De Eliezere Ben Iehuda qui linguam Hebraicam resuscitaverit
Nos, fautores linguae Latinae vivae - quam parvi animi homines mortuam communiter vocant - qui volumus eam denuo quodammodo pronuntiatam et auditam reddere, somniatores putamur. En iis, qui ita sentiunt, exemplum aliorum somniatorum, et praecipue unius eorum, qui ante 120 annos aliam linguam quae eo tempore mortua omnibus videbatur resuscitare conatus est. Cuius et quorum suscepta prorsus bene evenerunt.
De lingua Hebraica dico, quae a IIIo saeculo ante Christum (cum Arameica floruere coepit, Hebraicam expellens) usque ad saeculum XIXum exiens in viis, foris domique nulla prorsus in parte mundi, nisi rara occasione, audiebatur.
Linguae Hebraicae condicio aliquantulum melior fuit quam status hodiernus linguae Latinae quantum refert ad textûs antiquos legendos, sed multo peior in rebus ad vitam hodiernam spectantibus describendis. Plerique, nonnullis autem in regionibus saeculisque etiam omnes vel omnes fere pueri docebantur eam ut linguam legendi Bibliam Mishnamque in hederim (ludis religiosis) et iesivot (academis talmudicis). Non docebatur tamen Hebraice sed variis in linguis (Idish apud Askenazim, Ladino apud Sephardim, Arabice apud Iemenites). Erat etiam Hebraica sola lingua liturgiae in synagogis et erant multi qui partes magnas sanctae scripturae memoriter didicerunt. Ut quidam scriptorum rerum gestarum Israelianarum ratiocinatus est, hoc tempore, i. e. saeculo XIXo exeunte plus quam dimidium puerorum Pentateuchum legere potuerunt, circa quartam autem partem eorum etiam alios libros. Erant et multi qui Hebraice scribere sciverunt, commercium enim epistularum inter rabbinos, nec non nonnullos laicos, omnia per saecula Hebraice agebatur. Periodo ut dicunt rabbinica, i.e. ab IIo saeculo post Christum usque ad saeculum XVIIIum, ca. 6 milia novorum verborum putantur orta, pleraque eorum tamen ad res biblicas explicandas spectant. Inter huius temporis (et paulum postea, usque ad XIXum saec.) conamina hic forsan digna nominando putem:
-she’elot u-tshuvot (res communiter notae notione Latina ‘responsa rabbinica’), sc. disputationes theologicae inter rabbinos, tota fere periodo rabbinica, praecipue tamen ab Xo saec. peractae;
-
piyyutim, seu carmina precatoria annis 200-500 in Palaestina et in Asia Minore scripta;
-
litterae Medii Aevi, praesertim ex Provincia et Batavia;
-
poetae Novohebraici XIXi et XXi saeculi – praesertim Iehuda Gordon et Chaim Nahman Bialik – qui, ubi opus fuerit, in carmina sua nova verba ab ipsis excogitata introducebant.
Lingua igitur Hebraica quodam modo vivebat, caruit tamen plane arte conversandi de rebus ad vitam cotidianam spectantibus. Aberant Hebraicae nomina omnium fere rerum quae post periodum Mishnaicam (ergo post saeculum IIum p.Ch.n.) inventae sint necnon earum, quas Biblia et Talmud nominare ‘obliti sint’. Ut alius scriptor historiae Iudaeorum dixit: apud omnes scriptores huius temporis invenies nullum florem nisi lilium, nullum avem nisi columbam, luscinium, cuculum, gallum et gallinam, omnes colores quos lingua haec habuit erant ruber, niger, viridis et caeruleus. Talia verba deerant ut: acta diurna, vocabularium, via, crepido, tramen, aeroplanum, cocchlearum ductor (tournevis) et extraculum (ad vina aperienda). Deerant permulta nomina plantarum et animalium, alia confuse descripta sunt – ergo saepe scribendo usurpabantur talia ut ‘genus (quoddam) avium’, ‘genus holerum’ ‘genus avium altilium’ etc.
Accedit ut tempore renascentiae iudaeicae (Haskala), ergo saeculis XVIII-XIX, Iudaei ‘novi’ (qui habitum moresque Europae adhibuerunt) ad linguas hodiernas (occidentales, Russicam, Polonam etc.) a Iudaeis adhibendas acervatim se converterunt, artem Hebraice legendi (ne dicam scribendi!) neglegentes. Non aliter in Palaestinâ, ubi inter nonnulla milia Sabrarum praesertim lingua Arabica floruit aut potius mixtura Arabicae, Hebraicae et Turcicae. ‘Hebroarabicus’ etiam erat in Palaestinâ sermo communicandi in foro inter Sabras et novos advenas (Askenazim, Sephardim et Iemenites) nec non inter advenas ipsos, qui in suis circulis alii aliâ linguâ locuti sunt (in ordine: Idish, Ladino, Arabica).
Rebus sic stantibus ca. annum 1880um Eliezer Ben Jehuda (i.e. Eliezer filius Jehudae) vel, quod a parentibus nomen ei datum est, Eliezer Icchak Perelman, Iudaeus ex Lithuania 23-annorum consilium cepit sese linguae Hebraicae revivendae operas maximas daturum. Antea, cum iam in hedere linguam Bibliae et Mishnae percalluisset, ideis Haskalae in iesiva quadam Polockiensi imbutus est: a religione Iudeaorum abhorrebat, habitum, speciem, sermonem Russorum adhibuit et ab omnibus prorsus narodnik (patriote) Russicus putabatur. Re vera – ut serius ipse dixit – illo tempore omnes res ad Iudaeos pertinentes fere odiosae ei videbantur, unâ tamen exceptâ: amor erga linguam Hebraicam.
Ca. 1878um subito et contra opinionem Ben Iehuda consilium cepit in Palaestinam migrandi sed primum Lutetiam Parisiorum medicinae studendae causâ venit ut deinde in Palaestinâ tamquam medicus laboraret. Lutetiae, ut apparet, consilium cepit Iudaeos unam unicam linguam habere debere. Postero anno in ephemeride ‘Ha-Shahar’ (Eos) Vindobonae edita in commentario quem inscripsit ‘Quaestio magni momenti’ (She’ela Nikhbada) his consiliis usus est:
-
futura Iudaeorum in Palaestinâ posita sunt
-
Iudaei una natio fieri, unam terram linguamque habere debent
-
talis lingua solum Hebraica fieri potest.
Lutetiae, cum tuberculosi opprimeretur, Icosium (vulgo Alger) sanandi causâ venit, ubi primum linguam Arabicam vivam audivit (et discere coepit), quae lingua postea ei fons magnus fuit ut compleret Hebraicam verbis ad vitam hodiernam spectantibus. Hîc etiam, in collocutionibus cum veteribus Iudaeis Icosiensibus Hebraice loqui coactus est, nam illi Francogallicam nesciebant
Anno 1881 in Palaestinam migravit. In itinere stitit Vindobonae, ubi uxorem Deboram Jonas (quam iam adulescens in Russia cognoverat) duxit, consilium statim cepit cum eâ solum Hebraice locuturum. Consensit uxor, quamquam nullum fere verbum hâc linguâ loqui poterat. Ipse Ben Iehuda etiam non optime hebraice loquebatur, e.g. cum primis mensibus voluit dicere: Da mihi poculum theae cum saccharo et cochleare! re vera locutus est: Sume hoc et hoc et illud, fac ita (cum signis digitorum), pone mihi hoc et hoc et ego bibam! Sic loquebatur maritus ad uxorem suam, sed immo peius res se habuit cum puerulo uno post anno nato, nomine Ben-Zion Ben Jehuda (deinde Ittamar Ben-Avi ipse se nominavit), cui, a natu, prohibitum est nullâ aliâ linguâ loqui et, ut ipse serius scripsit, prohibebatur etiam nimis longe aves, equos, mulos aliaque animalia auscultare. Cum, hospites Idish solum loquentes domum veniebant puerulo statim dormiendum erat aut, si tempus ad dormiendum nondum idoneum erat, in armario claudebatur. Lingua Idish tamen quodammodo ad aures eius pervenit – quodam die cum in febri puer aliquid Idish ore emurmurasset, a patre immo magis a mundo separatus est. Eâ probabiliter de causâ puer iam 4um annum agens nullâ linguâ (nisi verbis singulis) loquebatur. Sed postero anno, repente, Hebraice loqui coepit, mox sententias totas pronuntiabat et sicut monstrum mirum a populo Hierosolymiensi spectatum est.
Mox post adventum suum Hierosolymias Ben Iehuda dissertationes scribere coepit in ephemeride Hebraica cui nomen Ha-Havazzeleth (Narcissus), inter alia et hortans iuvenes in Russiâ, Poloniâ, Rumaniâ etc. ut in Israel migrarent linguamque Hebraicam colerent. Re vera sunt hi, divino spiritu inflati, qui serius, cum in praediis collectivis (ut hodierni kibutsim) laborarent, linguam Hebraicam ut numen quoddam divinum, re vera, colere coeperunt; dum populus Hierosolymiae – ubi praecipue spem suam Ben Iehuda posuerat - novam linguam non tam valde (si omnino) dilexit, ut patet ex hoc quod post 40 annos conaminum benjehudanorum solum centesima pars incolarum urbis linguam Hebraicam in vitâ cottidianâ adhibebat.
Omnibus novitatibus aversus, populus Hierosolymarum aperte Ben Iehudam oderat. Aliquando etiam in carcerem iactus est, nam osores eius, regimini Turcico dixerant eum in coniuratione ad rem publicam ottomanorum evertendam laborare. Etiam anathemate a nonnullis rabbinis afflictus est.
Anno1882o cum amico quodam associationem formaverunt ad linguam Hebraicam reviviscendam. Post decem annos associatio dissoluta est, nam discordiae multae inter eius 5-6 sodales semper ortae sunt. Etiam apatheia gregalium difficultas magna erat: semper, cum sessio haberetur, sodales unâ vel duabus horis serius quam constitutum erat adveniebant.
Anno 1883o, pecuniâ nimis paucâ ex ejus actis diurniis collectâ, Ben Iehuda ut ludimagister in schola Alliance Israélite Universelle laborare coepit, docens pueros plerumque Idish loquentes linguam Hebraicam, ipse tamen aegre ferebat quod cum iis Idish loqui debebat . Deinde moderator scholae, quidam Nisim Bechar, consilium ei dedit linguam Hebraicam modo vivo aut Berlitziana (lingua docta per linguam doctam) docere, nam ipse hoc modo usus erat docendo linguam Francogallicam Constantinopoli. Hoc consilium valde Ben Iehudae placuit et, contra opinionem, illa methodus bene evenit – pueri rem novam ut ludum iucundum acceperunt. Ipse tamen Ben Iehuda post tres menses aegrotus factus est (tuberculosi affectus, nimis magnum numerum scholarum habuit) et docere desivit, exemplum tamen eius alii magistri rapuerunt, praesertim magistri in praedis collectivis (kibutznikim)
Ben Iehuda autem, nunc domi inclusus est, opus incohavit verba amissa ‘venandi’ et nova verba creandi– nam vocabularium aut thesaurum veteris et novae linguae Hebraicae scribere coepit, quod opus perrexit usque ad mortem suam anno 1922o.
In opere suo Ben Iehuda quattuor aut potius quinque gradûs excogitandi nova verba adhibuit:
-
verba sumpta de linguâ classicâ (Biblia, Mishna), postea amissa -> iis saepe significationem novam dedit cum veteri significatione solum paululum coniunctam
-
verba de lingua Arameicâ biblicâ (targumica), etiam post-biblica Hebraica: aggadica (fabulae de personis biblicis), mediaevali (praesertim ex Hispania, nam gratiâ verborum Araborum maxime Semitice ei sonabant) et rabbinica
-
verba de lingua Arabicâ modernâ – proximâ viva sorore linguae Hebraicae;
-
verba de linguâ Latinâ et Graecâ, quibus Talmud utebatur
-
a linguis occidentalibus hodiernis Ben Iehuda abhorrebat, sed etiam eas perscrutavit in spe inveniendi verba Hebraica ‘errantia’ (monumenta litteraria Hispanica et Italiana, etiam Latina et Graeca).
In opere suo perscrutavit ca. 40 milia librorum actorumque; descripsit 20 milia verborum quibus plus quam 500 milia citationes usûs dedit.
Lingua Hebraica hodierna tamen non celeriter in usum progressa est usque ad annum 1903um. Tunc demum ludimagistri ex kibutsim, unionem ludimagistrorum creaverunt et conaminibus linguae recreandae animum alacriorem dederunt – non ergo, ut putaverat Ben Iehuda, Hierosolymis sed in vicis, praedisque collectivis vera lingua Hebraica hodierna crevit. Eorum etiam (ludimagistrorum) et non Ben Iehudae nova verba magis pollebant, cum linguis Europaeis plus quam ille voluisset coniuncta. Nihilominus – ut plerique putant - sine Ben Iehuda eiusque operibus res tota fortasse omnino fieri non coepisset. Ut Caecilius Roth, scriptor notus historiae Israelitorum, dixit: Ante Ben Iehudam Iudaei potuissent Hebraice loqui. Postea, locuti sunt.
Anno 1922o, Turcis ex Palaestina expulsis, regimen Britannicum agnovit linguam Hebraicam ut sermonem officialem Iudaeorum in Palaestina habitantium. Uno mense postea, Ben Iehuda e vita discessit. Septima decima, ultima pars eius thesauri, anno 1959o a filio Ben Iehudae edita est.
‘Sicuti adfirmavit Claudius Hagège, qui apud institutum Collége de France linguista est quique nuper librum quendam scripsit c. t. ‘De linguarum morte et vita nova’, difficillimum est ut lingua, quae iam mortua sit, reviviscat. At hoc impossibile non est, sicut patet ex prosperrimo eventu eodemque maxima laude digno ad linguam Hebraicam spectante, quae rursus in usum revertit post 2500 annos propter strenuam voluntatem 'paucorum hominum somniantium' et praecipue cuiusdam viri, nomine Eliezer Perelman (1858-1922), qui postea sibi nomen indidit Ben Jehudah. Is, cum vigesimum annum ageret, illud novae Civitati Israelianae condendae pernecessarium fore intellexit, ut Hebraeorum populus eâ linguâ uti posset, quae auxilio esset ad tutelam aliorum populorum saepe molestam tandem amovendam’.
Symbola edita est in actis diurnis Mediolanensibus ‘Corriere della Sera’, die 7 Iun. 2002 vulgatis, p. 27.
Stanislaus Tekiel