top of page

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

DE NICAEA CIVITATE

 

 

Prooemium

Paulisper adeamus ad extremas fines Provinciae nostrae et ad eos qui fuerunt, nisi Romanorum hostes, saltem competitores eorum, loquor de Graecis et de civitate quadamGraeco nomine etiamnunc nuncupata, deNicaea civitate. Cur de Nicaea ? Inprimis quod ex illa urbe sum oriundus ejusque satis peritus sum. Deinde propterea quod in Nicaeae historia continetur aliquo modo omnis Provinciae nostrae atque etiam Franciae historia.

 

 

Nicaeensis situs

 

Ab Augusto principe, provincia ubi Nicaea sita est jam appellatur « Alpes Maritimae », quod nomen bene aptum est : Alpes enim proximae sunt inciduntque in mare. Sed paucas divitias Nicaeensibus montes vel mare afferunt ; montaneae gentes pauperes sunt et Nicaeenses non libenter naves conscendunt nisi ad brevia itinera : pater meus proverbium a Danto Alighieri venienssaepe dicebat : « Lauda mare sed in terra mane » (in lingua locali : « Lauda la mar ma ten-ti à la terra »).

Unde veniunt Nicaeensibus opes ? E loco ipso. Nam prope urbem sunt duo fluvii qui de montibus fluunt : propior Palio (« le Paillon ») cujus in ripa vetus urbs conditur et longinquior Varus cum multis influentibus rivis. Per ea duo flumina merces mutantur inter litus et montes et trans montes usque ad Padanum campum. Alterum iter transit prope litus, sive terra sive mari. Itaque Nicaea semper media erat inter Galliam et Italiam, praesidium in finibus muniendum defendendumque.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Nicaeensis situs

 

 

De Nicaeae conditione

 

Historia autem ejus urbis longe ante Graecos Romanosve coepit : nam repertum est, prope praesentem portum, antrum quod pristini homines quater centum milia annorum abhincinhabitabant, tempore ubi mare altius quam nunc erat. Ibi, in loco amoenonuncupato « Terra Amata », vir et puer pedum vestigia in lutopressa liquerunt ; ibi etiamnunc cernuntur antiquissima in Europa foci vestigia et antiquarum ferarum ossa. Constat Nicaea jampridem septentionales homines qui solem et caelum clemenspetuntmaximedelectat !

Quod verius est ubi tota Europa alto glaciali strato cooperiebatur circa ducenta milia annorum. Illo tempore quidam pristini homines in altero antro in maris litore versabantur, ubi olim leprosi clausi erant (« le Lazaret »).

 

 

 

 

 

 

 

Terrae Amatae Museum

 

 

Per milia saeculorum nulla hominum praesentiae vestigia reperta sunt, nisi pauca in colle Cemenelo, ubi rude oppidum videtur a Liguribus situm esse. Nicaea in historiam intrat ut primum Graeci Phocaea exules Massiliam sescentesimo anno ante Christum condiderunt. Massilienses enim, urbe crescente, paulatim colonias vel emporia praeter litusdisperserunt, ab Agathe Tuche (« Agde ») usque ad Nicaeam cujus nomen scilicet graecum est (« Νίκαια », « Victrix »)1 et ea condita est circa trecentesimo anno ante Christum. Quae vera urbsnon erat sed potius praesidium cum navium statione sub ipsis radicibus rupis quae appellabitur « Castellum » (« Le Château »). Usque ad imum antiquum tempus Nicaeenses sub Massiliensium imperio versabantur, quod aegre ferebant et etiamnunc certamen acre est inter eas duas civitates tam in divitiis faciendis quam in sphaerae ludo !

Illo tempore, portus nisi erat aliud nisi recessus in occidentali parte Castelli collis : nautae in litus naves trahebant quod longius quam nunc in terram procedebat. Per saecula, usque ad duodevicesimum saeculum, Nicaeensium portus in illo sinu situs est.

 

 

Romaniveniunt !

 

Romani meridionalem Galliam occupaverunt quo securius in Hispaniam transire possent, ibique multas colonias viis conjunctascondiderunt : Aquas Sextias, Arelate, Nemausum, Forum Julii, Narbonem, et alias. Viae coloniaeque aliquanto spatio a Graecis urbibus aedificatae sunt, simul quia illae urbes imperio Romanonon vere continebantur ac quiaRomani Graecos competitores in mercatura debilitarevolebant.

Quod evenit urbi nostrae. Romani enim, Augusto imperante, in colle quodam longinquiore a mari urbem condiderunt quem Cemenelum nuncupaverunt (« Cimiez »), via Julia Augusta conjunctam. Cemenelum tamen non fuit colonia (sicut Forum Julii vel Arausio), sed municipium : urbis nobiles tantum in civitatem accipiebantur, civibus fruentibus jure latino.

Cemenelum parva urbs semper fuit : amphitheatrum, valde collapsum, vix accipere poterat fere quinque milia spectantium ; erant quoque thermae, sed nulla moenia, pace regnante.Usque ad Diocletianum imperatorem Cemenelum Alpium Maritimarum caputfuit.

Interdum Graeca Nicaea fructum accipit a commercio cum Cemeleno cujus est quasi portus. Itaque, cum christiana religio in imperium Romanum permanavit, erant duo episcopi, unus Cemeneli, alter Nicaeae(in quinto saeculo).

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Cemenelensis amphitheratri vestigia

 

 

Obscurae aetates

 

Barbaris gentibus paulatim in imperium Romanum intrantibus, res a quinto saeculo valde perturbatae sunt. Cives publica muneranon jam functi sunt, monumenta viaeque sensim deterebantur. Novae potestates Romanis successerunt. Provincia Romana alterna vice Burgundorum deinde Gothorum, denique Francorum in manus venit.

Cemenelum autem, sicut aliae Romanae urbes, paulatim desertum est ; incolae Nicaeam confugerunt quo securius in castellum se defenderent adversus novum periculum, incursus islamicorum Saracenorum, qui a septentrionali Africa veniebant et per saecula Provincialem agrum prope Forum Julii occupaverunt, circa Fraxinetum (« la Garde-Freinet »). Saraceni saepe Nicaeam ceperunt. Inde fit ut episcoporum series inter octavum et decimum saeculum non comperiatur. Praeterea illo tempore testimonia de Nicaeensi historia rarissima sunt.

Denique militum duces Guilelmus,Provinciae comes, et Roubaldus (« Roubaud »), Arduino comite Taurinorum juvante, 972do anno Saracenos Fraxineto expulerunt, et Guilelmus Nicaeensibus finibus potitus est, cum Provinciae comite Annone Regianensi (« Annon de Reillanne »). Jurgia multa orta sunt inter diversas potestates. Nicaea tamen sub Provinciae comitatus (« Comté de Provence ») auctoritatem transivit.

Illis temporibus Nicaea solum est parvum oppidum in Castelli colle situm, ubi ecclesia cathedraliscirca millesimum annum structa est. Erant aliae villae et etiam oppida inter Varum fluvium et Palionum.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Ecclesiae Cathedralis Nostrae Dominae  in Castelli colle forma.

Nicaea in Provincia (972 – 1388)

 

Per quatuor saecula Nicaea fuit Orientalis pars Provinciae, sed per illud tempus Provincialis auctoritas semper in controversia erat. Nicaeenses enim se longe abesse ab Aquis Sextis, capite Provinciae, se sentiebant. Itaque factiones de potestate certabant, aliae Provincialibus, aliae Genuatensibus (« Génois »)faventes, aliae pro ipsa Nicaeae libertate luctantes.

Urbs tamen paulatim crevit. Urbana potestas ex episcoporum manibus in consulum transivit : consules duces erant divitiorum civium (artificum et negotiatorum). Urbis divitiae a salis commercio maxime oriebatur. Incolae sensim e Castello descenderunt et radices ejus occupaverunt. Moenia a mari usque ad Palionem flumenurbem cinxerunt.

Incolae, initio quartidecimi saeculi, numero fere viginti milia erant. Provincialem linguam loquebantur, paulum veterem, sed sejunctam ab italicis dialectis (ligurico, toscano vel Taurinorum, « piémontais »). Ideo nicaeensis lingua (« nissart ») a Federico Mistral comprehensa est inter alias provinciales dialectos.

Res tamen in secunda parte illius saeculivalde mutantur : sicut in reliqua Europa pestis morbus (Nigra Pestis, « Peste Noire », 1347)) tertiam partem hominum interfecit : multae domus monumentaque in urbe deleta sunt, incolis deficientibus. Praeterea bellum inter diversas factiones denuo saeviebat, ita ut hominum numerus decrevit usque ad octo milia.

Circa 1388vum annum, Provinciale imperium civili bello in Nicaeae comitatu (« Comté de Nice ») debilitatum erat, itaque, cum Sapaudiensis comes Amadeus septimus « Ruber » (« Amédée VII le Rouge, comte de Savoie ») per Nicaeam forte transiret, Nicaeenses ei se dediderunt, quod appellabitur « deditio » (« dédition »).

 

 

Nicaea in Sapaudensi Potestate (1388 -  1860)

 

Ita per fere quinque saecula Nicaea in possessione Sapaudiae venit et illius longi temporis spatii vestigia permulta etiamnunc cernuntur. Inter quae primum est signum ipsum Nicaeae proprium, id est rubra aquila (vide primam paginam) : aquila Germanici Imperii signum erat, cujus Sapaudia eratparticeps ; ruber color autem Amadei Septimicognomencommemorat.

Initio tamen Sapaudenses comites, Camberiaci (« Chambéry ») manentes, illam longinquam pauperemque urbemneglegebant, nec unquam Nicaeenses nobiles amplissimis muneribus in comitatus capite fungebantur. Alioquin Nicaeenses liberiores se sentiebant a longinquo capite.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Vetus Nicaea et Castellum 1621mo anno.

 

 

Sed paulatim Sapaudenses comites, qui 1416to anno duces (« ducsde Savoie ») facti sunt, intellexerunt quanti ponderis esset urbs portu praedita. Itaque primum urbem munire coeperunt ut se defendere posset et adversus Francogallicos et adversus Genuenses vel Saracenos.

Sapaudensibus ducibus regnantibus, Nicaea ornatior fiebat. Nam cum mediaevalia monumenta rarissima sint, a quinto sextoque decimo saeculis, multae ecclesiae structae sunt secundum artem « barocam »,marmore auroque divitissime ornatae. Ideo unum ex illis fanis, Misericordiae Capella (« la Chapelle de la Miséricorde ») inter pulcherrima « baroca » monumentahabetur.

Nicaea autem in Germanico Imperio, Carolo Quinto (« Charles Quint ») imperatore, erat et Franciscum Primum (« François 1er »), regem Francorum, impediebat ne libere in Italiam transiret bellum gestum. Itaque Franciscus Primus cum « Sublimi Porta » socius factus est ut Nicaeam una oppugnarent. Quod accidit 1543tioanno, ubi « Berberesci », a Barbarussea ducti, Nicaeam occupaverunt. In illo casu clara virgo nomine Catharina Segurane virtutem suam ostendit hostibus repellendis ; sunt tamen maledici qui illam tam deformem fuissedicant ut hostes fugerent ubi primum naturalia ejus viderunt !

 

 

Monumentum in honorem Catharinae Segurane.

Utcumque est, Sapaudiensis dux Emmanuel- Philibert (1553 – 1580) intellexit Nicaeam validius muniendam esse : urbem moenibus cinxit, Castellum inexpugnabile fecit, praesidium in Monte Albano supra urbem aedificavit, Villafrancaeque arcem dedit, ita ut per fere saeculum et dimidiumneque Hispani neque Francogalli urbem ceperint.

Denique, Ludovico Quarto Decimo regnante, urbs a Francogallis capta est (1691 et 1705), et Francogallicorum rex, invito ministro Vauban, castellum a fundamentis everti jussit : saxa in mare demersa sunt nec a prisco castello quidquam mansit, nisi nomen collis, quod Nicaeenses etiamnunc appellant « le Château ». Ab illo tempore Nicaea facta est « aperta urbs », sine munitionibus : nova fortuna nata est.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Reliquia Nicaeensis Castelli

Urbs scilicet denuo in decimo octavo saeculo oppugnata est, praesertim in Francogallica rerum Commutatione (« la Révolution française »), ubi Nicaea novae circonscriptionis Alpium Maritimarum caput facta est a1792do anno usque ad 1814. Sed, moenibus egentes, Nicaeenses novam urbis utilitatem forte invenerunt  nam, extremo duodevicesimo saeculo, viatores, maxime Britanni, Nicaeae magis magisque consistebant cum iterad Italiam facerent, clemensquehiemale caeluminveniebant, ut Eboracensis dux (le duc d’York) anno 1764to fecit. Sic incepit Nicaeensis periegesis (« tourisme »).

Urbscito mutatur : moenibus enim eversis, incolae prope mare et Palionem ambulare potuerunt. Arbustae ambulationes ducuntur praeter Palionem et in area Saleya (« Cours Saleya ») ; a 1822doanno, Britannis impellentibus, pauperes opera egentes secundum mare viam ducunt cui nomen dabitur « Britannorum Ambulatio » (« Promenade des Anglais »). Urbs jam extenditur in alteram Palionis ripam (« la Borgada ») et monumentis induitur : Vittoria Platea in septentriolani parte veteris Nicaeae patefit (1782), domus porticis praeditae in Portu et Platea Massenae duci dedita struuntur, hic et illic novae ecclesiae aedificantur (Ex Voto Ecclesia « Église du Vœu », Anglicana Ecclesia…).

 

 

 

Britannorum Ambulatio circa 1880um annum

 

Napoleonicis bellis confectis, advenae denuo Nicaeam venire incipiunt, nonnuli clari sunt, sicut scriptores Anphonsus Musset vel Alexander Dumas, et musici Berlioz et Paganini. Undique veniunt, a Russia, a Germania, a Francogallia Septentrionali, sed plerique sunt Britannici optimates, scriptore Tobias Smolett (1721 – 1771) priore saeculo exemplum proponente.

Nicaeensibus alioquin universi viatores Britanni esse videntur, sicut ostendit fabella ab Alexandro Dumas narrata : cum esset in deversorio, adventum alicujus audivit ; quis sit cauponem rogat qui respondet : « Sunt certoBritanni, sed nescio utrum Francogalli sint an Germani ».

Quod divites advenae Nicaeae versantur, id auget divitias quorumdam incolarum, id est artificum rerum ad luxuriam pertinentium (vestificum, coloratorum, ebeni fabrorum, cauponum…). Multa deversoria struuntur, quod locorum pretia gravat. Sed praecipuae divitiae a portu oriuntur, praesertim in oleorum mercatura : naves enim Nicaeā Massiliam petunt portantes oleum ad saponem faciendum.

Res tamen a Napoleone victo multum mutantur : nam Vindobonae congressus (« Le Congrès de Vienne »,1814 – 1815) Genuam magnum portum regno Pedi Montis et Sardiniae (« Royaume de Piémont- Sardaigne »)dedit. Ab illo tempore Nicaeae pondus multum minuitur. Praeterea multi Nicaeenses, praesertim mediocres cives, Francogallicorum fautores erant petebantque ut Nicaea Francogalliae pars fieret. Denique regni Pedis Montis et Sardiniae clades adversus Francogallicos (1848) Nicaeensium mentes a rectoribus suis avertit.

Itaque, ut Napoleo Tertius auxilium suum in conditionem novae Italiae cum Sapaudia et Nicaea commutavit (1860), Nicaeenses,invito Garibaldi,fere universi suffragio adjunctionem ad Francogallicam adnuerunt (83sima centesima parte pro adjunctione). Exinde Nicaeae fortuna eadem est ac Francogalliae.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Nicaeenses cives ad suffragium euntes.

 

 

 

 

Nicaea in Francogallia

 

Cito Francogallicum regimen effecit ut Nicaea ad Francogalliam firme adjungeretur : pons in Varo flumine factum est, tramen Nicaeam attigit et statio est structa (1864) longe a media urbe, quae res domorum aedificationes prope stationem impulit. Palio fluvius muris continetur et partim operitur. Novus pons eum transit. Praeterea Francogallicus capitalismus in illis novis locis exsultare potuit : novae res argentariae (« banques ») creantur (Francogallica Res Argentaria, « Banque de France », Lugdunensis Fides, « Crédit Lyonnais »). Locorum pretia cariora fiunt gignuntque quaestus aviditatem.

Mutationes omnem circonscriptionem contingunt : circonscriptio ipsa Alpium Maritimarum mutatur, totis regionibuscirca Podium Grassum (« Grasse ») Cannasque (« Cannes ») ad Nicaeam adjunctis. Ima Via (« Basse Corniche ») Villafrancam attingit et in vallibus multa oppida novis viis ad litus conjuncta sunt.

Alioquin Nicaea mediocris urbs manet tantumque numerantur circa quinquaginta milia incolarum. Advenae autem plures et plures Nicaeam conveniunt quae fit receptaculum omnium Europensium regum : confluunt Britannorum regina Victoria cujus nomen deversorio adhibetur (« Regina »), Russorum imperatoris filius (« Tsarévitch ») qui Nicaeae mortuus est (1865)et eorum regina Maria Alexandrovna Nicaeam jam adierat anno 1856to.

Sicut initio saeculi, scriptores ceterique artifices Nicaeam celebrant.Exemplorum gratia, Germanicus philosophus F. Nietzsche, pictores Matisse et Dufy, poeta Apollinaire, scriptores Tchekhov, Julius Romain, Maupassant multique alii in urbe versantur.Inventum est nomen « Caeruleum Litus » (« Côte d’Azur »).Plerumque omnes illi viatores tantum hieme Nicaeam conveniunt, fruentes caeli amoenitate, cum aestate nimius calor incolas ad rusticas villas fuget.

Ne multa dicam, usque ad Primum Universum Bellum, Nicaea aliarum illius temporisurbium similior ac similior fit, praedita plerisque aedificiis quae etiamnunc videmus (magna deversoria, Massenae Platea « Place Masséna », praecipua lycea…), et viarum indago in medio urbis etiamnunc fungitur. Crescit quoque incolarum numerus, usque ad centum quinquaginta milia, Primo Universo Bello imminente.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Platea Massenae ante 1914um annum et hodie

 

*

 

Per totum Universum Bellum, Nicaea scilicet procul a prima acie aberat, sed belli fuit particeps non solum quod circa quatuor milia Nicaeensium in armis mortui sunt sed etiam quod maxima deversoria valetudinaria ad milites facta sunt. Alioquin, cum viatores multo pauciores fierent, et commeatus Nicaeam difficile perveniret, incolae paupertate ciborumque inopia premebantur.

Bello confecto, quotidiana vita paulatim renovatur. Multitudinis numerus cito crescit e centum quinquaginta milibus incolarum usque ad ducenta quadraginta milia in 1936to anno. Multi Italici (quadraginta milia in anno 1926to), inopia aut fascistarum regimineexpulsi, Nicaeam confluunt. Conveniunt quoque alienigenae, saepius divites senioresque et ibi sedem collocant. Viatores ad hiemem degendampaulatim redeunt ; magis magisque autem civitatis potentes stabulariique de aestiva mansione cogitant.

Civitatis potestas a veteribus Nicaeensibus gentibus detinetur (illi sunt Baréty vel Raiberti vel Raibaud vel Médecin), quae fideli clientela, sicut antiqui Romani patroni,nituntur. Ideo Johannes Medecin a 1926to anno usque ad mortem 1965to annoaedilitatem servat, antequam filius ejus potestatem recuperat.

Usque ad 1929ni anni universale oeconomicum discrimen, moderatae factiones imperiumobtinent, sed paulatim, impedimentis crescentibus, extremae factiones nascuntur a parvis initiis : fascismi fautores, vehementibus diariis nitentes atque ex Italia pecuniam accipentes, corroborantur, sicut, in altera parte, communisti, anno 1920mo creati, Vergilio Barel impellente, in suffragiis proficiunt. Ne longum sit, nihil fit Nicaeae aliud ac in reliqua Francogallia eodem tempore.

Ubi Secundum Universum Bellum est indictum, urbs in prima acie adversus Italicos sita est. Post indutias (17mo junio 1940), fascale regimen Petain marescalli civitati fautores suos praefecit, qui leges constituunt adversus Judaeos communistasque. Italici autem a 12mo novembri 1942 urbem occupant Nicaeaeque adjunctionem ad Italiampetunt, sed Judaeis parcunt. Res vero mutantur cum Germanica acies urbe potitur (8voseptembris 1943) : multi Judaei (circa tria milia) in campos carcerarios mittuntur ; in resistentes dure saevitum est. Sed incolae seu armis obsistunt seu Judaeos servant.

 

 

 

Supplicium duorum Nicaeeensium resistentium (Torrin et Grassi)

 

Germani autem paulatim clades accipiunt. Americani,quo e navibus escensionem faciliorem faciant, vicum Beati Rochi (« Saint Roch ») bombardant, opprimentes circa quadringintos homines. Vicesimo octavo die Augusti 1944ti anni, Nicaeenses denique impetum in Germanos faciunt ipsique urbem liberant antequam Americanica acies adveniat.

 

*

 

Postquam Germani expulsi sunt, animorum ardor apparuit in novorum diariorum numero et in renovatione hominum publicorum, mulieribus primum suffragium ferentibus. Sed paulatim res cursum suum repetunt : si communistarum factio (P.C.F.) sicut in reliqua Francogallia magis pollet quam ante bellum, civitatis potestas penes dexteram factionemremanet (Johannes deinde Iacob Medecin 1965 – 1990, H. Bailet 1990 - 1993, Iacob Peyrat 1995 – 2008, Christianus Estrosi, 2008 - 2016).

E bello detrimentis refectis, urbs panditur in colles et in Vari vallem. Autocurruum indago externos vicos cum media urbe conjungit. Aeroportum magis magisque valet fitque secundum in Francogallia. Machinariae tamen artificumque artes ex ipsa urbe recedunt cum mercatura deversoriaque crescant. Itaque Expositionum Domus (« Palais des Expositions ») aedificatur (1956 – 1964) quae 1984to anno extendetur in Conventuum Domum (« Palais des Congrès ») ; in media urbe permultae sunt elegantes tabernae (vestium vel gemmarum vel pellium…).

 

 

 

Via Johannis Medecin, nocte

 

Incolarum numerus, postquam brevi tempore minutus est, usque ad trecenta quinquaginta milia circa 1975tum annumdenuo crescit ita ut Nicaea fiat quinta vel sexta urbs in Francogallia. Qui numerus alienigenas, saepe senes, praesertim comprehendit : anno 1982dofere quadrans incolarum major quam sexaginta quinque annos nati sunt.

Maximi autem ponderis sunt hae duae res : primum multi cives a priscis francogallicis coloniis (Numidia, Africa, Mauretania, Nigra Libya, Atlantici Maris Insulae) Nicaeam conveniunt. Qui juniores pauperesque sunt, quod gignit multa incommoda : quod opus eis detur ? ubi collocentur ? quomodo a reliquo populo accipiantur ? Multi vim vel etiam scelera passi sunt.

Praeterea, bello Numidico (« guerre d’Algérie ») confecto, circa sexaginta milia Europensium e Numidia confluunt vitamque urbis multum commovent. Nam multae novae insulae construendae sunt ut recentes incolae collocentur ; studiorum universitates (litterarum, juris, medicae artis, scientiarum), nuper Aquis Sextis vel Massiliae sitae, Nicaeae creantur. Quae omnia novum animum veteri populo inspirat.

Ex altera parte, multi ex iis Europensibus seu fautores erant « Numidiae Francogallicae » (« Algérie Française ») seu irain Numidas (« Algériens »)et alios Libycos immigrantes incensi sunt. Quae omnia pondus neo-fascistarum factionum crescit, sicut in omni meridionali Francogallia.

Urbis tamen operae pergunt, maxime ad periegesim (« tourisme »)mercaturamque pertinentes. Vici novi aedificantur in Vari valle, vel a radice renovantur, sicut Beati Rochi vicus. Nicaea insignis est quoque artificibus suis, sicut pictoribus Yves Klein, Armand, Ernest-Pignon-Ernest et aliis, quibus dicatum est Artis Modernae Museum. Nicaeenses medici astronomique clari sunt in disciplinis suis.Scriptores quoque sive in francogallica lingua (R. Gary, L. Nucéra,J-M G. Le Clézio, M. Desbiolles…) sive in locali lingua (A. Compan, F. Gag…)scribuntet urbis cultum vitamque renovant.

 

 

 

 

Modernae Artis Museum (MAMAC)

 

 

Urbs etiamnunc mutat et ornatum suum auget. Praeter Veterem Nicaeam, ubi fluebat Palio, publici horti (« la Coulée verte ») pueros ambulatoresque accipiunt (2013). Viae peditibus patent. Tranviaria linea (« ligne de tramway ») (mox erunt tres) urbanum cursum paulum faciliorem facit (2007). Tam hieme quam aestate viatores multi e toto orbe terrarum (e Russia, ex America, ex Asia, ex Arabicis regionibus)Nicaeam confluunt. Conventus de omnibus disciplinis (maxime arte medica) in Conventuum Domo colliguntur, clari cantores musicique Nicaeam permultos spectantes alliciunt (quotannis iassicae musicae festivalia – « festival de jazz » - in Cemeneli hortis aestate eveniunt). Ne obliviscaris Nicaeae foedus de Europa augenda ictum est (2001), unde nomen « Traité de Nice ».

 

*

 

Ita, Nicaea tum viatorum mansio remanet, cum urbs ad futuras res vertitur conjunctaque est reliquo orbis terrarum. Cum sita sit in Francogalliae angulo, potuit tamen ad Europam aliasque regiones spectareNunccogitandum est de modis quibus supersintillius antiquae civitatis propria (lingua, cultus, loci et aedificia), simul ac pondus felicitasque urbis curetur, populari ratione (« démocratie ») servata.

 

 

 

 

 

 

 

Nicaeae hodiernae forma.

 

 

 

 

 

 

 

Résumé

 

Le site de Nice est occupé depuis la plus haute préhistoire, mais son histoire commence avec l’installation de colons marseillais au pied de la colline du Château. L’antique Nicaia, se double de la création de Cemenelum par les Romains, qui disparaît au moment des grandes invasions. Au Moyen Âge Nice repliée sur sa colline appartient au domaine provençal, mais en 1388, pour échapper au pouvoir provençal et aux luttes civiles, Nice se donne au Comté (puis Duché) de Savoie (« la Dédition »). Seul port du Duché, Nice voit ses défenses renforcées jusqu’à la destruction du Château par Louis XIV. Dès lors Nice se tourne vers une vocation d’accueil à la fin du XVIIIème siècle et devient un lieu de passage et de séjour pour les voyageurs, en particulier Britanniques. Après une première annexion par la France en 1792, Nice choisit en 1860 le rattachement à la France dont elle partage désormais le destin : les deux guerres mondiales, les développements sociaux et politiques. Devenue la cinquième ville de France, elle se révèle une ville moderne qui doit concilier prospérité économique et respect de sa culture et de la démocratie.

 

 

 

Bibliographie

 

Nouvelle Histoire de Nice, sous la direction d’Alain Ruggiero, Ed. Privat, 2006 ;

Per Carriera, Dictionnaire anecdotique et historique des rues de Nice, Marguerite et Roger Isnard, Ed. Serre, 1983.

Guide amoureux, secret et historique du Vieux Nice, Alex Benvenuto, Ed. Serre, 2013.

 1 - Sed  controversia erat de origine ejus nominis, nullo proelio adversus Liguris reperto : num venit a prae-iindo-europaea stirpe ?

  Haec fabella narratur in pagina tricesima libri « Guide amoureux, secret et historique du Vieux Nice », ab Alex Benvenuto ; Alexander Dumas eam narrat in italico sermone : « Sono certi Inglesi, me répondit-il, ma non saprai dire si sono Francesi o Tedeschi. »

bottom of page