Rubricappula
Rubricappula descendit de autoraedâ longa et ambulat per silvam.
In manu tenet Rubricappula corbulam.
In corbula est libum, quod puella portat ad suam aviam.
Subito videt Rubricappula lupum, qui ei obviam birotâ vehitur.
Lupus appropinquat ad puellam, consistit et interrogat eam:
- Quo ambulas, Rubricappula?
- Ad meam aviam eo, - respondet illa.
- Et quid portas in corbula? - interrogat lupus.
- Porto libum ad meam aviam, - dicit ei Rubricappula.
At Lupus iterum:
- Ubi habitat tua avia?
Rubricappula respondet:
- Non procul abhinc, juxta altam populum.
- Bene, bene, - dicit lupus et pergit ulterius...
Venit Rubricappula ad tugurium, ubi habitat ejus avia.
Pulsat ostium et audit vocem: "Pelle januam, haec non clausa est".
Rubricappula pellit januam, intrat tugurium et videt aviam.
Avia jacet in lecto et quodammodo insolite arridet eam.
Rubricappula spectat aviae longas aures et exclamat:
- O avia! Tu habes tam longas aures!
Tum avia:
- Tam longas aures habeo, ut te melius audiam.
At Rubricappula:
- O avia! Tu habes tam longa brachia!
Ei autem avia:
- Tam longa habeo brachia, ut te melius amplectar.
Puellulae haec fabula nota est, tamen illa non meminit ejus finem.
Et Rubricappula incipit denuo:
- O avia! Tu habes tam magnos oculos!
Tum avia paulo icomiter:
- Tam magnos oculos habeo, ut te melius videam.
At Rubricappula iterum:
- O avia! Tu habes tam longas aures!
- Tam longas aures habeo, ut te melius audiam. Tamen de his jam dixi tibi, - clamat avia.
At neptis pergit iterum:
- O avia! Tu habes tam longa brachia!
Ad haec verba avia, maxime irritata, clamat:
- Bis jam dico tibi: tam longa habeo brachia, ut te melius amplectar.
Neptis autem pergit ulterius:
- O avia! Tu habes tam magnos oculos!
Nunc amittit avia omnem patientiam, saltat ex lecto et intonat:
- Ecce dentes, dentes meos! Nonne vides meos dentes?..
NUNC EST RIDENDUM
Mulier quaedam in alienâ regione volsellam emerat i.e apparatum ad pilos exstirpandos, sed timebat ne custodes limitanei ab eä pecuniam exigerent ut vectigalia limitanea.
Itaque a christianae Ecclesiae sacerdote quodam rogavit ut ejus apparatum sub stolam absconderet ; at sacerdos negavit se posse mentiri ; mulieri instanter repententi tandem ei consensit.
Apparatum sub stolam abscondit.
Cum sacerdos ad praesidium pervenisset, custos ab eo rogavit num quid haberet quod declarandum esset.
Respondit sacerdos supra zonam nihil sibi esse declarandum.
" At infra zonam ? " quaesivit custos.
- Infra zonam habeo quamdam parvam rem quae mulieribus multum placet sed eä quaequam nondum usa est.
Subridens custos limitaneus sivit eum ire.
Duo venatores ( alii dicunt eos esse Helvetios, alii Belgas, alii Francogallos, alii...) in Canadae silvis alcem venabantur. Cum unum interfecissent, a posterioribus pedibus feram trahere inceperunt.
Incola autem quidam eos vidit et dixit melius fore si a cornibus beluam traherent ne pili adversus progressum essent.
Cui venatores consenserunt et habitum suum mutaverunt.
Complura autem post milia passuum, alter ex iis dixit:
" Profecto facilius est, mihi tamen videmur quo magis nos progredi eo longius abire ab autocinetis. "
Quodam die uxor virum invenit flentem.
" Quid accidit ? " rogavit uxor.
- Mihi in mentem venit praeteritum tempus, respondit vir. Meministine quam inter nos amaverimus ?
- Memini.
- Meministine quot basia tibi dederim ?
- Memini. Sed cur fleas ?
- Meministine illo die quo te domi basiaverim et pater tuus nos deprehenderit ?
- Memini quoque. Qualis pavor !
- Meministine eum, cum tu pupilla filia adhuc esses, optionem mihi dedisse seu te uxorem ducendi seu mei in carcerem conjiciendi per viginti annos ?
- Memini, et me uxorem ducere optavisti.
- Sed hodie liber essem. "
Labra Tosta
Armentarius quidam ex regione americanâ ad occidentem vergente seu "cow-boy" vocatus anglice --die aestuoso, torrido atque pulverulento in oppidulum ingressus est , vicanus quidam qui non procul abhinc sedebat armentarium conspicatus est cum ille ex equo desiliebat et equum ante cauponam ad palum alligebat. Posthâc ivit armentarius ad tergum equi, caudam eius elevavit et illum in loco ubi sol non splendet osculatus est.
Cum haec vidisset, rogat vicanus eum sic : revera multa in vitâ meâ longâ vidi sed hoc prorsus insuetissimam caerimoniam esse credo.
Dic mihi, sis, quam ob rem hoc facias ? Cui armentarius: ita , ritus insuetus est, sed hoc facio quia labra mea pertosta sunt ett multum dolent.
Ah , nunc intellego"ait vicanus"Isto pacto mollescent labra et mox sanabunt, nonne ?"
Cui armentarius: Haudquaquam ! Sed cum hoc fecerim labra mea iterum non lambam !! ".