top of page

De Monstris Marinis

 

  Luca Galbiati

PRÆFATIO

   Hominibus Mediae Aetatis ac Renascentiae monstra marina in antiquis tabulis nauticis depicta, vera pericula significabant. Nunc vero, gentibus aetatis nostrae,illae creaturae fortiter natantes, inter undas circumsilientes, naves aggredientes vel simpliciter nobis se ostendentes, tantum curiositatem movunt.

   Mirum in modum, docti recentis temporis hoc argumentum satis ignoraverunt, fortasse quia difficile est rationem et congruentiam invenire inter monstra marina in tabulis depicta. Sine ullo dubio, quaedam obscuritas emanat ex parvo numero tabularum nauticarum quae extant. Praeterea monstra marina in tabulis depicta in textis diversis ab illis quae tabulas ornant singillatim saepe describuntur. Exempli gratia, in tabulis quae mappaemundi nuncupantur, ad ornanda Beati Liebanensis (c. 730 - c. 800) “Commentaria in Apocalypsin” depictis, nulla ratio inter monstra in singulis tabulis depicta invenitur.

   Si verum dicere volumus, difficultas inveniendi monstrorum marinorum linearem explicationem in tabulis Mediae Aetatis, nullo modo impedimentum est ad hoc argumentum investigandum. Immo vero, hoc argumentum magni momenti est, non solum quia ad historiam artis et cartographiae, praesertim ad animalium imagines pertinet, sed etiam quia geographiam Oceani et notionem mirabilium apud antiquos auctores illustrat. Praeterea, monstra marina in tabulis pictis explicant monumenta, rationes, methodos artificum qui ea pictaverunt.

   Quid est “monstrum marinum”? Definitio huius vocis obscura est. Marcus Cornelius Fronto dicit monstrum creaturam contra naturam esse. Vero, Augustinus et Isidorus Hispaniensis dicunt monstrum creaturam Dei esse: monstra monent homines de periculis peccatorum. Clarissimus theologus Thomas Cantimprantensis (1201-1272), qui operam praecipuam scripsit de natura rerum, monstra marina et fluviales in libris VI et VII describit. Secundum Thomae definitionem monstris marinis duae proprietates sunt: magnitudo et raritas. Nobis haec definitio monstri marini sufficit: monstrum marinum est creatura aquatilis (vera vel fabulosa) quae admirationem movet hominibus Mediae Aetatis et Renascentiae.

   Maior pars monstrorum in tabulis mediae aetatis ex animalibus terrestribus oritur. Nam, secundum Plinium: “in mari autem, tam late supino mollique ac fertili nutrimento, accipiente causas genitales e sublimi semperque pariente natura pleraque etiam monstrifica reperiuntur, perplexis et in semet aliter atque aliter nunc flatu nunc fluctu convolutis seminibus atque principiis, vera ut fiat vulgi opinio, quicquid nascatur in parte naturae ulla, et in mari esse praeterque multa quae nusquam alibi.” (Nauralis Historia, IX, 2-3)

   Plinii monstrorum descriptiones invenitur in nonnullis musivis operibus, ubi leones marini, canes marini, porci marini et cetera effigiantur (Fig. 1).

Fig. 1 - Opus musivum (Ostia): leo marinus

   Gervasius Tilleberiensis (1155-1234) in Plinii eadem sententia est. In libro qui “Otia Imperialia” inscribitur, refert: “quisquis marini fluctus investigator extitit aut ipsius maris explorator, audiat et constanter affirmet nullam in nostra habitatione terrena repertam cuiusuis animantis effigiem cuius similitudinem non liceat in piscibus oceani Britannici ab umbilico superius speculari. Illic piscis monachus ad medium ventrem squama monachali piscem tegit; illic rex piscis est coronatus; illic miles armatus equitat; illuc canis, rictum oris aperiens; illic porcus, quem delfinum nominant, quem de genere militum esse vulgus autumat, porcina sibi inter fluctus maris transmutata latenter effigie.” (Otia imperialia, III, 63).

   Notandum est doctos viros et philosophos Gervasii sententias et opiniones adfirmavisse usque ad saeculum XVI.

PARS PRIMA

DE TABULIS MEDIAE AETATIS

CAPITULUM PRIMUM

DE “T-O” TABULIS

Antiquissimae tabulae mediae aetatis quae mundum describunt in octavo saeculo depictae sunt et simplicissimae videntur: “T-O” mappaemundi nuncupantur, quia Mediterraneum mare, Nilus et Tanais flumina litteram “T” configurant. Littera “T” Europam, Africam et Asiam dividit ab oceano, qui terras et continentes circumdat, litterae “O” similis (Fig. 2).

Fig. 2 -“T-O” tabula

Fig. 3 - Gallina marina

Fig. 4 - Ionah in ventre balenae

Alium exemplum tabulae Mediae Aetatis ubi monstra inveniri possunt Beati Andreae de Arroyo “T-O” tabula. Andrea egregiam tabulam confecit, quae in codice Lutetiae Parisiorum 2290 continetur (c. 1248). In Oceano meridiano, siren saltat et canit ut nautas seducat (Fig. 5) . In Oceano ad occasum vergente, Oceanus ipse pugnat cum serpentibus (Fig. 6).

Fig. 5 - Siren suducit nautas

Fig. 6 - Oceanus pugnat cum serpentibus

In monasterio helvetico Sancti Galli, tabula porti Brundisii servatur. In ea multae creatureae depinguntur: sirenes, pisces, canes, fortasse focae (Fig. 7). Notandum est monstra et pisces in tabula graviores esse quam civitates et portum.

Fig. 7 - Portus Brundisii

CAPITULUM TERTIUM

DE ANGLIAE TABULA

Fig. 8 - Angliae tabula (c.1250)

In Renascentia, nautae tabulis nauticis utabantur ut ignota maria et Oceanum explorarent. Tabulae singillatim pericula describunt. Olaii Magni “Carta Marina” (1539) est una ex tabulis Renascentiae quam nautae multum aestimabant (Fig. 9).

Fig. 9 - Olaii Magni "Carta Martina"

CAPITULUM PRIMUM

DE VASTO OCEANO

In principio itineris in maria septentrionalia quae in Carta Marina describuntur, Olaus Magnus suam sententiam dicit de immensitate et arcanis Oceani, in auctoritate Antiquorum fundatam:

 

“Admirabile spectaculum vastus Oceanus in suo gurgite cunctis nationibus offert: diversos partes ostendit,hosque non tam magnitudine et comparatione syderum mirabiles,quam forma minaces adducit, ut nec cœlo, nec terra,aut eius visceribus, aut domesticis instrumentis aliquid abscondi videatur, quod non adsit in sua profunditate retentum.In eo namque Oceano tam lato, supino, molli, ac sertili accremento accipiente semina genitalia, sublimi semperque pariente natura, pleraque esse monstrifica reperiuntur:quæ perplexis, et insemet aliter atque aliter nunc flatu, nunc fluctu convolutis, e se ac aliis principiis generare formas videntur, ut quicquid nascatur in ulla parte naturæ,etiam in mari esse nobis persuasum habeamus, et perquam multa alibi nusquam reperibilia, ibidem inveniri. Nec solum animalium simulachra mari inesse licet intelligere intuentibus, sed uvam quoque in eo, gladium, ferras, equorum capita in parvis cochleis eminere. Præterea spongias, urticas, stellas, lamias, milvos, monachos,vaccas,lupos, erythinos, spondylos, mures, pasferes, merulas, corvos,ranas, phorcos, boves, arietes, equos, asinos, canes, locustas, vitulos, arbores, rotas,cantharos, leones, aquilas, dracones, hirundines & similes. E quibus quædam belua in terram exeunt, pastæque radices fruticum ac satorum remeant: quædam Australi et quædam Aquilonari vento hausto impinguescunt.”

(De piscibvs monstrosis. liber xxi. præfatio).

 

Olaus narrationem pergit et periculosam piscaturam in Norvegiano Oceano describit:

 

“Periculosa piscatura in Norvegiano Oceano ob multiplices rationes dicitur, quia in aperto mari longissimo tractu a littore committitur. Diris tempestatibus ortis, celerrime piscatores fluctibus obruuntur: tum fluitante mole maxima glacierum disperguntur: balenarum monstrorumque pugna in diversa dividuntur: denique horribili quorundam piscium seu monstrorum e gurgite extractorum forma, et attractu, inmanibus enervantur, ac nisi eos illico dimiserint, mota tempestate suffocantur.Si igitur quidam piscatorum temerarii certamine commisso cum belua, eam intra navim(cucullati hominis formam habentem)induxerint, mox ululatu et strepitu socialiumbestiarum obruti, nec hamos ad capturam piscium proiicere, nec remis laborare, vix quevela pro fuga arripienda, nisi monstrum dimiserint, expandere queunt. Hæc monstraetsi æque atque pisces electi ( salpæ communiter dicti ) in retibus apparuerint, tanquam inutiles eiiciuntur, sed electi in navireservantur, magnoque venduntur lucro,tum in loco ubi capiuntur, tum in vicinis regnis, ac ultimis Germaniæ oris. Plura millia piscatorum in pagis extremæ regionis Norvegiæ habitant. Mense Februario et Martio, immo et Ianuario, robustis navibus horum locorum incolæ piscandi gratia a litore in altum vadunt, quantum scilicet intra biduum navigando conficere possunt,rebus necessariis ad victum XX vel XXX dierum spatio secum comportatis.Locus autem, ubi frequentius hanc piscaturam exercere solent, inter Norvegiam et Islandiam situs est. Neque hi piscatores, dum tempestates sæviunt, in anchoris manent,sed fluxu refluxuque maris fluitando piscantur, donec naves sint undique plenæ. Sola autem eis salus in repetendo litore indicio gnomonis nautici consistit: quia per hunc ortis ventis quo iter suum dirigant, agnoscunt. Estque notatum, quotiescumque extrahuntur e mari monstrosi pisces leonina vel humana facie, et similibus, quod semper discordiam et bella in terris portendant.”

CAPITULUM II DE CANICULIS MARINIS

Fig. 10 - Raia et Cuniculae marinae

Anglus poeta, cuius nomen non constat, qui “The Seafarer” (latine “Nauta”) scripsit, dicit tempus venire in itinere quo nautam balenarum viam sequi et ventum velas lacerare: illo tempore nemo in terra non timet pro vita sua. Poetae prudentia testatur in Carta Marina ubi creaturae prope Norvegiae litorem ex aquis emergit. Olaus explanatio in capitulo XXII, “De crudelitate quorundam Piscium et aliorum benignitate”, excerpitur:

 

“Homo apparet (Fig. 10) hic natans in aquis salsis, quem piscis de genere canicularum marinarum, Boloma Italice et Haafisck Norvergice dictus, adeo avide turmatimque ex insidiis adoritur, ut non tantum morsu, sed pondere etiam in profundum demergat, devoretque teneriora membra, naresvidelicet, digitos et genitalia, donec superveniat raia, ut iniuriarum vindex, quæ per aquas armata naturalibus pinnis discurrit, ac quodam impetu demersi hominis grassatores abigit, eumque ut enatet, pro viribus urget: eaquoque eum custodit, quatenus spiritu penitus extincto, post aliquot dies, dum mare naturaliter se purgat, sursum fertur. (…) Cernitur illud miserabile spectaculum in Norvergicis oris,quando lavandi gratia homines, exotici videlicet nautæ, periculorum et insidiarum ignari,navibus in undas exiliunt. Latitant enim caniculæ, sive bolomæ huiusmodi sub navibus in anchoris manentibus, velut aquatici arietes ut homines, rapiant naturae malitia stimulante. Veruntamen hoc periculum urinatores stylis præacutis lineis annexis evitant, quibus arietes marinos, et has caniculas interficiunt:quia nisi his perfossi fuerint, haud recedunt. (…) Huius caniculæ cutis in asperitate ad expolienda ligna et ossa, eandem naturam cum cute raiarum habet.”

 

Secundum auctorem, piscis benevolus, cui nomen est “Rockas”, natatorem servare ex monstris marinis conatur. Notandum est incertum nomen “monstrum marinum” immanibus animalibus marinis referri, plerumque animalia quae educant mammis fetum. Monstra quae auctor describit parvi squali (anglice sharks) sunt et benevola belua qui natatori auxilium dat magis monstruosa quam squali est.

 

 

CAPITULUM III  DE VERMIS MARINIS

Fig. 11 - Vermis marinus

Est præterea in litoribus Norvagicis vermis glauci coloris (Fig. 11), longitudine XL cubitorum, et amplius, vix spissitudine infantis brachii habens: lineæ modo, ita ut eius progressus difficulter percipi queat, per mare se transmittit, nemini noxius, nisi humanis manibus pressus: unde contactum tenerrimæ cutis eius tangentes digiti intumescunt.Vexatus et detentus a cancris, tortuosum cursum evadendi gratia attentat: sed frustra.Cancer enim brachiis suis quasi denticulatis forcipibus, tum etiam pedibus ita eum stringit, ut non secus ac navis anchora demissa, firmetur. Hunc vermem sæpius vidi,ab eius tactu nautarum informatione abstinens.

(CAP. XXXVII. De Stellis marinis, & Vermibus longissimis)

CAPITULUM IV DE ANATIBUS SCOTIAE

Fig. 12 - Anates Scotiae

Præterea prope Glegornum ( teste Scotorum recentiore historico ) ad duas leucas est rupes Bassensis, in qua est arx inexpugnabilis: circa quam magnarum anatum (quas Sollendas vocat) piscibus viventium, est mira multitudo:quæ cum anatibus ferinis communibus, aut domesticis, non sunt eædem in specie specialissima: sed quia est in colore, et figura persimiles sunt, nomine communi anatum congaudent.At discriminis causa Sollendæ vocantur. Hæ anates in vere turmatim a Meridie in rupem de Bass quotannis veniunt, et rupem duobus, vel tribus diebus circumvolitant: quo in tempore rupem inhabitantes, nullum tumultum faciunt. Tunc nidificare incipiunt et tota æstate manent, ac piscibus vivunt: et incolæ rupis, piscibus ab illis captis pascuntur. (…) In fine autumni rupem triduo circumvolant, et postea agminatim ad partes Meridionales pro tota hyeme avolant, ut illic vivant in æstate: quia quando nobis est hyems, Meridionalibus est æstas. (…) Præterea alius Scotorum scriptor, qui diligentius rerum secreta pertractat, dicit in Orchadibus e quodam fructum arboris cadente in mare, generari anates: qui paululum susceptis alis evolant ad domesticas,vel sylvestres. (De mirabili generatione Anatum Scotiæ.CAP. IX)

Fig. 13 - Polypus Norvegiae

Præterea prope Glegornum ( teste Scotorum recentiorehistorico ) ad duas leucas est rupes Bassensis, in quaest arx inexpugnabilis: circa quam magnarum anatum (quasSollendas vocat) piscibus viventium, est mira multitudo:quæ cum anatibus ferinis communibus, aut domesticis, non sunt eædem in specie specialissima: sed quia est in colore, et figura persimiles sunt, nomine communi anatum congaudent.At discriminis causa Sollendæ vocantur. Hæanates in vere turmatim a Meridie in rupem de Bass quotannisveniunt, et rupem duobus, vel tribus diebus circumvolitant: quo in temporerupem inhabitantes, nullum tumultum faciunt. Tunc nidificare incipiunt et totaæstate manent, ac piscibus vivunt: et incolæ rupis, piscibus ab illis captis pascuntur. (…) In fine autumni rupem triduo circumvolant, et postea agminatim ad partes Meridionales pro tota hyeme avolant, ut illic vivantin æstate: quia quando nobis est hyems, Meridionalibus est æstas. (…) Præterea alius Scotorum scriptor, qui diligentiusrerum secreta pertractat, dicit in Orchadibus e quodam fructumarboris cadente in mare, generari anates: qui paululumsusceptis alis evolant ad domesticas,vel sylvestres. (De mirabili generatione Anatum Scotiæ.CAP. IX)

CAPITULUM V

DE BALENIS ET ORCHIS

Fig. 14 - Balenae et Orchae

Multiplex est genus cetorum (Fig. 14), quidam enim hirsuti et hi maximi quattuor jugerumbmagnitudine: ( iugerum vero habet secundum Plin. lib.XVIII. cap. III. in longitudine pedes CCXL.in latitudine CXX. ) quidam planæ pellis, hique sunt minores, atque in Occidentali, ac Septentrionali Oceano capiuntur. Quidam rictum oris habent dentatum, ac longissimum, videlicet longitudinis XII. vel XIIII. pedum, ac dentes sex, vel octo, vel duodecim pedum.Duo tamen dentes canini cæteris sunt longiores, subtus sicut cornu ad modum dentium apri, vel elephantis. Hoc autem genus ceti habet os aptum ad manducandum: oculos adeo amplos, ut ambitus uniuscuiusque XV. homines sedentes admittat, immo XX.vel amplius, secundum beluæ quantitatem. Cornua præterea longitudinis sex, vel septem pedum, CCL. super quemlibet oculum habet, cornea duritie, ad rigidam

vel placidam, anteriorem vel posteriorem motionem et ventilationem.

Fœtus suos gestant cum infirmantur et invalidi sunt: et si parvi sunt, eos in ora suscipiunt. Hoc idem imminente tempestate faciunt, et post tempestatem illos evomunt.

(De mira affectione Balenarum erga fœtum.CAP. XVI)

 

Balena, etsi quantitate maxima, centum scilicet,aut trecentorum pedum longitudine et vastissima corporis mole prædita, tamen orcam quantitate minorem, sed agilitate tam in saltu, quam aggressu crudeliorem, sibi infestam habet. Est autem orca similitudine carinæ inversæ, belua truculenta dentibus, quibus ceu Liburnicarum rostris secreta balenæ, ac vituli eius corpus lacerat, vel celeriter aculeato dorso discurrit eam agitando, ut in vada littoraque protrudat (Fig. 15).

(De pugna Balenæ contra Orhcam, CAP. IX)

CAPITULUM VI DE PORCELLIS MARINIS

Fig. 15 - Piscis montrosus in litoribus Angliae reperto

Dictum est superius de monstroso pisce reperto in litoribus Angliae (Fig. 15), cum clara descriptione totius corporis et singulorum membrorum eius, quod scilicet MDXXXII ibidem visus sit et ab incolis in praedam raptus. Nunc autem ad memoriam reducetur monstrosus ille porcus qui MDXXXVII postea anno in eodem Germanico Oceano repertus est, totusque in omnibus suis partibus portentosus visus. Habuit enim porcinum caput, quartam lunae partem in occipite, quattuor pedes draconis, duos oculos ab utroque latere in lumbis, tertium in ventre ad umbilicum inclinantem, atque in posterioribus caudam bifurcatam instar usitati piscis. Facta est eo tempore in urbe Roma interpretatio, et imprimendo publicata, quid singulae illius bestiae partes portenderent, videlicet haereticos porcinam vitam plerumque agere. Per lunam in occipite immutatio veritatis, quos non in fronte sed in occipitio porci exstitit significatur. In lumbis ac ventre, oculi scandalis pleni sunt ideoque amputandi. Per pedes denique draconis quattuor mortalium affectus et operationes perversissimae indicantur, a quattuor angulis orbis terrarum malitiose irrumpentes, inque pisce praecipue tamquam curioso insidiatore apparentes.

CAPITULUM VII

DE MONOCERONSIBUS MARINIS

Fig. 16 - Monoceros belua ferox, sed tarda

“Monoceros est monstrum marinum, habens in fronte cornu maximum,quo naves obvias penetrare possit, ac destruere, et hominum multitudinem perdere (Fig. 16).Sed in hoc pietas divini numinis navigantibus providit, cum ferox sit  hæc belua, tarditas sua, quam habet maximam, prævisa, timentibus eius accessum fugam concedit.” (De Xiphia, Monocerote, & Serra,CAP. XIIII)

CAPITULUM VIII

DE PHYSETERE

Fig. 17 - Physeter

In genere cetorum physeter (fg. 17), sive pristes, ducenum cubitorum severam. admodum consecutus est naturam: in perniciem enim navigantium plerumque ultra navium antennas se extollit, haustosque fistulis fluctus supra caput collectos ita eructat, vt nimbosa alluvie plerumque naves fortissimas deprimat, aut maximo periculo navigantes exponat.

(De Physetere, & eius in nautas crudelitate, CAP. VI)

CAPITULUM IX DE ZEPHIIS

Fig. 18 - Zephius

Quia hæc belua versatur in Septentrionalibus aquis,merito aliis monstrosis veniet adjungenda.Est enim xiphia animal nulli alteri simile, nisi in aliqua proportione ceto.Caput habet horridum, ut bubo: os profundum valde, veluti barathrum immensum, quo terre & fugat inspicientes:oculos horribiles: dorsum cuneatum, vel ad gladii formam elevatum: (…) Littora vero Septentrionalia plerunque veluti latrunculi, ac noxii hospites damna semper occurentibus navigia perforando ac submergendo illaturi ingrediuntur. (…)

Serra belua similiter marina est,ingens corpore, caputhabens cristatum, durum, sicut serra dentatum: subter navibus natans secat easdem, vt intrante aqua mersis hominibus, eorum cadaveribus satietur. Est & aliud genus serræ, se erigens contra velificantes: quod mox XXX.vel XL. stadiis peractis, lassum descendit in mare. Orcarum gladio dorso tenus elevato sæpe piscatores vulnerati, deficiunt ita & loliginum tactu manum retrahunt stupefactam.

(De Xiphia, Monocerote, & Serra,CAP. XIIII)

 

De serra

Est belua in mari que dicitur serra, pennas habens immanes. Hec cum viderit in mare navem velificantem, elevat pennas suas et contendit velificare cum nave. Ubi autem contendit currere contra navem stadiis XXX vel XL, laborem non sustinens, deficit, et, deponens pennas, ad se trahit eas; unde vero maris iam lassum reportant eum ad pristinum locum suum in profundum. Mare autem seculi huius figuram gerit. Naves vero iustorum habent exemplum, qui sine ullo periculo vel naufragio fide transierunt per medias huius mundi procellas ac tempestates, et mortiferas vicerunt undas, id est huius seculi contrarias potestates.

Serra vero, id est illa belua quae voluit velificare cum navibus, figuram gerit eorum

qui in initiis ceperunt quidem in operibus bonis manere, postea vero non permanentes

in eis victi sunt cupiditate, superbia, ebrietate, luxuria ac diversis viciorum generibus, que illos tamquam fluctuantes maris unde mergunt usque ad inferos: «qui vero permanserint usque in finem, hi salvi erunt».

CAPITULUM X DE VACCIS MARINIS

Fig. 19 - Vacca marina 130 annis vivit

Marina vacca (Fig. 19) monstrum est magnum, robustum, iracundum et iniuriosum, edens partum sibi similem, sed non supra geminum, unum tamen sæpius, quem plurimum diligens solicite secum ducit, quocumque tandem se per mare transmittit, aut in terra gressus dirigit: decem mensibus imprægnatur: demum hoc animal aliquando CXXX.annis per caudæ ipsius amputationem probatii est vixisse (De Vacca, Vitulo, Equo, Lepore, & Mure marino.CAP. XXXIX)

CAPITULUM XI DE RICONERONIBUS MARINI

Fig. 20 - Rinoceros marinus

Rinocerus marinus est monstrum marinum voracissimum. In Carta Marina aspicimus eum palinurum elephantem devorare (Fig. 20).

CAPITULUM XII

DE AMBRA SPERMACETI

Fig. 21 - Ceti sperma a colligitur

Cetus humanæ propagationis more cum balena congrediensob velocitatem coitus multum sperma emittit, et resoluit, atque sic resolutum vulua totaliter non admittit (Fig. 21).Spargitur ampie per mare in diversis figuris, colorem cæruleumhabentibus, magis tamen ad albedinem tendentibus,sibiinvicem conglutinatis: atque a nautis solicite (vt internavigandum in Oceano sparsum vidi ) colligitur, vt medicispurgandum vendant, qui purgatum ambram vocant:eoque(vt Iorath autor est) contra guttas, & paralysin, tanquampræcipuo, et pretiosissimo vnguento vtuntur. Præterea a Platearius asserit,quod ambra sit sperma ceti, id est balenæ,etquod calida sit & sicca in secundo gradu.Est autem alba, et si invenitur coloris gypsei, melior est. Sophisticatur autemcum pulvere ligni aloës, & styracc, musco, & quibusdam aliis. Sed hoc agnoscitur:quia sophisticata ad mollitiem facilem reducitur tanquam cera, ambra vero integranon ita liquescit. Habet virtutem confortandi, valetque contra syncopin, & epilepsiam.

CAPITULUM XIII

DE BALENIS IN INSULAS IACTATIS

Fig. 22 - Balena arenis ob aviditatem vorandi immersa capitur

Quia mira aviditate balena fertur in esum halecis, & vitulorummarinorum, tanquam piscium cæteris omnibuspinguiorum: idcirco sæpius periclitatur in scopulis arenosis,qui maris æstu, sive fluxu, atque refluxu, quasi denudatiab aquis, immersæ beluæ exitum non concedunt,vt se recipiat ad gurgitem propinquiorem: vnde tanto cumimpetu fortitudine caudæ laborat, quod fossa amplissimarelicta, veluti in nido ligata ( obstantibus vndique arenis )enatare non possit. Hoc cum piscatoribus innotuerit, turmatimaccurrunt, funibus atque anchoris fortissimis ( ne æstus reditu eos evadat )intrarictum oris, atque capitis spiracula, seu branchias, bestiam hanc ligant: magnaquepmanu, multiplicatisque viribus eam in littus attrahunt, vel ita constringunt, vt nullaetiam magna potentia in aquas resilire valeat. Eoque casu feliciter arridente, divisapræda, quisque regreditur ad alias domesticas occupationes, donec iterum occurratsimilimus, vel alius optatior quæstus.

De modo piscandi Cetos, & Balenas.CAP. XV.

CAPITULUM XIV

NONNULI PRIESTER

Fig. 23 - Nautae a beluis tubae sono, vasis vacuis evadunt

In genere cetorum physeter, sive pristes, ducenum cubitorumeveram. admodum consecutus est naturam (…) (Fig. 23)

Verum malignitati eius remedio occurritur opportuno, tubavidelicet militari ob asperum acutumque sonum, quemserre haud potest: et magnis, ac immanibus vasis, seu doliis eiectis, cursum beluæimpedientibus, sive pro lusu ei oppositis: aut validis tormentis, seu bombardis,quarum sono magis, quam ferreo, vel saxeo globo terretur, cum globus hujusmodivel aqua, vel pinguedine obstante vim perdit, vel paululum vulnerat vastissimumcorpus, immensa pinguedine inslar valli munitum.

De suffocatione navium per monstrosos Pisces.CAP. VII.

CAPITULUM XV

DE INSULA BALENAE

Fig. 24 - Balena creditur insula natans

De Anchoris dorso Ceti impositis.CAP. XXV.

 

HABET etiam cetus super corium suum superficiem tanquamfabulum, quod est juxta littus maris: vnde plerunqueelevato dorso suo super vndas, a navigantibus nihil aliudcreditur esse, quam insula. Itaque nautæ ad illum appellunt,& super cum descendunt, inque ipsum palos figunt, navesalligant, focos pro cibis coquendis accendunt: donec tandemcetus sentiens ignem sese in profundum mergat, atquep in eius dorso manentes, nisi funibus a navi protensis se liberarequeant, submergantur. Hic cetus(vt superius de physetere& priste dictum est) aliquando fluctus haustos ita eructat, quod alluvie nimbosaplerumque classem navigantium deprimat: & cum in mari tempestas oritur, se superfluctus attollit, vt in his commotionibus, ac turbinibus naves mergat. Arenasaliquando dorso sustoliit, in quibus ingruente tempestate (vt libro De nat. rerum habetur )nautæ, terram se invenisse gaudentes, anchoris demissis falsa firmitate quiescunr,ac ignes accensos belua sentiens, subito commota se in aquas mergit, hominesquecum navibus nisi anchoræ rumpantur, in profundum attrahit.

CAPITULUM XVI

DE SERPENTIBUS MARINIS

Fig. 25 - Serpens Norvagicus 200.pedum longitudine

QVI navalibus exercitiis in littoribus Norvegiæ, vel mercaturæ,vel piscaturæ operam navant, conformi testimoniostupendam sane rem asserunt, serpentem videlicet vastæmolis, ducentorum pedum & amplius longitudine, acviginti pedum spissitudine, in rupibus & cavernis penesoras maris Bergensium versari: qui vitulos, agnos, porcosvoraturus, ab antris solum lucido noctis tempore in æstateexit, vel polypos, locustas, & genera marinorum cancrorumvt deglutiat, maria transmittt. A collo deinceps dependentesSerpentis Norvagicipili cubitalis longitudinis.pilos cubitalis longitudinis habet, squamasque acutas, atro colore, & flammeosoculos rutilantes. Hic navigia infestat, hominesque se in sublime instar columnæ

erigens rapit, ac devorat: neque id sine portentoso spectaculo regni, instante mutatione,

evenire solet, nempe quod Principes in fatum concedent, vel in exilium turbabuntur,Serpensapparens regni mutationem portendit.aut bellicus tumultus evestigio subsequetur Est & alius miræ magnitudinisserpens in insula Moos dicta, diœcesis Hammerensis: qui vt cometa orbireliquo,Moos insula.sic is regni Norvegiæ mutationem portendit, prout visus est anno M. D.XXII.1522.alte super aquas se extollens, atque in modum sphæræ convoluens. Existimatusest hicserpens conjectura collecta e longinquo visu quinquaginta fuisse cubitorum: quem

Serpens 50. cubitorum.expulsio Regis Christierni, atque gravis Prælatorum persecutio secutaest: immo excidiumpatriæ demonstravit, veluti Isidorus dicit de avibus Diomedis.

De magnitudine Norvagici Serpentis, et aliorum.CAP. XLIII.

CAPITULUM XVII

DE VORTICIS

Fig. 26 - Charybdis

Sunt in charta mea Gothica, seu descriptione Septentrionaliumregionum, certi sinus Oceani littoribus Norvagicishic insculpti, scilicet Roest, et Loffoeth: inter quos

tantus est maris hiatus, vel charybdis, ut incaute appropinquantesnautas sua repentina circumvolutione, vi et industriagubernatoris adempta, absorbeat in momento, maximenaturam loci ignorantes, vel alias vi tempestatum appulsos,aut periculum imminens per contemptum parvipendentes.Quocirca volentes e Germanicis oris eo navigare,peritissimos quosque conducunt naucleros, seu gubernatores, qui longa experientia,quomodo obliquando, dirigendoque, tutius pericula evadere possint,didicerunt. Hique longo maris spatio gnomonis directione, ne in charybdim incidant,iter variando instituere solent: & maxime circa populosissimas villas Andanes,& Trondanes, & tres alias insulas, vbi pars maris Mostastrom appellatur: quoloco æstus est altior cæteris adjacentibus aquis. Mare etenim ibidem intra cavernasaccedente fluxum inflatur, & effluxum reflatur, quanto maximo impetum deserunturtorrentes, vel rapidi fluctus. Navigatur hoc mare ( ut dictum est ) periculosissimo eventu,quia iniquo tempore navigantes subito rapiuntur in voragines circulares.Naufragiorum reliquiæ perraro redduntur, & si redduntur, ita collisione scopulorumattrita robora videntur, ut quasi lanugine obducta appareant, & comminuta.

De æstu, sive fluxum, ac refluxum Oceani.CAP. VII

CAPITULUM XVIII

PRISTER

Fig. 27 - Prister

In genere cetorum physeter, sive pristes, ducenum cubitorumseveram. admodum consecutus est naturam: (…)

OS etiam hæc belua magnum & amplum habet, circulareveluti muræna, quo escam vel aquam fugit, ponderequesup in proram, vel puppim injecto et impresso, nauim deprimit,& submergit: quandoque sola aqua(vt præmissumest) nocere non contenta, dprsp, vel cauda navim, vt minusculumaliquod vas, crudeliter evertit. Spissum, &nigrumcorium habet in toto corpore, pinnas longas informa latorum pedum, ac caudam bifurcatam latitudineXV. vel XX pedum, qua circumventas navium partesvehementius stringit.

Fig. 28 - Belua marina humana figura apparentes

Sunt et beluæ in mari beluæ humana figura apparentesquasi hominis figuram imitantes, lugubres in cantu, ut nereides: etiam marini homines,toto corpore absoluta similitudine, qui ascendere navigia nocturnis temporibusvidentur: statimque degravari quas insederint partes compertum est, et si diutiusHomines marinipermanent, etiam ipsæ naves merguntur. Immo per fidelem Norvagicorum piscatorumiassertionem addo, nisi tales capti illico dimissi fuerint, adeo sæva tempestas exurgit cumhorrido planctu eius generis hominum, ac nonnullorum aliorum monstrorum, vt cœliumruere videatur: piscatoresque vitæ suæ vix etiam summo labore succurrere, multominus piscibus insidiari poterunt. Quocirca in tali casu piscaria lege cautum estLex piscatorum et observatur, ut monstrosi pisces taliter attradi, secundum figuræ varietatem illicoabscisis hamatis funibus dimittantur.

 

DE PISCIBVS MONSTROSIS.LIBER XXII PRÆFATIO.

CAPITULUM XIX

DE ROSMARO

Fig. 29 - Rosmarus

Sunt monstrosi pisces in littoribus, seu mari Norvagico,inusitati nominis(licet reputentur de genere cetorum)qui immanitatem suam primo aspectu ostendunt, horroremque intuentibus incutiunt, tum in formidinem diutiusconspicientes pariter et stuporem vertunt.

(De horrilibus Monstris littorum Norvegiæ.CAP. V.)

CAPITULUM XX

DE KRAKEN

Fig. 30 - Kraken

Horribilis etenim formæ sunt, capitibus quadratis, vndique spinosis, & acutis, ac longis cornibus circundatis, instar radicis arboris extirpatæ: decem, aut duodecim cubitorum longitudine, colore nigerrimo, prægrandibus oculis: quorum ambitus VIII. vel X. cubitos excedit: pupilla vero vnius cubiti, rubeum & flammeum colorem referens, qui a longe in tenebrosis temporibus inter vndas, veluti ignis accensus, piscantibus apparet: pilos, vt anserinas pennas, spissos & longos, in modum dependentis barbæ: reliquum vero corpus ad magnitudinem capitis ( quod quadratum est) valde pusillum, cum vltra XIIII. vel XV. cubitos in longitudine minimem habeat. Vna harum beluarum plures naves & grandes, fortissimis nautis consertas, facilime subvertit, aut mergit.Huic admirandx novitati idoncumtestimonium perhibet longa, ac clarissima epistola Erici Falchendorff, ArchiepiscopiNidrosiensis Ecclesiæ(quæ totius regni Norvegiæ metropolis est) LeoniX. circa annos salutis M. D. XX. transmissa: cvi epistolæ annexum erat alteriuscujusdam monstri horrendum caput, sale conditum.De horrilibus Monstris littorum Norvegiæ.CAP. V.

bottom of page