ORATIO DE CATILINA SECUNDA

 

    

 

 

 

 

 

Praefatio

Vellem in hac acroasi vobis iterum de Catilina narrare. Ante duos annos vobis de Lucio Sergio Catilina et Nils, id est Nicolao, Dacke locutus sum. Nicolaus Dacke gravissimam omnium non tantum Suetiae sed etiam totorum regnorum septentrionalium seditionem ab anno MDXL¤ ad annum MDXLIIIum post Christum natum fecit. In hac acroasi vobis visionem Catilinae alicuius scriptoris historici Francogallici, Gustave Boissart, et alicuius scriptoris Suetici, Göran Hägg, praebebo.

                                                                                                     

Quis erant Gustave Boissart et Göran Hägg?

 

Nomen libri Gustavi Boissart est "La conjuration de Catilina". De scriptore pro dolor non multa scio; anno MCMLXXXIIo mortuus est. Eum elegi quia motum in mente Catilinae mihi videri bene monstrare et scriptorem Francogallicum vobis praebere volui. Certe est scriptor de Catilina maioris momenti, ille Voltaire, sed nimis mutat facta historica ut Catilinam instigatorem confusionem sit et Ciceronem exemplo illuminismi in opere suo Rome sauvée ou Catilina sit*.

Scriptorem Sueticum quem vobis praebere volo, Göran Hägg, doctorem philosophiae, nuper mortuus est, anno MMXVo. Mihi magni momenti est quia motum in mente Catilinae secundum factiones sinistras, aut si vultis secundum populares Romanos, describere vult. Ipse conservativum ex eminenti ambitu pueritiae communistarum se describit. Nomen libri sui Suetice Catilinas sammansvärjning (anno MCMLXXXIo) est, qui idem titulus est Francogallice, nostra lingua Conjuratio Catilinae.

 

Quis erat Catilina?

 

Lucius Sergius Catilina anno DCXLV¤ (645) ab Urbe condita natus est, id est anno CVIII¤ (108) ante Christum natum. Patricius ex antiquissima stirpe, gente Sergia, erat, cuius avus Sergestus secundum Virgilium ripam Latii una cum Aeneade petivit, sed familia neque in statu oeconomiae neque in ordine sociali se bene habebat. Gens Sergia ultima vice consulem, cui nomen Gnaeus Sergius Fidenax Cox erat, anno CCCLXXX¤ (380) ante Christum natum creavit.

 

 

*Haec secundum Steven Saylor in libro suo Catilina’s Riddle.

 

 

Sine dubio Catilina valde gentem suam ad novam gloriam referre cupiebat. Annis LXIV¤ et LXIII¤ conatus est consul fieri. Quamquam patricius ex antiquissima stirpe esset, plebibus favebat. Cicero adversariis, optimatibus, favebat. Sermonibus famosis Ciceronis Catilina homo rebellis esse accusatus est. In fine occisus est cum consortibus militibusque suis Pistoriae (nostra aetate: Pistoia) anno LXII¤ ante Christum natum.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Quid ante Catilinam factum est?

 

Ut scimus monarchia Romae anno DIX¤ (509) ante Christum natum finivit, dum ultimus rex, Tarquinius Superbus, expulsus est. Ut monarchia non regressa sit, divisio et reductio in tempore maximae potestatis rei publicae factae sunt. Consules duo erant et tantum per unum annum summam potestatem habebant. Post exitum contrarium fratrum Gracchorum, qui distributionem quaestuum victoriarum militarium volebant, et augente rupe inter divites et – ut ita dicam – proletarios res publica fere delapsa est in bella civilia. Consules Marius et Sulla, quamquam vetitum esset, iterum iterumque consules electi sunt et non fuit aequitas inter eos. Anno LXIII¤ ante Christum natum in senatu Cicero dixit Catilinam et consortes eversionem omnium in occidendo consulem Ciceronem et consortes eius, optimates, parare.

 

Quid volebat Catilina?

 

Cicero quattuor orationibus Catilinam vituperavit. Post quartam Catilinae nihil quam vis armata restabat. Eloquentia Ciceronis nobis notissima est sed non de hoc iterum vobis narrare volo. In libro De coniuratione Catilinae Gaii Sallustii Crispi (ab anno LXXXVIo ad annum XXXVum ante Christum natum) haec intellegere possumus. Voluntas politica Catilinae, ut videtur, plus minusve semper eadem erat: a coetu paucorum sed privilegiis pleno divitias eorum capere et consortibus suis dare. Haec verba Sallustius in ore Catilinae ponit: Haec ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam. Consule facto facilius ei eveniret hae res aut saltem sine multa vi.

Scriptores Catilinae temporis verbis “atrox”, “nefaria”, “tetra” et “horribilis” utuntur sed haec verba, ut scribit Boissart, fere plus quam pavorem, quo impleti erant, nobis describunt. Sallustius tamen scribit se velle de coniuratione Catilinae scribere ob scelus et periculum novitate.

 

Quid novi in periculo?

 

Post certamen in republica ipsa inter plebem et patricios circa iura et inter populos paeninsulae Italicae et Romam circa civitatem Romanam Marius et Cicero monstraverant possibile esse inferioribus ad summam potestatem reipublicae attingere.

Se differentiae iuris victae novae difficultates intraverant. Ita divites erant et tantos servos, qui sine solutione laborabant, habebant qui rempublicam regebant ut magna pars populi omnia perderent. Servi non erant sed liberi. Libertatem iam habebant. Inter alia tutelam legis, illae legis quae exstabat sed quam neque qui fenerationes dabant neque praetor observabant quae vetabat obaeratos in carcerem mitterentur, quaerebant. Haec erat postulatio officiosa. Inter consortes proximos, ut videtur, Catilina tabulas novas, condemnationem divitum, possessionem sacerdotiorum munerumque et spoliationem promittebat.

Haec scribit Catilina in ultima epistula ante proelium:

 

Iniuriis contumelisque concitatus quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtineam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere non possem//sed quod non dignos homines honore honestatos videbam meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam. Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes relicuae dignitatis conservandae sum secutus.

 

Haec est novitas. Catilina non sicut Caesar aut fratres Gracchi, divites, certabat pro meliora ceterorum sed pauper, unus eorum, contra iniustitias.

Catilina sciebat divites non sine vi sua relinquerent. Hac de ratione exercitum usque ante portas Romae duceret et incendiis in XIV partibus urbis accensis Romam ipsam coniurati oppugnarent.
 

Haec scripsit Gustave Boissart. Göran Hägg in libro litterarum elegantiorum suo proposita Catilinae non negat sed monstrat quanti essent homines qui cum Catilina erant. Ipse Cicero olim Catilinae praebuit causam suam defendere(!) Ille Crassus fere usque in ultimum pro Catilina erat et cum eo agebat. Etiam ille Caesar enumerari potest quamquam ante quam Crassum Catilinam reliquit. Dum de aliqua cena factionis Catilinae scribit Hägg, XVIII nomina hominum magni momenti in republica numerat.

Paucos ante annos seditio Spartaci in sanguine finiverat. Adhuc coetus plus minusve magni exstabant illorum servorum. Servi erant; coetus latronum liberorum, qui antea milites vel clientes fuerant, eos odiverant. Ultimis horis ante proelium prope Pistoriam a quibus pavore pleni erant derelictus Catilina approbavit servos cum militibus pugnare. Et hoc erat novitas. Graeci de aequalitate omnium hominum, et liberorum et servorum, cogitaverant sed erat cogitatio quae Romana non erat.

 

                                                                          Andreas Dahlgren

cf: http://www.inquiriesjournal.com/articles/687/lucius-sergius-catalina-villain-or-victim-the-famed-cicero-as-a-violent-aggressor