Quid sit beate vivere

 

                         Velim vobiscum  de beatà vità cogitare : ideo de Seneca loquar qui  felicitatis problematis multum  studuit.

                                      Postea hodiernum scriptorem videbimus qui viam ad felicitatem adipiscendam aperire voluit

 

1. De beatà vità – Seneca

 

a. De ejus vità

 

Tantum de majoribus eventibus Senecae vitae loquar  ut ejus sermonem melius intellegamus. Quin etiam, certa sum vos jam multa  de Seneca scire !

 

Seneca Cordubae in Hispanià secundo vel tertio anno p. J.C natus est, cujus pater Seneca rhetor erat.

Studuit philosophiae eloquentiaeque et tale ingenium ostendit ut Caligula eum occidere vellet : Seneca se  eripuit a morte, 

Claudio imperatore, noster philosophus in exilium missus est, in quo tragoedias scripsit.

 

Postea, Agrippina eum revocavit ut Neronis praceptor fieret et eum eloquentiam sapientiamque doceret.

Nerone imperatore, Seneca hujus insanis saevique viri minister factus est  quamquam obvium videtur Senecam ferocem indolem discipuli jam animadvertisse..

Multis caedibus a Nerone perfectis, Seneca principis domum cum omnibus honoribus relinquere voluit et philosophus ab imperatore divitias suas ei reddere petivit. Quod noluit Nero.

Pisonis conjuratione non impetratà, Seneca a Nerone particeps fuisse judicatus est et capitis damnatus est.

Cum uxore quae ei superesse nolebat, magnà cum virtute venas abrumpuit.


 

b. De vità beatà

 

Sequebatur quippe Seneca Stoicorum scholam : ideo fuerunt multi detractores qui dicerent philosophum vitam turpiter agere, cum  ditissimus  et honorum plenus esset.

« De Beatà Vità » librum scripsit anno 58 ut adversus inimicos se defenderet probando se secundum Zenonis disciplinà vitam degere

Quod opus fratri Novalio, cui cognomen Gallius erat, dedicatum est, etsi Seneca Claudii Suillii argumentis obesse vellet. Itaque philosophus vitae beatae petendae modum explicat.

 

                                                                      Quomodo beate vivere ?

Primum, Seneca constat non esse tam multi qui sciant qualis beata vita sit :

« Vivere, Gallio fratre, omnes beate volunt, sed ad provivendum, quid sit quod beatam vitam efficiat, caligant. »

 

Tum aliquas regulas praebet:

- Prima regula : « Nihil ergo magis praestandum est, quam ne pecorum ritu sequamur antecedentium gregem, pergentes non quo eundum est, sed quo itur. »

Addit enim periculum secundum similitudinis et non secundum rationis vivendi majus esse.

Addit enim  "Hæc pars major esse videtur .Ideo enim pejor est. Non tam bene cum rebus humanis agitur, ut meliora pluribus placeant : argumentum pessimi, turba est. 

 

- Secunda regula :

Ut beatam vitam inveniamus, opus nobis est rerum  naturam perspicere :

«  Quaeramus aliquod non in speciem bonum, sed solidum et aequale, et a secretiore parte formosius. »

 

Naturam sequi

 

Beata vita extat cum naturam sequamur :

«  Quod inter omnes Stoicos convenit, rerum naturae assentior. Ab illa non deerrare et ad illius legem exemplumque formari sapientia est : beata est ergo vita conveniens naturae suae, quae non aliter contingere potest, quam si primum sana mens est et in perpetua possessionis sanitatis suae, deinde fortis ac vehemens, cuncta pulcherrime patiens, apta temporibus, corporis sui pertinentiumque ad id curiosa, non anxie. »

 

Naturam sequando, a vitae casibus nos solvimus ita ut felicitatem petamus :

« Intelligis, etiam si non adjiciam, sequi perpetuam tranquillitatem, libertatem, depulsis iis quae ut irritant nos aut territant. »

 

Naturam sequi affert felicitatem

Et Seneca addit voluptatum vitaeque contemptionem veram laetitiam afferre :

 

 « Hunc ita fundatum necesse est, velit nolit, sequatur hilaritas continua, et laetitia alata atque ex alto veniens, ut qui suis gaudeat nec majora domesticis cupiat. »

 

Haec hilaritas tantum esse potest cum homo nihil aliud ac sua bona cupiat :

 

«  Quoniam liberaliter agere coepi, potest beatus dici, qui nec cupit nec timet beneficio rationis. »

 

Ideo oportet rectum judicium habere :

«  Beatus est ergo judicii rectus. (…) Beatus est is, cui omnem habitum rerum suarum ratio commendat. »

 

Seneca enim putat beatam vitam adipisci posse si summum bonum petitur :

 

« Summum bonum immortale est : nescit exire, nec satietatem habet nec poenitentiam. Numquam enim recta mens vertitur nec sibi odio, nec quidquam mutant optima. »

Virtus colenda est !

Vir quippe beatus est in summum bonum quaerendo :

 

« Quid petam ex virtute ? Ipsam. Nihil enim habet melius, ipsa pretium sui (…) : Summum bonum est infragilis animi rigor, et providentia, et subtilitas, et sanitas, et libertas, et concordia, et decor. »

De Epicuri doctrinà

 

Seneca autem defendit Epicuri doctrinam de voluptate quae , Senecae sensu, est aliud nomen virtutis :

 

« In ea quidem ipse sententia sum, invitis hoc nostris popularibus dicam, sancta Epicurum et recta praecipere et, si propius accesseris, tristia : voluptas enim illa ad parvum et exile revocatur, et quam nos virtuti legem dicimus, eam ille dicit voluptati : jubet illam parere naturae. Parum est autem luxuriae quod naturae satis est. (…)

Itaque non dicam, quod plerique nostrorum, sectam Epicuri flagitiorum magistram esse, sed illud dico : male audit, infamis est, et immerito. »

 

Tamen ille dicit non opus esse nobis voluptati adhaere :

«  Agedum, virtus antecedat : tutum erit omne vestigium. Voluptas nocet nimia : in virtute non est verendum, ne quid nimium sit, quia in ipsa est modus. »

 

Virtus affert libertatem

Virtus, pergit Seneca, libertatem affert quia a voluptatibus calamitatibusque soluti sumus :

 

« Illa (virtus) fortiter stabit, et quidquid evenit feret, non patiens tantum, sed etiam volens, omnemque temporum difficultatem sciet legem esse naturae, et, ut bonus miles feret vulnera, enumerabit cicatrices, et transverberatus telis moriens amabit eum, pro quo cadet, imperatorem, habebit illud in animo vetus praeceptum : deum sequere. 

Quisquis autem queritur, et plorat, et gemit, imperata facere vi cogitur, et invitus rapitur ad jussa nihilominus. »

 

Si virtutem sequaris et fortunam contemnas,  « nihil cogeris, nullo indigebis, liber eris, tutus, indemnis. »

Argumenta adversus ejus detractores

Erant qui dicerent Senecam secundum suam doctrinam non vivere : Dives potensque quippe erat Seneca :

« Aliter loqueris, aliter vivis. »

 

Pulcherrimis verbis utitur philosophus ut probet modum considerandi suam vitam divitiasque majoris momenti esse quam divitias potestatemque habere :

« Ego mortem eodem vultu comeodiamque videbo ; ego laboribus, quanticunque illi erunt, parebo animo fulciens corpus. Ego divitias et praesentes et absentes aeque contemnam, nec si aliubi jacebunt, tristior, nec si circa me fulgebunt, animosior. Ego fortunam nec venientem sentiam nec recedentem. »

 

Porro plures virtutes coli possunt cum divites simus quam cum pauperes simus :

« Quid autem dubii est, quin haec major materia sapienti viro sit animum explicandi suum in divitiis quam in paupertate, quum in hac genus virtutis sit non inclinari nec deprimi, in divitiis et temperantia, et diligentia, et dispositio, et magnificentia campum habeat patentem. »

 

Si illas virtutes coles, a divitiis liber eris.

« A postremum, divitiae meae sunt, tu divitiarum es. »

                                          Liberalitas prima virtus

Tandem Senecae sensu, prodest sapienti hominibus adesse.

« Hominibus prodesse natura me jubet. (…) Ubicunque homo est, ibi benefici locus est. »

Enim liberalitas « e libero animo profiscitur ».

Sic volebat Seneca beatam vitam invenire summum bonum appetendo, virtutem colendo ut felicitatem obtineret.

 

Hodierno die sunt quoque qui de felicitate se interrogant : non quaerunt felicitatem sed volunt scire quomodo beate vitam agamus etiamsi casus calamitatesque se praebeant

 

 

 

 

           

 

 

 

     

                    2. De libro Domini Bertrand Piccard.

 

   Bertrand Piccard quem sine dubio cognovistis, est helveticus vir qui orbem terrarum transit in aeroplano cui nomen est « Solar Impulse » quod tantum solis gratià propulsum est.

Piccard praecipue diligit periculosam vitam degere. Qui quoque medicus est.

 

Scripsit librum in quo describit aliquos modos ut tristitiam gemitusque in casu vitemus.

                        « Mutare altitudinem » (id est nomen hujus libri) homines docet felicitatis arcana.

 

Vitae venti

 

Plerique vitae eventûs adveniunt inopinato, sicut venti qui nos ad terras incognitas trahunt.

Non oportet rationes intellegere quae hos ventos nobis afferunt, sed necesse est scire quomodo hos casus gesturi simus.

 

De certis rebus

 

Saepe sumus captivi non a vitae ventis sed a nostro cogitandi modo : Si felicitatem appetimus nobis opus est moenibus quae nos  a casibus tuantur,   possunt esse divitiae, potentia, voluntas, familia, securitas, etc …

 

Quae moenia ab exterioribus eventibus ita pendent  ut appareant vel evenescant vitae ventorum gratià.

 

Tantum indoles, ut benignitas, rectus mens, sapientia permanere possunt, in quibuscumque circumstantibus rebus.

(Confer Senecam !!!)

Quid domare ?

Non vita sed intimus mundus noster domandus est. Fiamus nostrum conscii :

Solus tempus quod mutare possum inest in praesentiis eventibus.

 

 

                                       Vivere audemus

 

Vitam ut se praebet, accipere difficilius est quam periculosa facere : vivere audemus cum simplicem quotidianam vitam accipimus.

 

 

Surgere

 

 

 

Cum advenit casus, perdimus securitatem felicitatis :

Duobus modis periculum, vel vitae ventos adire possumus: 

- Primum pericula vitare…

- Secundum fortunam obire, id est, novas opes in se quaerere. Non est semper facile et saepe oportet suos metus vincere...

Pauperes sunt qui numquam timorem vincere debuerunt quia numquam intimas opes petiverunt !

 

Opus est menti ut fortunam obeamus

In vitae ventis, exteriora explorare non sufficit : necesse est intus introire ut in suis intimis viribus novas divitias inveniamus.

 

In postremum, casus est crisis quam accipimus dum crisis est casus quem repudimus.

 

 

De tempestatibus

 

In fine, tempestates qui tranquillitatem felicitatemque diripiunt, quamquam arduae sint, non nos deleturae sunt. Immo ipsae nos cogunt novas virtutes colere.

Libertatem in vitae ventis augere

 

Ut nostram libertatem in vitae ventis augeamus, e carceribus nostrarum opinionum exire debemus, sicut aeroscaphi gubernator qui altitudinem mutat ut meliorem rectionem adipiscatur.

Vitae nostrae rectio mutanda est ut alium ventum capiamus qui nos alibi adducat.

Vita similis aeroscaphi volatu est.

Non debemus ire dextrorsum  nec sinistrorsum, sed oportet  totam nostram libertatem capiamus novam altitudinem   quaerendo 

 

Altitudinem mutare in consuetudinem faciendo.

 

1+1 rarissime fiunt 2.

Cum duo similes homines conveniunt  nihil advenit quia nihil creare possunt.

 

1 + 1 = 0

Si nescimus dissimilitudines discriminaque gerere.

 

1 + 1 = 3

Si accepimus discrimen et utimur dissimilitudine ut fructûs producamus, tum quisque potest se aedificare et gaudium invenire.

Conclusio

 

Seneca in primo saeculi quaerebat felicitatem in virtutem colendo. Piccard autem nullam philosophiam facit. In simplicissimis verbis, explicat idem ac Seneca : felicitas inest in modo adeundi vitae ventos.

 

                                                                                

.

ANNA CLARA