top of page

....linguam Latinam per saecula vivam fuisse

A Jean Louis Roquel

 

Proemium

Sicut Sanscrita lingua vel lingua sinica classica, sic lingua latina saecula percurrit. At sicut illis, sic huic scripta innumerabilia sunt,ut litterae gentilium hominum,quibus discipuli in scholis vel in universitatibus praecipue student, minima litterarum latinarum pars nunc sint

Sed sermo noster, quia plerique latine loqui, scribere legere desierunt, in magno periculo versatur . Timendum est enim ne –causas dicemus – lingua latina omnino pereat neve, ut prisca hieroglypha, mortua fiat.

Quae etsi inimicis contemnenda esse videtur, ab antiquis temporibus usque ad aetatem nostram, ut ita dicam, volitavit viva per ora et scripta hominum.Itaque dum ejus fortunas narro, longam viam et insidiarum plenam unâ persequemur.

-Linguam latinam antiquis jam temporibus longe lateque diffusam esse

-Livius Andronicus, Ennius aliique, peregrini poetae, saeculo III° a.c.n litteras latinas procreaveruntut jam a principio lingua latina ejusque litterae ad eos qui Romae nati non erant pertinerent .Postea Horatius vates ex operibus famam sibi immortalem promisit et gentes quae etiam extra fines imperii Romani habitarent illa quondam lecturas esse intellexit

«  Me Colchus, et qui dissimulat metum

Marsae cohortis et ultimi

Noscent Geloni , me peritus

Discet Hiber Rhodanique potor » od.II, XX, 17-20

 

-Lingua autem litterarum et doctorum hominum in habitu classico jam mansit, ut cum latissime pateret tum in perpetuum eadem permanebat . Quia enim jam ab omni mutatione, nisi quod nova verba novata sunt , se expedivit, idcirco saeculo XIX°p.c.n Carolus Marx adulescens in baccalaureatu linguâ classicâ usus est et nunc Josephus Tusiani poeta eodem modo quo tunc Vergilius vel Ovidius versos latinos pandit

-Crederes sermonem latinum, qui cultus civilis certi sermo erat , perire posse cum sublata sunt Imperium Romanum et scholae grammaticorum qui linguae latinae classicae disciplinam servabant. Etenim, cum barbari orbem  romanum invaserunt, lingua latina vulgaris , quae jam a linguâ latinâ multum distabat celerrime mutata est : in Galliâ e.g  Gregorius Turonensis quamvis doctus esset, mendosa tamen opera saeculo VI p.C.n conscripsit.

 

-Cum lingua latina in Gallia paulatim « rustica romana lingua » fieret , nihilominus fuerunt regiones in quibus oratio emundatior permansit. In Italiâ  enim Boethius (450-524) in libris de Consolatione Philosophiae pure scripsit et in Hispaniâ, quam Wisigothi per duos saeculos possederunt, litterae renovatae sunt .Quâ linguâ Isidorus Hispalensis (570-636) opera sua composuit, hanc linguam Cicero, si tunc revixisset, facile intellexisset.

Hiberniae autem incolae, Patricii pietate inducti, saeculo V ° p.C.n christiani facti sunt, qui simul plurimiis monasteriis conditis linguam latinam optime coluerunt.Quam illi insulani , cum ad Britanniam et Galliam evangelizandam missi sunt, ibi restauraverunt. Ceterum reges barbari in Galliâ et alibi eos qu latine sciebant ad se vocverunt, ut leges, quas ad regna administranda dabant, scriberentur.Quarum lingua jam maxime mendosa erat.

            Quamquam vero multi in multis regionibus repugnabant et lingua latina Ecclesiae Catholicae lingua manebat, ea tamen profecto paulatim extincta esset, nisi viri politici ultro obstitissent quominus penitus corrumperetur.

 

-Linguam Latinam primum renovatam esse.

-Carolus Magnus, qui ab anno 768° usque ad annum 814-um in Occidentis terris regnavit, linguâ latina usus est ut omnes Imperii sui partes inter se conjungerentur. Quae clericorum lingua mansit et passim rei publicae lingua facta est.

Quamobrem Alcuinum, virum a Britannia oriundum ac doctissimum, et multos alios sibi ascivit, ut scholae latinae per totum imperium conderentur. Tunc vero, quamquam litterae sacrae pluris aestimabantur, libri antiquorum scriptorum qui etiamdum supererant servati sunt. Ac litterae minutae quae Carolinae vocatae sunt eisque legere facilius factum est, inventae sunt.

Scribae enim omnia volumina quae reperta sunt transcripserunt

Quâ aetate multi fuerunt scriptores poetaeque qui scriptis linguam latinam exornaverunt et antiquos aemulati sunt .Quorum nomina sibi adsumpserunt ut exemplum afferam, amici  sui Alcuinum Flaccum nuncupaverunt. Postea poeta Petrarcha idem faciet, dum hunc Socratem , illum Laelium vocat. Ecce, inter permultos, aliquot illius aetatis scriptores : Paulus Diaconus,  Theodulphus, Ermoldus Nigellus, Walahfridus Strabus, is qui carmen c.n Walterii poesis composuit, plurimique alii

 

-Normanni autem, qui saeculis IX° et X° imperium invaserunt depopulatique sunt, linguae latinae colendae consilium et impetum non mutaverunt. Tunc enim loca quae procul a mari aberant floruerunt : in monasterio c.n Sancti Galli fanum Notkerus Balbulus illud carminis genus quae sequentia » invenit

Hrostvita autem, monacha Gandeshemensis, cum carmina tum sex comoedias quibus Terentii fabulas imitata est, panxit.

Mox vero talia carmina apparuerunt qualia Augustinus saeculo V° jam expertus est : versus fecerat qui eâdem syllabâ desinerent. Quae carmina rythmica, dum carmina metrica esse pergunt, poetae usque ad finem Medii Aevi composuerunt.

Saeculo autem XI ° quidam clericus vagans qui in valle Rhenana errabat, multa poemata condidit quae nunc « Cambridge songs » nuncupantur.

 

    « Jam, dulcis amica venito

        Quam sicut cor meum diligo

     Intra in cubiculum meum

         Ornementis cunctis onustum »

 

Bernardus Claravallensisvero saeculo XII° maximus scriptor habitus est, dum Bernardus Cluniaciensis in poesi rythmicâ mirabilia fecit.

 

« Carnis opes fugiunt

Et opum domini putrefiunt

Fortes et pulchrconduntur in ima sepulchri

Urna tacens fatur

In me tibi fossa paratur

Es probus , es sospes

Es fortis, eris meus hospes

De octo vitiis v 69-72

 

Dum haec geruntur, multi poetae : Hildebertus, Baldricus, Burgulianus, Marbodus Redonensis, Petrus Venerabilis aliique antiquos imitantes, carmina metrica conscribere perseveraverunt.

Tunc clerici vagantes, « goliardi » vocati, ingens grex adulescentium pauperum et litteris studentium, animi perturbationes et voluptates et amores cecinerunt et totius Europae regiones peragraverunt. E quibus unus est Archipoeta (1130-1180) qui diu erravit et miserabilia carmina condidit.In libro autem c.n Carmina Burana hae leguntur.

 

« O Fortuna

Velut luna

Statu variabilis

Semper crescis

Aut decrescis

 

Talis fuit Goliardorum fortuna

 

-Exeunte tamen saeculo XII° lingua magis magisque in dies corrumpta est et eloquentia ciceroniana contempta est . Scribendi enim modus siccus , mendosus factus est. Etsi vero sermo latinus virorum doctorum et scientiâ peritorum sermo manebat, sermo tamen verorum scriptorum poetarumque esse desiit, dum multi linguis vernaculis linguae latinae hereditatem suscipiunt. Dante Alighieri poeta « grammaticae »,i.e linguae latinae quam homines laboriose discerent « vulgarem locutionem » quae a pueris nullâ adhibitâ vi disceretur, opposuit et sermonem patrium quo plebs utebatur tam nobilem esse ut poetis utendus esset, scripsit.Tunc nemo e poetis latinis cum Dante ingenio contendere potuit.

   Quamquam vel maxima  opera sicut libri de imitatione Christi, Medio Aevo exeunte latine facta sunt, nihilominus linguae vernaculae cum in litteris tum  alibi in locum latinae mox successissent. Sed longe aliter fuit

 

-Renatas litteras in Italia fuisse

 

Petrarcha (1304-1374) se inter duas aetates interesse et « simul ante retroque » spectare sentiebat. Medium enim Aevum quad ad finem veniret aetatem sordium esse putabat idque felicioribus aetatibus cicumveniri

 

« Nam fuit et fortassis erit felicius aevum

In medium sordes, in nostrum turpia tempus

confluxisse vides »

 

-Nam ejus amor antiquorum temporum singularis fuit. Quem delectabat Ciceronis « dulcedo et elegantia » per quas, secus ac scholastici scriptores volebant, eloquentia proponebatur. Quibus etiam repugnantibus, Petrarcha, etsi fide christianus erat, in Ciceronis tamen libris philosophicis veramvitam invenit amavitque.Fide christianus erat sed linguâ ciceronianus.

-Aequales enim et posteri linguam latinam a Petrarchâ restitutam maximi momenti idcirco fuissecensuerunt, quia is Ciceronem  Virgiliumque denuo imitando in litteras linguam latinam reduxisset

-Julius enim Caesar Scaliger (1484-1558)saeculo XVI° Petrarcham primum « ex lutulenta barbarie os caelo attolere ausum esse » dicit.Leonardus Bruniautem humanista (1369-1444) haec scripsit : « Hic vir studia humanitatis, quae jam exstincta erant, reparavit » Unde delabitur nomen « humanismi », quid nomen postea anno 1808° novatum est

-Primum in Italiâ scriptores Petrarchae et Boccaccii ( 1313-1375) exemplo antiquos aemulari coeperunt. Qui scriptores, saeculis XV° et XVI ° tam perfecta opera fecerunt quam antiquorum temporum opera fuerunt. Poetae enim carminum didascalicorum inter alios praestiterunt : Vida(1485-1566) tres libros Poeticorum , qui de arte poeticâ tractant, composuit, Pontanus (1426-1503) carmen astrologicum c.n Urania conscripsit qui idemex Amorum libris et Eclogis laudem sibi peperit. Marullus quoque (1435-1500) quem postea Ronsard imitatus est, amores cecinit

-Quod ad orationem solutam adtinet, Laurentius Valla in locum Petrarchae successit. Qui Elegantiarum linguae latinae libri, in quibus in primis Ciceronem Quintilianumque laudat, dixit quid optime lingua latina esset et eis tam prospera fortuna fuit ut humanistae usque ad saeculum XVIII-um eorum regulae parerent.Paucissimi tantis laudibus linguam latinam exornaverunt

« Illud, inquit Valla, imperium pridem tamquam ingratum onus gentes nationesque abjecerunt : hunc sermonem omni nectare suaviorem, omni serico splendidiorem , omni auro gemmaque pretiosiorem putaverunt et quasi Deum quendam e caelo demissum apud se retinuerunt »

-Multi autem libri philosophiae multaeque fabulae roanicae edita sunt ; exempli gratiâ Historia de duobus amantibus ab Aenea Silvio Piccolomini (1405-1464) conscripta est qui Pius Secundus nomine, papa factus est,

            Fuit vero usque ad saeculum XVII-um acerrima concertatio ut sciretur utrum solum Ciceronem humanistae imitarentur an liberiores essent. Valla enim cum Poggio(1380-1459) quem apud coquum linguam latinam didicisse dicebat, vehementer concertavit. Atque Angelus Politianus(1454-1494) magnus et poeta et philologus, suum cuique modum scribendi esse  voluit.

Itali autem  renatis litteris latinis, maximâ laetitiâ ideo elati sunt quia existimabantillam linguam longe lateque diffusam sibi Imperii romani loco fore quod periisset, unum enim e romanis esse eum qui latine loqueretur.

 

« Amisimus, inquit Valla, Romam amisimusregnum, amisimus dominatum, tametsi non nostrâ sed temporum culpâ : verumtamen per hunc splendidiorem dominatum in magnâ adhuc orbis parte regnamus. Nostra, nostra Gallia, nostra hispania, Germania, Pannonia, Dalmatia, Illyricummultaeque aliae nationes. Ibi namqueromanum Imperium est , ubicumque romana lingua dominatur »

 

-Renatas litteras per Europam manavisse

 

-Anno 1518° Huttenus(Ulrich vonHutten, 1488-1523) dum de litteratis Europae viris cogitat, exclamat »O saeculum ! O Litterae ! Juvat vivere ! « Tunc enimrespublica litteraria florebat. Namlingua latinarenovata, quâ primo humanistae in exiguis circulis scripserunt locutique sunt, deinde per Europam in universitates et scholas diffusa est.Tum lingua latina rem publicam litterarum conglutinabat. Cum autem linguae vernaculae adolescere pergerent, sermo latinus nobilior esse videbatur quo seria scripta, hoc est litterarum, scientiarum rerum technicarum fiebant. Si enim quis quendam honestare volebat, ad eum litteras latine exarabat,quae saepe servabantur.

-Ad illam linguam discendam, quae postea neolatina vocata est, plurimi saeculo XV° in Italiam venerunt quae natio eximios magistros possideret. Ut exemplo utar, Janus Panonnius (1434-1472) qui magnus poeta fuit, apud Guarinum Veronensem litteris latinis studuit.Sed etiam  scholae trans Alpium montes cito conditae sunt.Jam enim anno 1444°schola humanistica Selestadii discipulos educare coepit, inter quos Beatus Rhenatus (1485_1547)qui Erasmi amicus fuit

-Erasmus enim roterodamus (1466-1536) quo nullus humanista tum clarior fuit, nullâ aliâ linguâ nisi latinâ et scripsit et locutus est.

Apud vero belgas Johannes Secundus (1511-1535) inter alia Elegias et Basia composuit, quibus legendis Voltaire scriptor saeculo XVIII° delectatus est .

-Regiones autem germanicae universitatibus et quibusdam urbibus, inter quas Argentoratum Basilea, enituerunt. Aliquot vero poetarum exempla proferam : tum enim Condarus Celtis( 1459-1506) , Huttenus de quo jam supra dictum, Eobanus Hessus (1486-1540) carmina panxerunt.Mox catholici et protestantes inter se multis libris latinis altercati sunt et Melanchthon(1497-1560)  Lutheri amicus, novas scholas instituit, in quibus discipuliet loquebantur et scribebant. Qui anno 1523° librum c.n Encomium eloquentiae edidit, in quo ostendit eloquentiam et disciplinam linguae latinae necessarias esse ut homines humaniores fierent.Jamenim Ovidius haec dixerat :

« Ingenuas didicisse fideliter artes

Emollit mores nec sinit esse feros »(Pnt.2, 9, 48)

 

Quam sententiam Melanchthon cum « studiis humanitatis » conjunxit. Libri enim in quâdam parte haec scripsit

« Quid in consilio fuisse censetis veteribus latinis cur dicendi artes humanitatem appellarint ? Judicabant illi nimirum harum disciplinarum studio non linguam tantum expoliri, sed et feritatem barbariemque ingeniorum corrigi ».

-In Gallia sedes, in quâ lingua latina renovata est, Lutetia Parisiorum praecipue fuit, ubi Guillelmus Budaius (1467-1540) qui linguam graecam vulgavit, vitam egit. Marcus vero Antonius Muretus (1526-1585) insignem tragoediamc.nJulius Caesar, composuit. Ac Theodorus BezaVezelius(1519-1605)quiGenavae Calvinosuccessit, Remigius Bellaqueus(1528-1577), IanusBonefonius(1554-1614) multique alii carmina ediderunt. Georgius vero Buchananus Scottus (1506-1582) qui diu in Gallia vixit, rerum scoticarum historias et tragoedias et poemata condidit.

-In Britannia Thomas Morus (1477-1535) Erasmi amicus et qui libros q.n Utopia scripsit, tunc clarissimus fuit. Binns autem professor (Intellectual culture in Elizabethan et Jacobean England(1990) » adseverat linguam latinam, non anglicam, aetate Elisabethae II in Britannia culturae animi linguam fuisse.

Quid dicam de Hispania ubi Joannes Vives (1492-1540) magnus paedagogus, natus est. Quid de innumeris ceterarum regionum Europaearum scriptoribus. Litterae enim adeo superfuerunt ut amplius mille poetae in Germania, amplius centum quinquaginta in Gallia, totidem in terris quae sunt Batavia et belgarum regio numerarentur.Non solum in litteris sed etiam alibi latine scriptum est : in medicinâ, in mathematicis studiis, in astrologia quâ Copernicus (1473-1543) clarus factus est, in puerorum institutione….

Tum plurimi erant ei qui eodem modo quo scriptores educati, facillime latine loqui et legere possent. Omnes vero operam curamque in pulchris rebus quaerendis ponebant, omnes Artem curabant. Quamquam autem plerique qui scribebant viri erant, Thomas tamen Mori filiaeoptime latine sciebant.

 

-Erasmus enim, in opere c.n Colloquia familiaria, ingeniosam puellam, Magdaliam nomine, inducit quae cum stulto sacerdote Antonio nomine, colloquitur eumque  irridet. Vives vero paedagogus in libro c.n De Institutione Feminae Christianae hortatus est ut puellae quoque linguam latinam discerent.Saeculis XV° et XVI ° linguae vernaculae nec tam locupletes nec tam flexibiles esse videbantur ut lingua latinae aequarentur.Cum enim scriptor quidam compluribus linguis utebatur, tum melius latine quam aliter scribere solebat.Quomodo usque ad annum 1789-um lingua latina paulatim extingui coepit. Saeculis XVII° et XVIII° tempus fuit cum praecipue in Francia litterae latinae magis magisque relictae sunt.Nam reges a saeculo XVI° fecerunt ut linguae Francogallicae quam maxime faverent ad regnum suum cohaerendum. Anno enim 1539 in Villare ad collum Retiae (Villers Cotterêts) °edictum est  a Francisco I°ut sacerdotes in libris in quos baptismata referebantur linguâ francogallicâ solum uterentur et ut  judicibus latinae linguae usum in omnibus curiis prohibeatur. Poetae judices et autem, qui gregem c.n La Pléïade constituerunt, linguae latinae repugnaverunt ut linguam francogallicam illustrarent. Deinde Michel Eyquem de Montaigne (Montanus) saeculo exeunte, linguam francogallicam elegit ut libros q.n Les Essais conscriberet. Ab anno enim 1575° plures libri Francogallice quam latine editi sunt. Talis res in Germania anno 1683° evenit.Francogalli autem saeculo XVII° minus minusque linguâ latinâ usi sunt.Carthesius enim jam, etsi libros latine scripsit, primum tamen opus philosophicum.c.n Le Discours de la Méthode (1637) Francogallice scripsit.Tunc sermo francogallicus passim per totam Europam diffusus est .

-Sed, quamquam illius aetatis scriptores, Corneille, Racine, Molière, La Fontaine multique alii laudantur, plerique obliviscuntur quantum litterae latinae in Francia etiamdum floruerunt. Quid enim dicam de de Carolo Ruaeo Charles de la Rue (1643-1725) SantoliumJean Santeuil (1630-1694) CommiriumJean Commire (1625-1702) multos alios ac praecipue Jacques Vaniere Vanierium qui, carmina c.n Prandium rusticum composito, Vergilius christianus nuncupatus est ? In provinciis autem, exempli gratiâ in Burgundia, lingua latina culta est ut regiae potestati resisteretur, Divione enim Benigne Legouz de Gerland (1640-1702) Jean Fauras (1681-1731) Gillet  (1670-1736)complures alii tum viguerunt.

-Ab anno 1550° usque ad annum 1650-um nemo linguae latinae tantam operam dedit quantam Jesuitae. Qui religione cum studiis humanitatis conjunctâ, in pueros docendos incumbuerunt.

Multi enim principes catholici, exempli gratiâ in Bavaria, jesuistas juverunt, e quibus tales scriptores latini exstiterunt quales Jacobus Balde (1603-1668) magnus poeta, vel Hieremias Drexelius,scriptor multorum librorum Jesuistae vero qui pueros docuerunt praecipue fabulis clari facti sunt .

Unusquisque magister fabulas scaenicas conscribebat in quibus discipuli partes agebant.Jacobus Pontanus (1542-1626) magister inter caeteros maxime illustris, plurimas fabulas composuit.Quorum spectaculorum apparatus in Bavaria, Monachii, saeculo XVI° exeunte, ingentes fuerunt et plebi placuerunt.Etaimnunc Jacobi Bidermani fabula c.n Cenodoxus quae anno 1602 scripta est prospere in scaenam inducitur.

Verum tamen fortuna post mediam saeculi XVVIIi partem mutata est et jam prima signa illius  aetatis quae vocatur Illuminismus venerunt. Cujus doctrinâ omnia quae a majoribus tradita erant labefacta suntet quae res rationis expertes esse videbantur eae repudiatae sunt. Saeculo XVI° ineunte Ratichius( Wolfgang Ratke) paedagogus haec dixit « Ratio vicit, vetustas cessit » Itaque et religio christiana et lingua latina inter alias res accusatae sunt

Multi tunc dixerunt vera sensa mentis linguâ latinâ exprimi non posse, quae patria non esset sed res magni laboris. Deinde suis civibus quam litteratis hominibus qui longe abessent scribere maluerunt. Scribere enim sermone patrio pro officio habitum est, id quod jam Joachimus Ballaius (Joachim du Bellay (1522-1560) saeculo preterito putavit

« Gallica Musa mihi est , fateor, quod nupta marito

Pro domina colitur Musa latina mihi « 

 

-Nam nimium nationis studium, sivi patriotismus quod in Franciâ maturius exortum erat, per totam Europam diffundi coeptum est ac linguarum vernacularum usu nisum est. Quam   rem Erasmus jam providerat qui solum latine locutus est. Ab isto enim nationalismo, qui mox omnium bellorum causa fuit, sermo latinus qui omnium nationum Europaearum proprium erat, paulatim eversus es .

 

Multi tamen temptaverunt ut isti rei resisterent et causas opposuerunt quibus lingua latina permaneret. In quibus fuit immortalitatis causâ quam scriptores poetaeque linguâ aeternâ et immutabili consequerentur, cum ceterae linguae semper mutarentur.Commirius enim poeta, ne Santolius, rege ad Francogallice scribendum hortante, linguam latinam neglegeret, ad eum haec scrpsit.

« At certus latiis honos

Et vani haud metuens taedia saeculi

Perstat gratia vatibus »

Leibnitz vero Philosophus, dum de linguâ latinâ loquitur, eam « linguam europeam universalem et durrabilem ad posteritatem »

 

Quamquam autem lingua francogallica magis magisque in dies in Europam disseminebatur et ad succedendum in linguae latinae locum spectabat, in hanc linguam tamen opera litterarum francogallicarum etiamdum vertebantur ut notiores fierent. Volumen enim carminum  quae Boileaupoeta panxerat, in latinum versum et anno 1737° editum possideo. Possideo quoque quemdam librum c.n « Dictionnaire du Voyageur » (viatoris dictionarium) e Germaniâ oriundum, anno 1780° editum, francogallice et germanice et latine scriptum, quo significatur linguam latinam saeculo XVIII° exeunte, linguâ francogallicâ imminente etiamdum latissime patuisse.

       Quod ad scientias et artes technicas pertinet, docti linguâ latinâ uti perseverabant et cum verbis novis opus erat, tum ea inveniebantur, ut etiam saeculo XIX° ineunte in omnibus rebus lingua latina facilis ad utendum esset. Quae usque ad saeculum XVIII-um fuit lingua quâ homines scientiarum periti commode uti solebant.Inter enim plurimos Carolus von Linné in libro c.n Systema Naturae et qui anno 1735° editus est, animalia et ea quae Terra gignit digessit.

-Sed libros latinos proferre eo difficilius factum est quo magis tempus transibat, quam rem Jacobus Desbillon poeta (1711-1789) in fabulis plane ostendit :

« Hos annos ante septuaginta libris

Stilo latino rite compositis suus

Honos erat adhuc, suaque laus in Gallia

Nunc tale vix est qui suis opus velit

Subjicere prelis typographus ; vel si audeat

Aliquis, periculum est, emptor ne suus libro

Suusque lector desit.Tanto obnoxiam

Latinitatem fecit despicatui

Indocta morum facta commutatio !

 

Nam istâ morum commutatione lingua latina quae saeculo XVI° omnibus praestantissima erat, saeculo XVIII° progrediente obsolevit quia homines non solum doctrinâ artibusque sed etiam moribus antiqua tempora se superavisse putabant. Veteres enim Ciceronis libri De Officiis jam inferiores novis libris esse videbantur, qui omnes fere linguis vernaculis scripti erant.

 

-Quid post res in Francogalliâ commutatas factum sit

 

Post eversionem reipublicae in Francogalliâ factam lingua latina in scholis et in universitatibus vigere perrexit.Quâ pueri et adulescentes logice cogitare dicebantur. Jam magistri non solum in Europâ sed etiam in Foederatis Americae Civitatibus litteras latinas docebant

 

Usque ad dimidiam saeculi XIX-i partem nemo fere dubitavit quin versûs latinos componere puris optimum pensum esset ut carmina adulescentulorum quibus nomina Saint Beuve, Musset, Baudelaire, rimbaud sunt, nunc nobis maneant. Ecce enim aliquot Rimbaldi versûs

«  Interea longis fessos erroribus artûs

Deponens, jacui viridanti in fluminibus orâ

Murmure languidulo sopitus, et otia duxi

Permulsus volucrum concentu aurâque Favoni »

 

In universitatibus vero et qui litteris studebant et professores versibus et orationibus excellebant. Atque etiam anno 1891 Jean Jaurès thesin de Socialismo Germanico in Sorbonnâ  proposuit.

 

-Verum tamen saeculo XIX° exeunte versus latini in scholis componi desierunt, in Germaniâ anno 1890° Guillelmus Sacundus propter nimium nationis studium in gymnasiis dissertationem latinam sustulit.Christiani autem reprehendebant litteras latinas quas magistri in scholis publicis docebant, quod eae, ut ita dicam, paganismum redolerent, dum oeconomiae cultores objurgabant quod in scholis universitatibusque discipuli res technicas parum discerent. Docti autem , etiam latinistae, minus minusque latine disserebant, ut enim exemplo utar, Theodorus Mommsen (1817-1903) vir rerum historicarum peritissimus, Germanice scribere maluit utplures opera sua legerent.

-Res vero post primum bellum mundanum in pejus mutatae sunt.Propter enim versionem rerum lingua latina in Russia perdiu evanuit ; quae in foederatis Americae Civitatibus tum relicta  est

Ut nunc solis in universitatibus litterae latinae discuntur.Illo quidem concilio Vaticano Secundo(1962-1965) optimae res Ecclesiae catholicae adlatae sunt, sed factum est ut lingua latina ex ecclesiis missâque pelleretur et jam parum usurparetur.

His diebus, etsi antiqua tempora multis curae sunt, quidam tamen , sicut Paul Veyne clarissimus scriptor rerum, illis temporibus favere volunt sineantiquis linguis et discupulos nulli rei nisi scriptis e latino sermone versisstudere.Qui igitur latinam linguam e collegiis et lycaeis cupiunt.Accidetne istum malum ?

 

b) Nihilominus multi linguae latinae fautores ab intio saeculi XIX-i apparuerunt

         Jam anno 1817° Miguel Maria Olmo, sacerdos hispanus, scriptum de quo in contrarias partes diu disputatum est edidit : de linguâ latinâ colendâ et civitate latinâ condendâ.In Europa enim civitatem condere cupiebat cui nomen RomaTullia foret in eâque incolae latine tantum loquerentur.Tum Eichstädt clarissimus professor, sacerdotis propositum aspernatus est , quod lingua latina nihil nisi materia scientifica et ad eruditionem idonea esset.Primum enim ei qui linguam latinam profiterentur ab eis qui simpliciter eam amarent disjuncti sunt.

Karl Heinrich Ulrichs autem, clarus praecursor militantismi homosexualis, primus latinitatem vivam genuit, qui a Germania persecutus, profugus in Italia meridionali habitavit ab anno 1889° usque ad annum 1895-um quo anno mortem obiit, periodicum latinum edidit, cui nomenAlaudae, in eoque haec sententiâ fuit :

« Linguae latinae mira quaedam  vis inest ad jungendas nationes ».Subnotatores vero per orbem terrarum plurimi fuerunt.

Clarissimus architectus italicus  Aristides Leonori favebat etiam usui linguae latinae inter nationes utendae, et pergere voluit opus Caroli Henrici Ulrichs  edendo ipse commentarios latinos quibus titulus Vox Urbis: de litteris et bonis artibus commentarius[5] qui bis in anno in lucem prodierunt ab anno 1898 ad annum 1913.

 

-Nunc autem aliquot periodica constanter eduntur, sicut Melissa, Vox latina, Latinitas, Retiarius(si ordinatro utaris)

Ac sodalitas, collegia, circuli in quibus participes latine loquuntur, condita sunt.

Anno vero 1956° multi latinistae a totoorbe terrarum in urbem Avennionem convenerunt et voluerunt ut lingua latina ea fieret quâ omnium nationum cives inter se scriberent loquerenturque.Cui voluntati virorum politicorum defuerunt et paulo post lingua anglica inter omnes eminuit.Nunc autem complures homines, ut Gaius Licoppe, nituntur ut lingua latina Unionis Europaeae lingua fiat officailis (saltem honoris causâ) quia plurimis sermonibus Europa difficile regi potest.

         Opera quaedam quidem linguis primum vernaculis scripta in sermonem latinum versa sunt : Regulus, Pinoculus, Kalevala etiam fabulae nubeculatae, ut Asterix sed litterae latinae adhuc extant. Exempli gratiâ saeculo XIX° Petrus Esseiva, Leo XIII-us qui pontifex maximus canendis inventis technicis delectatus est , Johannes Pascoli, qui simul linguâ italicâ scripsit, poetae fuerunt. Saeculo autem XX° aliquot fabulae romanicae editae sunt : De Simia Heidelbergensi, liber a Michaele von Albrecht conscriptus, Tacitus Cattus, opus a dominâ Gonzalez Haba factum…

-Saeculo etiam XX° multi in poetico genere floruerunt. Anno enim 1961° Josephus Eberle poeta librum C.n « Viva Camena » edidit, in quo libro carmina quiquaginta poetorum latinorum Saeculi XX-i elegit

E quibus est Arrius Nurus (Harry Schnur) qui, cum uxor mortem obiisset, quadraginta annos natus linguae latinae studere coepit ac Neo-Eboraci linguae nostrae quam latine docuit praeceptor factus est et poeta.

Complures musici compositores latini floruerunt : Stravinski melodramati c.n Oedipus rex, Carl Orff carminibus q.n Carmina bBana et Catulli carmina modos aptaverunt.In primis Janus Novak (1921-1984) poeta et musicus, operum latinorum et alienorum et suorum modos fecit ut discipuli in scholis linguâ latina delectarentur.

-Renatarum litterarum temporibus humanistae linguam latinam praecipue loquendo discendam esse censeant.Quae tunc et deinde lingua erat quâ magistri omnia docebant.Nunc autem,etsi plerique eam pro lingua mortuâ habent, quidam tamen temptant ut loquendo eam doceant quae sic denuo viva fiat.

His diebus litterae latinae pluribus rebus excellere pergunt.

-Enitent enim JosephusTusiani, Orestes Carbonero, Maurus Pisini multique alii poetae.E quibus nonnulli cordinto opera sua tradunt.Qui vero.Qui vero oratione soluta scribunt plurimi sunt.Jean Noël robert, qui ordinatro utitur, Stephen Bérard qui professor americanuslongam romanicam fabulam nuper edidit, JeanFrançais Arnoud qui fabula criminales conscribit…

 

Conclusio

 

Est-ne mortua lingua quâ Cicero, Vergilius, Augustinus, Einhardus, Petrarcha, Erasmus, Commenius locuti sunt, quâ etiamnunc multi scriptores scribunt, quâ conjuges qui linguam latinam communem invenire cupiunt, colloquuntur, quam multi lingua Europeae fieri volunt, quae in japoniâ et Chile colitur ?

Cum barbari saeculo V° p.C.n imperium Romanarum occupavissent et scholae dilapsae essent, illa primum labefacta est, deinde saeculo XIII°, quorundam scriptorum latinorum non jam interfuit pulchras res exprimere ; postremo post eversionem in Francogallia factam lingua latina paene evanuit : nunc quoque novâ litterarum renascentiâ opus est .

Quamquam Livius Andronicus, Ennius, Ammianus Marcellinus, Claudianus, Macrobius peregrini fuerunt et latine scribere loqui didicerunt, hi omnes tamen cogitationes enuntiare potuerunt nec sicut poetae scriptoresque neolatini, sic nunquam questi sunt quod omnia dicere nonpossent.Nunc plerique sciunt omnia aliâ linguâ ac partriâ exprimi posse. Latinistae autem a saeculo XIX° queruntur quod hoc linguâ latinâ fieri non possit, quia minus bene quam antea latine sciunt.

Homines qui nos regunt eosque nimium nationis studium occaecat, et linguam latinam linguam Europae fieri nolunt.

Saeculo tamenXIV ° Petrarcha, vir privatus, litteras latinas renovavit : nunc vero denuo nobis opus est novo Petrarchâ vel compluribus hujusmodi hominibus dico. Interea lingua nostra lingua esse pergat una omnium carissima.

 

Fontes praecipuae

 

Jean Pierre Foucher : La Littérature Latine du Moyen Âge

Guy Licoppe :  Le Latin et le Politique (Musée de la Maison d’Erasme)

Wilfried Stroh :  Le Latin est mort,  vive le Latin(Les Belles Lettres)

bottom of page