Trâmen/traminis ( Hamaxosticus )
Tramen Grandissimae Velocitatis
Si iter facere ad Provinciam vis, potes sive autocinetô vehi sive tramen sumere.
Tramen Grandissimae Velocitatis spatium inter Lutetiam et Avinionem in tantum duas horas et dimidiam.percurrit
Tesseras vectorias TGV-i tibi emere licet ante ostiolum tesserarum diribitorii quod est in Statiône Ferriviâriâ sive eas emere in antecessum interretialiter, et tunc cum tuâ cartâ bancariâ (argentariâ) solves
Sic sêdês tua non jam praenotata erit, fortasse tibi etiam contiget ut, mense junio exeunte, aliquot sedes vacuae restent . Nunc rapide tesseram tuam compara !!
Oportebit ut advenias ad stationem Lugduni Parisiis mature aut in tempore nam si nimis seri eris (sero advenies) tramen,tibi absente, proficiscetur
Die praestituto paulum in antecessum in magnâ aulâ Stationis Lugduni. adveni
Horarium traminum inscribitur in magnâ tabella numericâ quae de lacunari pendet et indicat quotâ hôrâ et a quôta crepidine trâmen abscedet.
Feliciter pleraque trâmina T.G.V directa sunt et tibi non necesse erit trâmen mutuâre Lugduni aut Divione.. Quae urbes sunt in eâdem lineâ / tramite (cum Arelate et Massilia.)
Subito audietur vox in megalophônô « TGV numero 5525 ad Massiliam post 5 minûtas provehetur. Crepido XI. Inscendite âctûtum. Forês claudite »
Non jam est morandum.
Viatores ruunt ad currûs et homines undique clamant « bonum iter » et « bene itinerâmini ».
Spero te non plurimas sarcinas allaturos esse eg : vidulos, riscos, bulgas, saepe enim retinacula sarcinalia plena sunt si multi viatores sunt
Nunc in crepidine curris et rogas virum praepositorium ubi sit currus tuus
Tramina francogallica compartimenta non jam habent. Sed in currû sunt ex utraque parte parvi transitûs multae sêdês. Non difficile erit invenire tuam sedem jam reservatam , numerum ejus est in tesserâ chartariâ tuâ (quam compostâre non oblitus eris) quia scrutator tesserarum a vobis omnibus tesseram petet
Subito esuris (fame vexaris) et sitim depellere vis, currum cenatorium invenire cupis sed in TGV-is non jam extant, tantum est thermopolium ubi cibi sine sapore magni veneunt
Sed iter longum est et debebis transire 5 currûs secundae classis et 3 currûs dormîtôrios
Cave attente : In traminibus francogallicis non licet fumare nec adhibêre telephonum gestabile.
Postquam cafeam sorbillaveris et farcimina ridicula comederis nunc consedes in sedibus vestris et tranquille librum aut periodicum legitis
Subito magnum ictum sentis, territa es quia formidas ne tramen ex orbitis ferreis ejectum sit sed exorbitatio non saepe evenit. Fortasse nugator quidam frenum necessitatis subitae deduxit aut ductor vaccam inter orbitas depascentem vidit et vectricem sistere voluit.
Tandem Avenionem, locum destinatum advenies,(non est statio ultima, Massilia est statio ultima hujus trâmitis / lineae.)
De tramine descendets et te accipiam dicens , « Grata expectataque ades in Provinciâ »
Dialogus I : In statione ferriviâriâ
- Domina quaeso ubi est in hac statione tesserarum diribitorium
- Tesserarum diribitorium est dextrâ a parte introitûs /aditûs Facile est visu, illic sunt multa ostiola.
Dialogus II : Ante ostiolum
- Quid cupis ?
- Cupio tesseram primae classis, itus et reditus
- Quonam ?
- Avinionem sed scire cupio an faciatis diminutionem pretii pro latinistis modernis
- Certe ! Pro istis raris nebulonibus diminutionem pretii facimus 50 centesimarum
- Quanti igitur vectura mihi constabit ?
- Cum diminutione pro latinistis : tantum triginta euronibus sed diminutiones aliae extant , e.g : fortasse si jam plus quam 60 annos natus es aut invalidus belli es aut praegnans es aut militas aut puer es ex familiâ numerosâ aut immigrans Tertii Mundi aut sinicus es aut partium regiminis fautor es ?
Dialogus III « Scrutatio »
Scrutator (voce raucâ) : Salve Domina. Licetne mihi vidêre tesseram tuam ?
Viatrix : Certe . Ecce Domine. Eia ! Eam invenire non possum, mane dum ! Credo eam esse in bulgâ meâ. Ecastor non est ! Fortasse in sinu vestis meae quae est in retinaculo. Ecce tessera mea.
Scrutator Da veniam Domina sed infeliciter omnino erras viâ. Tessera tua est tessera traminis suburbani . Hoc tramen Massiliam petit et tessera tua Clamartum indicat. Me paenitet sed lege teneor tibi mulctam indicere .
Viatrix : Ignoscas Domine ! Quid vis ? Bene legere non potui. Perspicilla mea domi oblita sum
Dialogus IV. Fabella sovietica
Duae anûs in eodem compartimento consedent
Prima anus : Et tu, comes, quo contendis ?
Secunda : Ego Vladivostokum contendo ubi filia habitat
Prima : et ego Kievum contendo ubi filius militat
Secunda : Babae !! Quam incredibilis est technica sovietica, comes, nos in eodem tramine iter facimus et ad destinata opposita tendimus !!
Index vocabulorum
Tramen sumere : prendre le train
Tessera vectoria : billet de train
Portula/ ostiolum : guichet
Diribitorium : bureau de vente
Interretialiter : par internet
In antecessum : à l’avance
Reservare / praenotare : réserver
Solvere /erogare: payer
Comparare/ emere : acheter
Mature : tôt /
In tempore / tempori : à temps
Sero : tard
Aula : ici , hall de gare
Crepido / inis f : quai
Tramen mutare : changer de train
Divio /nis : Dijon
Sarcinae : bagages
Riscus : malle
Vidulus : valise
Bulga : sac à main
Praepositorius : préposé
Transitus : couloir
Scrutator : contrôleur
Esurio : avoir faim
Sitim depellere : étancher sa soif
Currus dormitorius : wagon lit
Currus escarius / cenatorius : wagon restaurant
Thermopolium : buffet
Gestabile : un portable
Retinaculum : filet porte bagage
Magni venîre : être vendu cher
Orbita (ferrea) : rail
Exorbitatio : déraillement
Nugator : plaisantin
Frenum necessitatis subitae : : frein de sécurité
Vectrix : locomotive
Itus et reditus : aller retour
Vectura : tarif, prix du voyage
Trâmes /itis.m = linea : ligne
Mulctam alicui dicere : faire payer une amende