SCRIBLITA* CUM BLETIS*
Haec bellaria* propria sunt Nicaieensi coquinae. Est quoque scriblita cum bletis sallita quae editur in prima cena, sed oportet mutare res componentes cibum : pro dulcibus subjicienda sunt caro ad tomacinas* et caepae*.
1.Res necessariae
a.ad pastam* faciendam :
- quadringinta gramma* farinae ;
- octoginta gramma butyri*
- septuaginta quinque gramma sacchari* ;
- unus scyphus* lactis ;
- unum ovum ;
- dimidius fasciculus cervisiae spumae* ;
- sal.
b.ad minutal fartum* faciendum :
- sex librae* foliorum bletorum* ;
- tria dulcia mala* ;
- duo cochlearia* liquaminis* armeniacorum* ;
- centum gramma uvarum passarum* ;
- septuaginta quinque gramma pineae nucis nucleorum*
- dimidia libra tenuissimi sacchari ;
- quinquaginta gramma Batavi casei triti* ;
- duo ova ;
- putamen* mali citrei* tritum ;
- cochlear rhomii*.
2.Modus faciendi
Ad pastam faciendam supra memoratos cibos misce diligenter.
Deme mediana* betarum ; viridem partem foliorum quinque minuta decoque* ; dessicare* folia eis manu premendis ; ea conseca*.
Decoria* mala et concide*.
Imbue* uvas in rhomio vel thea*.
Pande duas partes in catino* apto ad scribinas* et uncto.
Porrige betas in pasta*, deinde dispone frusta* malorum et pineae nucis nucleos.
Misce liquamen et uvas et saccharum et ova et caseum et rhomium et haec in betas funde.
Omnia cooperi tertia parte pastae.
Coque in furno* dimidiam horam centum octoginta gradibus (180°).
Ubi cocta est, asperge tenuissimum saccharum.