INTRITA* CUM ALIATO UNGUENTO* ( Soupe au pistou )

 

1.Res necessariae ad intritam parandam quatuor convictoribus

 

- unus petasunculus* vel duo suilli pedes (sed caro non ubique in Provincia imponitur)

- una libra* planorum phaseolorum* ;

- duae librae* alborum phaseolorum cum siliqua* ;

- una libra rubrorum phaseolorum cum siliqua ;

- quinque Provinciales cucurbitae* ;

- tria solana* lycopersica (solana lyc.) ;

- sex solana* tuberosa (solana tub.) ;

- una cumulata marini salis ligula* ;

- quarta pars librae pastarum* in conchularum speciem.

 

2.Res necessariae ad aliatum unguentum*

Necesse est mortario* pistilloque* uti.

- multa ocimi* folia ;

- septem alii* nuclei ;

- semilibra Batavi casei ;

- tria solana lycopersica ;

- unum olei poculum ;

- sal* tritum, piper.

 

3.Ad intritam parandam

 

- Impone petasunculum in ollam* frigidae aquae plenam eumque sesquihoram* coque. Despuma* aquam in coctione*.

- Deme ultimas partes planorum phaseolorum et eos in frusta* seca. Valvolis* exime alios phaseolos. Decoria* solana tuberosa cucurbitasque.

- Decoria et semina solanorum lyc. deme. Seca tria eorum in speciem alearum.

- Tertia post horae parte, adde integra solana tub. cucurbitasque. Leniter elixa* per horam.

 

4.Ad unguentum parandum

 

- Decerpe* ocimi folia eaque elue*.

- Depurge* alii nucleos ; contere* caseum ; conseca* tria solana lyc..

- In mortario alium tere ; adde sal, deinde ocimum. Omnia resolve in unguentum.

- Funde oleum vertendo pistillo* ; adde solana lyc., piper caseumque. Sepone* eas res.

 

Antequam pastas addideris, explora num petasunculus phaseolique concocta sint. Utens trua* et fuscinula*, obtere* solana tub. cucurbitasque ita ut intrita obligetur.

Concoctis pastis, parata est intrita.

Ultimo tempore, antequam ad mensam sedeas, aliatum unguentum adde dummodo ne ignis subdatur.