FARTAE* SARDINAE

 

1.Res necessariae quattuor / quinque convivis

 

- viginti quattuor recentes sardinae ;

- sex librae* spinaciarum* vel viridium partium blitorum* ;

- semilibra triti casei* ;

- semilibra hesterni panis*

- una caepa Ascalonia* ;

- nonnulli allii nuclei* ;

- unum ovum ;

- folia thymi*, rosmarini* satureiique* ;

- tria cochlearia olei ;

- sal, piper.

 

2.Modus faciendi

 

- Panem seca* in frusta* eaque in furno sicca* per duas / tres minutas* ;

- Decortica* et conseca* caepam alliique nucleos ;

- Sardinas desquama* et exentera* ;

- Reseca* sardinarum capita, eas rescinde spinamque mediam exossa* neve dorsum seces ;

- Merge spinacias (vel blita) in ferventem aquam breve tempus ;

- Eas in colo* sicca et preme ut eas exsucces*. Conseca insubtiliter* ;

- Panem tere* in fragmenta ;

- Oleum funde in sartaginem*, adure* spinacias (vel blita), allia caepamque ; adde sal et piper et herbas. Omnes res diligenter move ;

- Panem ovumque adde minutalique* misce ;

- In planitiem* pone apertas sardinas easque minutalis ligula* farci ;

- Sardinas volve a capite ad caudam (vel dispone alteram sardinam supra primam) ;

- In patinam* funde oleum, dispone fartas sardinas ; coque eas decem / duodecim minutas in furno circa centum et octoginta gradibus* calefacto.