NICAIEENSIA ACETARIA* ( Salade Niçoise )

 

1.Res necessariae

Ad condituram* : tria cochlearia* olei in singulis cochlearibus aceti, sal, piper, sinapi*.

Ad cibum :

intima lactuca*,

quattuor librae* solanorum* lycopersicorum (elige firma solana) ;

duae librae viridium pipiritium* ;

album apii* graveolentis ;

libra recentium caeparum* ;

libra tenerarum fabarum* ;

tres tenerae cinarae* ;

decem pulpae* apuarum* ;

pugillus nigrarum olivarum ;

tria durata ova ;

folia ocimi*.

 

2.Modus faciendi

Dispone lactucae folia in patina* postquam nervi dempti sunt ;

Solana seca in quartas partes ; deme* grana ; singula solana in octo vel decem partes seca et dispone in patina*

Extenue* apium et cinaras (deme earum dura folia et barbam) ; excoria* fabas ; seca piperites in lora* ; seca caepas ; omnia dispone in patinam ;

Extenue ocimum ;

Seca ova in duas partes ; dispone apuas et olivas.

Funde condituram et diligenter misce.

 

Utere eodem modo faciendi si « imbutum panem* » vis parare» : elige rotundum panem cujus mollia* demuntur ; oleo panem imbue ; acetaria pone in pane ; cave olivarum nucleos !

© Cercle Latin de Provence 2016

  • Google+ Clean
  • Twitter Clean
  • facebook
This site was designed with the
.com
website builder. Create your website today.
Start Now