Traduction de Monsieur Incroyable

Quiris incredibilis

 

Quiris Incredibilis omnino mira facere solebat. Stupenda. Exempli gratia domus supersiliebat.

Num forte credis ?

Est incredibile !

2

Quiris Incredibilis a nullo cerni poterat. Cum id ei placebat.

Num id intellegis ?

Est incredibile !.

3

Quiris Incredibilis modo avium volabat. Cum id ei placebat.

Bracchia movebat avolabatque.

Num jam talia vidisti ?

Est incredibile !

4

Quiris Incredibilis domum habitabat insolitam.

Num ubi aedificata esset vidisti ?

Est incredibile !

5

Quodam die cum ambularet, Quiris Incredibilis puero in ludum eunti incidit.

-Salve ! Quiris Incredibilis inquit.

-Salve ! puer respondit. Guillelmus nominor.

-At ego Quiris Incredibilis.

-Itane ? Guillelmus quaesivit.

-Ita vero.

6

-Et incredibilia facis ? Guillelmus quaesivit.

-Existimo me omnia incredibilia facere posse, Quiris Incredibilis modeste respondit.

Cogitavit Guillelmus.

-Num possis in hanc arborem ascendere ?

Digito magnam arborem ostendit quae ad viam stabat.

-Quin etiam, respondit Quiris Incredibilis, in trunco ipso calcare possum.

Quod statim fecit.

7

Guillelmus iterum cogitavit.

-Potesne una manu insistere ? ille quaesivit.

-Quin etiam, Quiris Incredibilis respondit. Insistere possum manu nulla.

Quod statim fecit.

-Incredibile est ! Guillelmus clamavit.

8

Guillelmus subito recordatus est in ludo se exspectari.

-Visne mecum venire ? quaesivit.

-Numquam in scholam ivi, Quiris Incredibilis inquit.

-Quid ergo ? noli hanc occasionem amittere ! Guillelmus respondit.

9

In ultimo scholae ordine Guillelmus Quirisque Incredibilis consederunt.

Magister ne animadvertit quidem novum adesse discipulum.

10

-Salvete, pueri ! magister dixit. Hodie mane numeros discetis. Vobis difficillimam exercitationem praeparavi. Existimo vobis totum matutinum tempus esse absumendum ut problema expediatis.

Et in tabula scribere coepit.

11

Exercitatio enim implicatissima erat : divisionum et deductionum et multiplicationum plena !

Miser Guillelmus qui calculos non amabat !

Magister recte dixerat. Totum enim matutinum tempus absumendum sit ut problema expediatur.

Sed Quiris Incredibilis aliquid ad Guillelmi aurem insusurravit.

12

Guillelmus digitum sustulit.

-Quid est, Guillelme ? magister quesivit. Nonne vides quae in tabula scripserim ?

-Ita, magister, bene video. Nonne id ad tria et viginti forte evadat ?

Magister oculos late diduxit. Erat vere, plane, omnino, admodum stupefactus.

-Quomodo tam cito invenisti ? Est incredibile.

Quiris Incredibilis surrexit dixitque :

-Incredibile sed verum !

13

Totum diem in ludo Quiris Incredibilis degit.

Ubi magister eum legere jussit, librum sumpsit aversum legitque.

-Est incredibile ! ceteri discipuli clamaverunt.

-Incredibile sed verum ! Quiris Incredibilis dixit.

14

In ludi relaxatione, Guillelmus rogavit Quiritem Incredibilem num vellet sui sphaeristarum gregis esse particeps.

-Ita sane ! Quiris Incredibilis respondit. Numquam sphaera lusi.

Scisne quid evenerit ?

Sphaeram pede percussit. In caelo sphaera tam alte ascendit ut nive cooperta descenderit !

15

Cum extremum diei tempus venisset, Quiris Incredibilis magistrum omnesque scholae discipulos discedens valere jussit.

-Vale, Quiris Incredibilis ! Guillelmus dixit.

-Vale, Guillelme, Quiris Incredibilis dixit.

Et ab oculis recessit.

Guillelmus oculos fricavit deinde domum redivit.

16

Guillelmi parentes eum domi exspectabant.

-Salve, dixerunt. Felicemne diem degisti ?

-Felicem, Guillelmus respondit. Nam cuidam incidi qui quam dignissima miratu facere potest.

Guillelmi pater materque cachinnaverunt.

17

Compluribus milibus passuum abhinc aliquis Guillelmi cum parentibus sermonem audiebat.

Idem incredibiliter adrisit et cubitum ivit.

Capite imo.

O ! scio quae dicturus sis…

18

Est incredibile !

Sensa

Vesper cum mitescet ibo tramitibus,

Culmis titillatus herbulam calcabo,

Somniens sentiam quam levis pedibus,

Et liber ventus adflabit capillo.

 

Neque dicam neque quidquam cogitabo,

Sed immensus amor crescet in anima ;

Ibo longe, longius modo vagabundo,

Per campos beatus sicut cum femina.

© Cercle Latin de Provence 2016

  • Google+ Clean
  • Twitter Clean
  • facebook
This site was designed with the
.com
website builder. Create your website today.
Start Now