Nonnullae Questiones de amicitia quibus tu, te judice sola/solo, respondere potes aut unâ cum amicis
1.Quid tibî sit vītā sine amīcīs ?
2.Quid est , sententiā tuā, bonus amīcus / amīca bona esse?
3.Es-nē similis amīcīs tuīs ?
4.Quid tē amīcum bonum facit ?
5.Sunt-nē tibi amīcī magis proximi quam propinquī ?
6.Quis ex omnibus amīcīs tuīs est amīcus tuus dīlēctissimus et cūr ?
7.Sunt-nē amīcī inde ā puerō factī quibuscum tibi
firmiōra vincula adhūc sunt ?
8.Habes-nē cōnsuētūdinem cum omnibus amicīs quōs
unquam fēcistī ?
9.Facile-nē est tibi novōs amīcōs facere ?
10.Quā aetāte vītae cēnsēs facilius esse novōs amīcōs facere ?
11.Saepe-nē accidit ut frīgeant amīcitiae tuae, ut amīcī tuī nōn jam in grātiā sint ?
12.Quem āmissum amīcum iterum vidēre velīs ?
13.Est-nē differentia, sententiā tuā, inter amīcās tuās et amīcōs tuōs ?
14.Praestant-nē nonnumquam amīcī tuī familiāribus tuīs ?
15.Quae est rēs omnium hūmānissima quam unquam amīcīs tuīs fēcistī ?
16.Quae rēs pretiōsissima apud tē est quam nunc amīcīs tuīs praebēre potes?
17.Sī aliquem amīcum in tōtō mundō ēligere possīs quis ille sit ?
Si alias quaestiones tibi in mentem venerint , fac nos certiores