PUERI FUGA
Quodam die, pater meus, videlicet a magistro ludi monitus, mihi dixit : « Frederice, ubi denuo ludo deeris ut ambules in luto vallium, age, id memora : ferulam tibi in tergo rumpam. »
Tribus post diebus inconsiderate scholam elusi et reverti ad ambulationes…Nescio num me observaverit pater an fortuna eum adjuvarit : repente, ubi, detractis bracis, cum ceteris nebulonibus in luto haesitabamus, heus ! triginta passibus ante me eum video. Sanguis meus in venis gelidus coivit.
Constitit pater et ad me clamavit :
« Bene est… Scis quid tibi sim pollicitus ? Age, te ad vesperem exspecto. »
Nec multa dixit et discessit.
Honoratus pater meus, bonus sicut panis signatus, numquam mihi alapam duxerat. Sed vox erat gravis verbaque dura, eumque ut ignem timebam.
« A, dixerunt alii, nunc, nunc demum pater te necat… Videlicet, parat ferulam. »
Et socii mei vappae istae concrepabant digitos addentes : « A ! Oi ! Oi ! Quantum vapulabis ! Oi ! Oi ! Oi ! Uret cutis ! »
« Eia, mecum ergo dixi, cum omnia perdita sint, mihi opus est fugere et ludo deesse. »
Profectus sum. Memini me viam corripuisse quae, illic, ferebat ad Campum Lapideum apud Airagam. Sed illo tempore, me misellum, certum sciebam quo duceret ! Itaque, postquam in via sudaveram horam unam, sesquihoram unam, mihi videbatur esse in America.
Sol apparenter se declinare incipiebat, eram fatigatus, timoris plenus... « Vesperascit, mecum cogitabam, nunc ubi cenabis ? Petendum est refugium in aliqua villa. »
Et, paululum discedens a via, gradu inerti tendebam ad villulam quae candescebat, maxime hospitalis, cum porcili suo et sterculino suo et puteo suo et trichila, omnibus rebus protectis cupressorum ambulatione.
Timidus, ad januae limen progressus sum anumque videbam panem humectantem, pannosam, adeo impexam ut valde fuisset esuriendum ei qui voluisset edere quae tangeret.
Quae anus ab uncino detraxerat ollam eamque in solo in media coquina posuerat, atque, dum linguam ejicit seque scabat, magno cochleare jus exhauriebat quod in consectum mucidum panem sensim fundebat.
« Hem ! avia, panem humectas ?
- O, respondit illa,… Unde ergo venis, tu, filiole ?
- Orior Malhana, dixi ; ludo defui, et veni ; a te refugium peto.
- Si ita est, mihi morosa voce respondit sordida anus, conside in scalis, ne cathedram meam deteras. »
Itaque me complivavi in summis scalis.
« Avia, quomodo hic locus nominatur ?
- Pamparigusta ! Pamparigusta !
Scitis homines, cum de longinquo loco cum pueris loquuntur, per jocum aliquando « Pamparigustam » dicere solere… Judicate : ego illa aetate tam credebam Pamparigustae, Corrip’Asinos et aliis jucundis locis quam patri venerabili meo. Itaque, ubi anus hoc nomen dixerat, propterea quod me videbam tam longe a domo, frigidus sudor dorsum meum percurrit.
« A, nunc, anus sic dixit confecto opere, omne non est perfectum, puer : hoc loco, pigris non est cibus… Si cupis panis partem tuam, audisne ? merenda est.
- Libentissime. Quid est agendum ?
- Ambo collocabimus in his imis scalis et saltu certabimus : uter saliet longius, corculum, accipiet panis partem suam, alter, si cupit, tantum spectabit.
- Assentio. »
Et praetermitto, per Jovem ! quod gloriarer si panem mererer, praesertim ludendo :
« Male accidet, mecum cogitavi, si iste vetus cancer longius quam tu saliet ! »
Pedibus junctis, dicto citius, ambo collocamus in imis scalis quae in villis, sicut scitis, ab dextro latere januae sunt, proxime ab limine.
« Et dico : Unum ! clamavit anus – jactans bracchia ut se impelleret.
- Et dico : Duo !
- Et dico : Tria ! »
Ego totis viribus prosilio et limen transeo… Vetus autem scelesta quae solum simulavit, januam statim obserat, pessulum obdit mihi clamatque :
« Redi, nebulo, ad tuos, quos suspicor esse sollicitos. »
Animo consternatus fui, me misellum, ut pertusum qualum… Nunc autem, quo irem ? Num domum ? Non equidem redivissem, nullo modo, quod mihi videbar cernere ferulam in patris manu salientem. Praeterea nox fere aderat nec memineram quod iter mihi esset faciendum.
« Deus me servet ! »
Erat post villam semita quae inter duo alta declivia ad collem ascendebat. Quam capessivi quemcumque casum sors tulerit, et, parvus Fredericus, incessi ut potui. Postquam ascenderam et descenderam iterum atque iterum, exhaustus eram. Judicare potestis, eo aetatis, sine ullo cibo in ventre a meridie !
Tandem in rudi vinea labens tegurium invenio. Debuissem vero diffidere quod rimatae parietes atratae fumo erant. Neque erat janua nec fenestrae et trabs quae adhuc tenebatur una extrema parte, ab altera solum tangebat. Videbatur antrum ubi incubus quidam manet.
Sed quomodo aliter facerem ? Exhaustus, debilitatus, somno confectus, scandi in latissimam trabis partem, pandiculabar... Et nictu citius dormiebam.
Non possem dicere quamdiu ita manerem, sepelitus tamen in medio somno, mihi repente videbantur ante oculos fulgere prunae, cum tribus hominibus circum focum sedentibus, qui garriebant ridebantque.
« Somnisne ? mecum dixi, utrum dormis an haec re vera accidunt ? »
Ista tamen gravis jucunditas in quam somno conjicimur omnem timorem a me depulit et molliter dormire pergebam.
Credendum est fumum, tempore procedente, spiritum meum opprimere. Subito tum experrectus sum et clamorem edidi !... O ! cum ob formidinem non sim tunc mortuus, numquam moriar !
Fingite tria erronum capita quae, tria omnia simul, me respexerunt terribilibus oculis.
« Ne me necetis ! ne me necetis ! clamavi, ne me necetis ! »
Qui tres errones, qui tam quam ego timuerant, cachinnaverunt unusque ex eis mihi dixit :
« Immo certe ! Potes gloriari quod nobis terrorem grandem injiceris ! » Ubi tamen vidi eos ridere et loqui perinde ac ego, bonum animum paululum habui…Praeterea sensi jucundissimum assi odorem qui nares meas delectabat.
Jusserunt me de meo sedili descendere et unde venirem, de cujus filius essem, quomodo ibi adessem, et alia rogaverunt…
Omnino firmatus, unus ex eis furibus (nam erant re vera tres fures) :
« Cum ludo afueris, mihi dixit, scilicet esuris… Age, hic morde ! »
Et mihi jecit, sicut cani, agni armum crudum, semicoctum. Tunc solum animadverti eos modo torruisse in prunis ovem quam sine dubio a pastore quodam eripuerunt.
Ut primum eo modo dentibus cibum manderant, isti tres assurrexerunt, pannos colligerunt, inter se susurraverunt, unusque ex eis :
« Age, puer, ut sis honestus, nolimus tibi nocere… Tamen, ne videas qua iter faciamus, te farciemus in cuppa, quae hic adest. Prima luce, magna voce clamabis. Primus viator te emittet, si volet.
Enimvero ! in cuppam me imponite, facilis respondi. »
Satis enim contentus eram quod sic effugerem. Re vera, in tegurii angulum stabat aliqua pertusa cuppa ubi scilicet in vindemiis viticola fervescebat.
Sede me sumpserunt : et… ! in cuppam… Ecce me, solum, in nocte, in imo labenti tegurio, in cuppa.
Me convolvi sicut avicula, misellum ! lucem exspectavi, preces voce depressa admovens ad larvas depellendas.
Sed aliquid addendum est, in tenebris forte audio aliquid rimans et flans circum cuppam meam !
Animam continui, miser, quasi mortuus essem et Deo et Maximae Sanctae Virgini me commendavi… Audiebam rem vertentem et revertentem, eam audiebam olfactantem et se moventem, interdum abeuntem interdum redeuntem…Proh quid jam illud ? Cor meum sicut horologium personabat. Denique, caelo albescebante et motione tam formidolosa paulum discedente, per cuppae foramen caute explorare volui, et quid vidi ? Lupum, amici mei, asello similem ! magnum lupum praeditum duobus oculis splendentibus ut candelae duae !
Videlicet agni odore captus venerat ; sed cum tantum ossa reperisset, caro mea puerilis et christiana cupiditatem ei injecerat.
Ut verum loquar, cum tamen vidissem quid re vera esset, cor meum verum paululum quievit ! Tam enim timui ne cum larva quadam res mea gereretur ut visus lupus animum auxerit.
« A, mecum dixi, aliud est cogitandum : si fera ista mox animadvertet cuppam esse pertusam, certum est eam insulturam et dentibus te strangulaturam… Si quem modum invenire poteris… »
Cum paulum moverem, fera ista nudipes ea audivit et saliens ad cuppam rediit… Tunc passim vertebat et lamina longa cauda verberabat… Ego autem
maniculam meam in obturamenti foramen sensim inserui ; caudam sumpsi, eam adtraxi et duabus manibus corripui.
Lupus vero, quasi mala crux eum fundamento tenuisset, proficiscitur et cuppa post eum, per agrum, per Campum Lapideum, per vites… Scilicet percurrimus omnes clivos ad Airagam et Lagovam et Borborelam.
« Heu, Di ! Jesu ! Maria ! Jesu ! Maria ! Joseph ! sic deploravi, quis potest scire quo feraris ! praeterea, si cuppa displodetur, illa te jugulabit, te vorabit. »
Repente, disploditur cuppa et effugio… Lupum meum vidi evolantem, et, rebus sic versantibus, adfui apus Novum Pontem, in via quae it a Malhana ad Sanctum Remigium, quartam horam a villa nostra distanti. Sine dubio cuppae venter ad pontis loricam percussus erat ibique ruptus.
Nec est opus vobis dicere me post tales casus illam ferulam non tam timere. Cursu quasi lupus etiamnunc me persecutus esset, ad villam perveni. Post villam, propter viam, pater meus glaebas frangebat. Subridens resurrexit in mallei manicula et mihi dixit :
« A ! nebulo ! cito curre ad matrem quae ne paulisper quidem hac nocte dormivit. »
Cucurri ad matrem. Singillatim propinquis meis enarravi quae mihi acciderant. Cum autem pervenissem ad furum et cuppae locum et ad magnum lupum :
« A ! simplex puer, dixerunt, nonne vides timorem ista omnia tibi injecisse ? »
Cum firme dixissem, asseveravissem nihil verius esse… sed frustra. Nemo enim mihi credere voluit.
FREDERICUS MISTRAL (1830 – 1914), Memoria et Narrationes, 1920.