LUCRETIUS

 

Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas,

alma Venus, caeli subter labentia si

quae mare navigerum, quae terras frugiferentis

concelebras, per te quoniam genus omne animantum

concipitur visitque exortum lumina solis:                       5

te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli

adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus

summittit flores, tibi rident aequora ponti

placatumque nitet diffuso lumine caelum.

nam simul ac species patefactast verna diei               10

et reserata viget genitabilis aura favoni,

aeriae primum volucris te, diva, tuumque

significant initum perculsae corda tua vi.

inde ferae pecudes persultant pabula laeta               

et rapidos tranant amnis: ita capta lepore                     15     te sequitur cupide quo quamque inducere pergis.                

denique per maria ac montis fluviosque rapacis

frondiferasque domos avium camposque virentis

omnibus incutiens blandum per pectora amorem

efficis ut cupide generatim saecla propagent.              20

quae quoniam rerum naturam sola gubernas

nec sine te quicquam dias in luminis oras

exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,

te sociam studeo scribendis versibus esse,

quos ego de rerum natura pangere conor                    25

Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni

omnibus ornatum voluisti excellere rebus.

quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.

effice ut interea fera moenera militiai

per maria ac terras omnis sopita quiescant;                30

nam tu sola potes tranquilla pace iuvare

mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors

armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se

reiicit aeterno devictus vulnere amoris,

atque ita suspiciens tereti cervice reposta                  35

pascit amore avidos inhians in te, dea, visus

eque tuo pendet resupini spiritus ore.

hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto

circum fusa super, suavis ex ore loquellas

funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;       40

nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo

possumus aequo animo nec Memmi clara propago

talibus in rebus communi desse saluti.

omnis enim per se divum natura necessest

immortali aevo summa cum pace fruatur                    45

semota ab nostris rebus seiunctaque longe;

nam privata dolore omni, privata periclis,

ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,

nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.

TERTULLIEN

Tertullien (vers 150/160 - vers 220 ap. J.-C.) , un des premiers Pères de l'église latine, se montre particulièrement sévère et hostile à l'égard de la femme (Ève) : Tu es la porte de l'enfer !

Tertullianus unus ex primis patribus Ecclesiae latinae , se  severissimum et infensum erga mulieres :ostendit  Eva : Tu es Diaboli janua !

 

Tertullien, De l'ornement des femmes, livre I,

... Viuit sententia Dei super sexum istum in hoc saeculo: uiuat et reatus necesse est. Tu es diaboli ianua; tu es arboris illius resignatrix; tu es diuinae legis prima desertrix; tu es quae eum suasisti, quem diabolus aggredi non ualuit; tu imaginem Dei, hominem, tam facile elisisti; propter tuum meritum, id est mortem, etiam filius Dei mori habuit: et adornari tibi in mente est super pelliceas tuas tunicas  ...?

 

... La sentence de Dieu sur ce sexe {féminin} vit encore de nos jours. Eh bien, oui, qu'elle vive ; il faut que ce crime demeure comme un opprobre éternel.

O femme ! tu es la porte par où le démon est entré dans le monde ; tu as découvert l'arbre la première ; tu as enfreint la loi divine; c'est toi qui as séduit celui que le démon n'eut pas le courage d'attaquer en face ; tu as brisé sans efforts l'homme, cette image de Dieu; c'est enfin pour effacer la peine que tu as encourue, c'est-à-dire la mort, que le fils de Dieu lui-même dut mourir ; et tu songes encore à charger d'ornements tes tuniques de peau ...?

APULEIUS

 

"Regina caeli, — sive tu Ceres alma frugum parens originalis, quae, repertu laetata filiae, vetustae glandis ferino remoto pabulo, miti commonstrato cibo nunc Eleusiniam glebam percolis, seu tu caelestis Venus, quae primis rerum exordiis sexuum diversitatem generato Amore sociasti et aeterna subole humano genere propagato nunc circumfluo Paphi sacrario coleris, seu Phoebi soror, quae partu fetarum medelis lenientibus recreato populos tantos educasti praeclarisque nunc veneraris delubris Ephesi, seu nocturnis ululatibus horrenda Proserpina triformi facie larvales impetus comprimens terraeque claustra cohibens lucos diversos inerrans vario cultu propitiaris, — ista luce feminea conlustrans cuncta moenia et udis ignibus nutriens laeta semina et solis ambagibus dispensans incerta lumina, quoquo nomine, quoquo ritu, quaqua facie te fas est invocare: tu meis iam nunc extremis aerumnis subsiste, tu fortunam collapsam adfirma, tu saevis exanclatis casibus pausam pacemque tribue; sit satis laborum, sit satis periculorum

PRECATIO TERRAE

 

Dea sancta Tellus, rerum naturae parens,

quae cuncta generas et regeneras in dies,

quod sola praestas gentibus vitalia,

coeli ac maris diva arbitra rerumque omnium,

per quam silet natura et somnos concipit,

itemque lucem reparas et noctem fugas:

tu Ditis umbras tegis et immensum chaos

ventosque et imbres tempestatesque attines

et, cum libet, dimittis et misces freta

fugasque soles et procellas concitas,

itemque, cum vis, hilarem promittis diem.

Tu alimenta vitae tribuis perpetua fide,

et, cum recesserit anima, in tete refugimus:

ita, quicquid tribuis, in te cuncta recidunt.

Merito vocaris Magna tu Mater Deum,

pietate quia vicisti divom numina;

tuque illa vera es gentium et divom parens,

sine qua nil maturatur nec nasci potest;

tu es Magna tuque divom regina es, dea.

Te, diva, adoro tuumque ego numen invoco,

facilisque praestes hoc mihi quod te rogo;

referamque grates, diva, tibi merita fide.

Exaudi me, quaeso, et fave coeptis meis;

hoc quod peto a te, diva, mihi praesta volens.

Herbas, quascumque generat maiestas tua,

salutis causa tribuis cunctis gentibus:

hanc nunc mihi permittas medicinam tuam.

Veniat medicina cum tuis virtutibus:

quidque ex his fecero, habeat eventum bonum,

cuique easdem dedero quique easdem a me acceperint,

sanos eos praestes. Denique nunc, diva, hoc mihi

maiestas praestes tua, quod te supplex rogo.

© Cercle Latin de Provence 2016

  • Google+ Clean
  • Twitter Clean
  • facebook
This site was designed with the
.com
website builder. Create your website today.
Start Now