SCRIBLITA* CUM CAEPIS*

 

1.Res necessarias duobus vel tribus convictoribus

 

- decem scripula* fermenti* ;

- duae partes librae* farinae ;

- septem cochlearia* olei ;

- sal ;

- quattuor caepae ;

- quattuor apuae* in sale conditae ;

- sedecim parvae nigrae Nicaeenses olivae.

 

2.Modus faciendi

 

- in patina* permisce fermentum in aliquid tepidae aquae ; insuper funde farinam, oleum salque.

- subige* circa sextam partem horae ; paulatim funde circa quintam partem librae tepidae aquae ;

- operi patinam mappā et fermenta* duas horas vel longius ;

- interim depurga* et concide* caepas ;

- caepas coque in fretali* leni igne* cum oleo. Oportet non adurantur*. Ne adurantur, funde tria vel quattuor cochlearia aquae. Repete gesta si opus est. Caepas oportet esse sucosas ;

- elue apuas et sume lacertos* ; conseca eas et caepis adde. Misce et ex igne detrahe ; corrige condimentum* cum sale et pipere ;

- cum pasta* bis major facta est, farinam funde in mensā ;

- utens pistrino* cylindro, preme massam* ut fiat discus latus unius pedis et crassus infra digitum ;

- calefac furnum (220° C.)

- ungue laminam* ad cocturam et eo pone pastam ;

- pande caepas et dispone olivas ;

- insere laminam in furnum et coque fere semihoram.