Pater et Filii Litigantes

 

Agricola filios suos videt quotidie litigantes.

Pater filiis dicit,

"Mihi virgas complures afferte."

Ei virgas afferunt.

Pater virgas omnes in fasciculum colligat.

Pater filio primo dicit,

"Fasciculum cape et confringe!"

Fasciculum capit, sed confringere non valet.

Pater filiorum singulos iubet fasciulum confringere,

sed nemo fasciculum confringere valet.

Postea pater fasciculum solvit

et virgas singulas filiis singulis tradit.

Dicit, "Virgas singulas confringite!"

Facile omnes virgas confringunt.

Pater tunc dicit,

“Ita et vos, filii mei!

Si unanimes estis,

hostes vos confringere non possunt,

et invicti semper eritis.

Si aemuli estis et inter se dissidetis,

praeda opportuna inimicis vestris eritis.

Mementote semper:

 

"Ubi concordia, ibi victoria!"