AURICULAE

 

1.Res necessariae

 

- una libra fluidae farinae ;

- triginta gramma sacchari pulverei* ;

- duo ova ;

- unum cochlear olei olivae ;

- duo cochlearia aquae floris araunci* ;

- unum litrum olei heliotropii*.

 

2.Modus faciendi

 

- Aggera farinam in sino eamque cava ; funde saccharum, ova, oleum olivae aquamque floris araunci ;

- Ligneo cochleari misce dum paulatim addis quartam partem scyphi aquae ;

- Ubi pasta praebet cohaerantia firmitatemque, eam in pilam* volve et relinque minimum horam unam ;

- Para in patina nonnulla folia sorbentis chartae* ;

- Acri igne* ferve* in olla* oleum heliotropii ;

- In tabula farina cooperta pastam tenua* usque ad fere digiti crassitudinem ;

- Cultro vel rotula dentata*, pasta seca* in rhombos circa decem centimetrorum in lateribus ;

- Merge binas vel ternas auriculas in fervido oleo et frige* eas ex utraque parte duas minutas ;

- Auriculas trua* deme* et pone in sorbentem chartam ;

- Eas pone in alteram patinam saccharoque pulvereo adsperge*.