NOVAE RIDICULAE PUTIDAE

Personae fabulae :

- Claudia, filia domini Caroli ;
- Georgina, ejus soror ;
- Dominus Carolus, paterfamilias ;
- Ludovicus et Victor, juvenes, prisci amatores Claudiae et Georginae ;
- Nicetas et Jaso, juvenes.

                                                                                        Scaena 1

                                                                   Claudia, Georgina, Ludovicus, Victor

Claudia : Ite foras, lumbrici ! Non jam vos videre volumus !

Victor : At, Claudia, quidnam fecimus ?

Claudia : Satis est : non jam vos videre volumus !

Georgina : Et cavete ne huc redeatis !

Ludovicus : Saltem nobis explanate quid vobis displicuerimus.

Claudia : Estis quid estis, id satis est ad nobis diplicendum.

Ludovicus : Cavete, si exibimus, nunquam nos denuo videbitis. Flebitis !

Georgina : Immo liberabimur ! Vobis non carebimus !

Claudia : Nobis est amicorum copia gratiorum quam vos.

Victor : A ! certe ! In Facielibello, deceptore stultorum !

Georgina : Plane ! Nolite de nobis curare !

Ludovicus : Abimus, sed ultima verba non diximus : ulciscemur, domicellae, ulciscemur !

Claudia : Ite ! Castra movete ! Mox quosdam accipiemus.



                                                                                          Scaena 2

                                                                                  Claudia, Georgina

Georgina : Euge ! Timebam ne unquam abirent.

Claudia : Sunt vere stolidi. Miror quid apud istos nobis placuerit.

Georgina : Nimis tenerae eramus nec quidquam cognoveramus.

Claudia : Nunc omnia mutatura sunt. Nuper accepi telenuntium et credo rem insperatam nobis feliciter eventuram.

Georgina : Ecce Pappa veniens, furibundus videtur.

                                                                                          Scaena 3

                                                                            Eaedem, Dominus Carolus

Dominus Carolus : Nova audivi : Ludovico Victorique modo incidi iratis exeuntibus. Quid eos offendistis ?

Georgina : Oh ! istos ! Vere rustici sunt. Non assueti sunt ullis rebus quae nunc vigent !

Claudia : Tantum est consideranda vestis eorum, et coma !

Dominus Carolus : At quid refert ? Sunt juvenes honesti et sinceri et impigri, et probe vitam merentur.

Georgina : Vae istae vitae ! Modici officiales sunt ! Scilicet gratissimum nobis quae ampliora spectamus.

Dominus Carolus : Ampliora ! Ad quid amplius tenditis, domicellae ? Dies degere cum Interrete, vel in gestabili telephono, vel ante speculum faciem fucantes ? Ista tantum facere scitis : ne minimum quidem diploma accipere potuistis ; solus sum qui vos nutriam, difficilius est mihi ; ergo si honesti juvenes vobis curae sunt, fastidiosas vos esse non oportet.

Claudia : Ne sollicitus sis ! Mox splendide succedemus ! Miraberis. Sed istos ferre non possumus qui omnem bombum in rete nesciunt.

Dominus Carolus : Quis est iste inquinatus sermo ? Tu, Georgina…

Georgina : A ! quaeso, noli isto ridiculo cognomine uti ! Ego et soror statuimus cognomina mutare : haec vocabitur Priscilla et ego Jennifer, est utique elegantius !

Dominus Carolus : Equidem censeo eas amentes esse, et pergam vos vocare iis nominibus quae ego et mater vobis dedimus. Et…

Claudia : Quomodo istis nominibus praeditae bonam fortunam adipisci poterimus ? Vere es nimis…

Dominus Carolus : Nimis quid ? Utique sive vitia vestra ponetis et vitam vestram honeste merebimini, sive vos domo expellam, satis grandisciulae estis. Ultima sunt verba mea.(Exit)

                                                                                           Scaena IV

                                                                                    Claudia, Georgina

Georgina : Nimis quid ? Nimis quid ? Nimis senex ! Hoc est responsum ! Qualis vir ! Nihil sane nobis convenit !

Claudia : Diceres non esse eumdem sanguinem !

Georgina : Equidem non mirarer quo inquisitio ADN particulorum nobis demonstret eum non esse verum patrem sed adoptivum.

Claudia : Censesne nos relictas esse, fortasse a quodam claro cinematographico actore vel a vigente cantore, qui matrem allexisset. Fieri potest. (Ad ostium tinnitur.)

Georgina : Ha ! Aliquis ad ostium tinnit ! Sine dubio ille adest de quo tecum locuta sum.

                                                                                          Scaena V

                                                                             Claudia, Georgina, Nicetas

Nicetas : Euge ! Sudavi ut sisterem germanicum autocinetum meum, BMW meum, viae tam angustae sunt in isto vico atque multi ubivis sistunt rhaedas suas. Denique inveni locum in peditibus transitu. Sic est, ego adsum, Nicetas ; ego telephonicum nuntium vobis misi ut vos monerem me esse aditurum. Nonne es Jennifer ?

Georgina : Sic est, plane. Mihi placet te movisse ad nos videndas. Nimis diligo !

Nicetas : Ego vero sum plane delectatus ! Ego cum vidissem faciem tuam in Facielibello, mecum dixi : « Superba videtur illa virgo ! » Sed cum ipsam ante me videam, centies est melius. Existimo nos res optimas una acturos esse.

Georgina : Ego quoque bonam spem habeo. Ecce soror mea Priscilla…

Claudia : Salve, Niceta, grata sum…

Nicetas : Salve… Bellissima quoque es. Possis cum sorore particeps esse actorum distributionis.

Claudia : Euge ! Magnum sit ! Sed mihi est consulendum, aliud quoque specto.

Nicetas : Tibi relinquitur otium. Mihi videndus est procurator parandumque photographicum concilium. Scilicet cognovistis amicum meum televisificum praeconem Romanum Hannounam : cum eo congressus habebo. Forsitan vobis praebeat partes ad pelliculam televisificam quamdam quam cogitamus…

Claudia : Euge ! Magnum ! Sentisne, Georgi… em ! Jennifer ?

Georgina : Bene sentio : tandem poterimus ab omnibus notitiam habere. (Aliquis tinnit)

Claudia : Hui ! Quis tinnire potest ?

                                                                                      Scaena VI

                                                                                     Iidem, Iason

Iason : Proh ! Qualis viculus ! Tristis est ! Arbores, horti, ne quidem ullum saltatorium neque ulla bibaria ! Nemo in viis ! Tandem adsum ! Gratum est hic ! A ! Niceta, quoque ades ! Salve ! Salvete, virgines !

Nicetas : Salve Iason ; mihi oblectationi est tibi videre. Optimone habitu es ?

Iason : Optimo. Adivi Priscillam visum ut photographias faciamus. Esne tu ?

Claudia : Ego sum ; gratias tibi ago quod tam cito veneris.

Iason : Justum est. Censeo nos bonum opus facere posse. Alioquin, si quantulum cantare scies, in cantionem conjicere poteris. Corporis formositate adjuvante, bene succedere poteris, non est tam difficile.

Claudia : Videlicet paulum canto privatim, coram tamen nescio num…
Iaso : O, coram, comperi audientes facile attrahi quo vis : satis est si audiris in radiophonis emissoriis ad adulescentes destinatis, et in Interrete, postea omnia succedunt. Age, hodie mane composui versus nonnullos. Audi num tibi placeant… Exspectadum…

Georgina : Promptae sumus ad audiendum…

Claudia : Sane avemus te audire…

Iason : Ecce :
            Sumus pueri reges
            Sicut tu es,
            Sumus pueri reges,
            Orbis imperatores !

Georgina : Initium optimum est…

Iason : Sequentia audite :
            Nullum est negotium,
            Nobis est mundus ;
            Omnia cupimus,
            Omne jucundum !

            Cur sollicitudo
            Hominibus de ceteris ?
            Omnes salite choris,
            Locum date ludo…

Claudia : Melius est quam omnia poemata quae in schola docent !

Georgina : Sine dubio splendide succedet !

Claudia : Non dubito quin permultas horas id confeceris.

Iason : Immo, quarta tantum horae parte id feci.

Claudia : Sane ingeniosus es, et multum studuisti ad huc perveniendum.

Iaso : Disce praeditos homines omnia facere sine studio, naturaliter.

Nicetas : Ego libellum textualem cinematographicum quam modo scripsi vobis ostendam. Partes quasdam in pellicula mea vobis reperiam. Sine dubio oportebit vos vestem mutare ita ut magis vigeatis.

Georgina : Videlicet prae te obsolescimus, vel prae Iasone. Vidistine, Priscilla, eorum interulas ?

Claudia : Vidi, et zonam, elegantissimum est.

Nicetas : Est verum italicum corium, quam optimum, neque loquor de pretio.

Iason : At quid de calceis meis dicitis ? E corio okapi, rarissimi animalis, fere exstincti ; maxima mercede eos empsi, sed me non paenitet.

Claudia : Valde cupimus nos ducatis ut apte vestiamur.

Georgina : Atque ut cutis nostra tam pulchre picta sit quam vestra : vidistine illas notarum in cute impressiones ?

Iason : Crevistis quam impressionem habeo in bracchio, sed altera est in tergo quae multae pecuniae mihi constitit. Spectate… (Interulam suam tollit.)

Nicetas : At ego unam bene sitam vobis ostendam… Exspectate… (Bracas suas diducit.)

Georgina : Non opus est, tibi fidimus…

Iason : Ergo, conventum est, licet probationem habere ad photographias faciendas ? Sed nonnullos nummos sumite, si sunt sumptus… Assentitis ?

Claudia : Assentimus. Promptae sumus. Eamus. (Exituri sunt.)

                                                                                       Scaena VII

                                                                             Iidem, Ludovicus, Victor

Ludovicus : Ohe ! juvenes ! Quo currite ? Sistitedum ! Nonnulla verba habemus vobis dicendum !

Nicetas : Sed… quid vultis.. ?

Georgina : Quid accidit ? Nonne vobis imperavimus ne unquam huc denuo veniretis ? Quid agitis ?

Victor : Opus nostrum agimus, domicellae : istos apprehendimus ; ecce officialis chartula ad eos in vincula conjiciendos.

Claudia : In vincula ? Sed cur ? Num de rivalibus doletis ?


Victor : De rivalibus dolere ? Ridere vis ? I cito Ludovice, aufer eos (Ludovicus exit).

                                                                                       Scaena VIII

                                                               Georgina, Claudia, Victor, Dominus Carolus

Dominus Carolus : At quid evenit ? Unde omnis iste tumultus ?

Georgina : Tandem ridiculum est sine dubio est aliqui error.

Victor : Est nullus error, et vos potius ridiculae estis : istos duos jamdiu speculabamur et petebamus.

Claudia : At quid fecerunt ?

Victor : Per menses fraudaverunt veteres mulieres ut ab eis pecuniam et gemmas subriperent. Scilicet vos habebant tam simplices quam senes quae « Focos Amoris » quotidie spectant ! Sed nuper videbantur se immiscere gravibus rebus sicut mercaturae pharmacorum psychotropicorum atque feminarum. Itaque ubi eos vidi huc ineuntes, prehensionem eorum paravimus. Paulum abfuit ut vos quoque deciperent.

Dominus Carolus : Videte quod periculum ob stultitam vestram subieritis. Vos quae splendide succedere cupivistis, bene habetis.

Victor : Alioquin, clarae erunt quoniam omnia in pellicula inscripsimus et mox in interrete omnes vos videbunt. Valete, domicelae ! (Exit.)

Dominus Carolus : Quod dedecus domo meae !

                                                                                          Scaena IX

                                                                                     Georgina, Claudia

Claudia : Prope sum mortua ob dedecus.

Georgina : Quis id dicere potuit ! Tam honesti videbantur !

Claudia : Equidem numquam jam aperiam Facielibellum.

Georgina : Utique nobis sunt deponenda somnia omnia. Quid faciamus ?

Claudia : Fortasse pater noster recte dicit, nos oportet laborare.


Georgina : Difficile erit, sed temptemus !


oOo