MYTHUS PERSEI
Haec a Poetis de Perseo Narrantur
1
Persée tenant la tête de Méduse par
Antonio Canova (1801) – Musée du Vatica
Ortus Persei deinde Danae et Persei Erratus
Olim, in urbe Argos in Graecia, rex Acrisius regnabat, filiam habuit nomine « Danae ».
Oraculum autem regi haec terribilia verba dixerat “si filia tua filium habebit, hic puer te necabit”.
Acrisisus valde timuit et filiam in cubiculo aeneo sub terrâ inclusit ubi misera, sola erat Sed Iuppiter sub forma imbris aurei in cubiculum intravit et Danaen amavit.
Post novem menses Perseus natus est.
2
Danae et la pluie d'or
Danae et la pluie d'or
Vadim SAKHAROV -Biennale de Venise 2013
3
Adolf Ulrick Wermüller 1787
Ubi haec Acrisius invenit , nepotem et filiam, manu suâ, necare non ausus est. Perseum, adhuc infantem comprehendit, et cum matre in arcâ ligneâ inclusit.
Tum arcam ipsam in mare conjicere jussit. Danae, magnopere territa erat: tempestas enim magna mare turbabat. Perseus immo in sinû matris dormiebat. Iuppiter omnia videns filium suum servare constituit, fecit mare tranquillum.
Arcamque ad insulam Seriphum perduxit, cuius rex tum Polydectes nominabatur.
Gustave Klimt 1907
Danae – Egon SHIELE