Aedes in quattor dies aedificata.

 

Domus passiva modico pretio (tenuissimae consumptionis energicae)in quattuor dies aedificari potest,(est domus « exsiliens » sive  Pop up) delineata a conclavi delineatorum et architectorum massiliensium. Prototypum cum eventu jam aedificatum est . Mox venum ibit.

 

Placet-ne tibi cum Lego ludere ? Sed poteris magnitudine naturali ludere ! Postquam enim  tantum quattuor dies parallepipedos orthogonios coagmentaveris, non solum palmam optimi lusoris vinces sed etiam aedificaveris …totam domum

Multipod Studio : conclave delineatorum et architectorum massiliensium proposuit duo prototypa novorum aedificiorum domicilio et grapheo instructorum.

Domus « exsiliens » est aedificium  factum ex junctura caementorum insulantium laminis ligneis separatorum.

 

Ad aedificandum satis est parare par robustorum bracchiorum, paululum judicii et vertitorium cochlearum electricum.

 

250 € LE M2

 

Exacte  intra quattuor dies (praeter cuircuitûs electricos, conexionem ad aquam aut etiam calefactionem ) domus passiva, vilis pretii et regyrabilis e terra surgit.Est passiva quia ejus consumptio electrica tenuissima est propter insulationem thermicam maximi eventûs et quia quam maxime energiam solarem captat.

Vili pretio, constat enim circiter 250 euro per m2, praeter operam (sive 37 5000 euro prototypum 150 metrorum quadratorum)  etiam si huic pretio non adscribitur tota secunda opera :  restinctio ex aquis, politurae exteriores et interiores, electricitas, hydrolica, calefactio.

Domus fulta est micropaliis aut pavimento ex calcestro, materies sunt polystyrenum expansum et lamiligneum (materies facta ex laminatione ligneâ  tenuissimâ) ambo regyrabilia.

Potest et coagmentari et dissolvi.

Conceptus hujus praefabricatae domûs, patenter consignata, nondum  venum it . Multipod utique perquirit industriales cupientes se huic proposito comites adjungere.

 

Ad aedificationem videndam, contendite situm structoris:

 

http://www.popup-house.com/

 

conclave/conclavis.n : pièce, chambre ici cabinet (de créateurs)

delineare : dessiner

coagmentare : assembler

dissolvere : défaire (>dissoudre)

orthogonius = rectangularis

cum eventu : avec succès

caementum insulans :  moellon/ bloc isolant

cochlea : escargot , plus tard comme ici vis

vertitorium : tourne-vis

regyrare : recycler = recyclare

hydrolica : la plomberie

calefactio : chauffage

restinctio : étanchéité

politura : polissage > finition

calcestrum : ciment

( patenter  )consignatus : breveté

Venum dare = vendre

Venum ire : être en vente

Se comitem alicui adjungere : se joindre comme partenaire à qq

© Cercle Latin de Provence 2016

  • Google+ Clean
  • Twitter Clean
  • facebook
This site was designed with the
.com
website builder. Create your website today.
Start Now