top of page

JUSTI HOMINES

 

    Denique, gradus ejus in declivi strata via parvi vici sonabant. In humero Angelus asininum ornamentum capulumque ferebat, nec eum paenitebat quod, longiore itinere perfecto, tandem adesset. Prima luce profectus erat ut leucas quattuor hunc vicum a loco suo disjungentes conficeret. Semel tantum jam in istum viculum e paucis domibus constantem venerat, jam diutissime, cum fratre, ob aliquam venditionem nunc in ima memoria sepultam. Iter vero facilius ei fuerat quam timuerat. Expeditus enim et locorum satis expertus erat ut facile signa reperiret, tam in bene cultis castanetis quam per transitus altis genestis myrtisque impeditos ; cum in via non esset moratus, ante tempus datum aderat.

    Itinere tamen aliquid fessus, Angelus mercede pacisci ardebat ut domum cito revertere posset cum asina quam emere sibi pollicitus erat. In oppidi mercatu, illum asperum virum invenerat qui illam pulchram et nitidam asinellam, aetate florentem, venditabat. Sibi autem ad cogitandum de ea  re tempus dederat. Verbo ut rationem suam putaret domique disputare, re vera ut venditionis pretium paulum minueret, quod nimium existimabat. Et illic in tempore aderat ad paciscendum. Rusticus autem de ejus adventu praemonitus erat a quodam qui in vicinis negotiandi causa discurrebat. Ante meridiem adventum ejus se exspectare responderat.

 

    Sol jam tepidior in hoc anni tempore in caelum sensim ascendebat. Anus aliqua domum cum capra intrans ei aedes ostendit. Altum severumque aedificium erat, sicut solet esse in illis partibus, ultimo vici loco ; angulum efficiebat cum semita ad agros defluenti. Nemo ostium aperuit ubi pulsavit clamavitque. In latere, post stabuli saeptum, audiri potuit aliquid movere et flare : hic intus asina manebat quam bonam spem habebat se mox sibi esse paraturum.

 

    Dum exspectat tempus reperiendi agricolae qui asinam ei venditurus erat, vicum percurrebat. Quod cito perfectum est. Nam paulum erat videndum. Solum erat manus aedium tam severarum quam praedictus locus, nec quisquam erat qui vicum ostenderet. Nec ullus alius sonitus in viae strato erat auditus, praeter gradus ejus, nisi fontis qui, ob hoc imbriferum ver, spumantem frigidamque aquam effundebat. Illa autem solitudo ei non displicebat. Angelus enim erat quieta et satis tacita indole. Cui solus versari placebat nec unquam id fastidio erat.

 

    Angelus ad aedes revertebat, ubi via in parvam plateam paulum pandebatur. In lapideo subsellio prope murum tum consedit et placide coepit fumisugium tabaco refercire ut paulisper ruricolam exspectaret. Ita aderat, reclinis ascendendi fumisugii gratia, cum, in oculi angulo, motum aliquem percipit. Caput tollens, vix brevi adspexit quod panniculorum acervus esse ei videbatur. Quae res post angulum antici aedificii evanuit. Placidus, Angelus crura pandit et quiete fumum sugere coepit dum, per dissimulationem, limis oculis miri visi locum speculatur.

    Brevi temporis spatio intermisso, tandem exspectationis fructum cepit. Vidit enim capitulum paulatim apparere. Grandes et nigri oculi eum speculabantur. Deinde parvum corpus apparuit. Pusio se scabebat ; indutus vetustis pannis, erat sine dubio duos annos natus, fortasse tres… Angelus fumum sugere pergebat nec movebat, ne hanc miram bestiolam terreret. Sed quid tandem agebat, solus in viculo tum ab incolis deserto, tam parvus infans ?

    « Di magni ! secum dixit. Quid pusio tam tenerae aetatis hic et hac hora agit ? Nemo adest in vico praeter anum cui occurri ubi perveneram ! Ceteri in agris laborant, pueri in ludo, cur ergo iste in hoc loco versatur ? Tenerior est quam ut in ludum eat. Oportebat esset ad aviae gremium vel in agris cum matre. »

    Angelus, cum sugere fumum desivisset, e pera panem domesticum, tomacinam caprinumque caseum optime siccatum produxit, quem Johanna diligentissime in mappa involverat. E posteriore folliculo bracarum e lana velluta, cultrum suum extraxit quem strenue expandit ; deinde sibi secare latum panis frustum coepit. Puellum non conspiciebat qui paucis gradibus propior venerat, videlicet attractus cibo.

    « Visne ? »

    Puer repente recedit gradu uno, deinde leniter caput movit.

    « Accede huc ! »

    Pusio brevi tempore dubitavit, postea, tamen, timidus processit. Manum strenue sustulit quasi se tegeret, ubi Angelus ei praebuit frustum panis quod celeriter hausit. Quod nunc proxime erat, cerni poterat scabiata pellis ejus et incompositi crines lendibus candidati. Primo adspectu, puer tenerrima aetate videbatur, sed si diligentius considerares, certo paulo maturior erat ; parvulus macellusque ut erat, fragilis erat ut parum nutritus infans, vultus tamen ejus erant pueri, et in capite ejus oculi videbantur totum locum tenere. Non subridebat.

    Alterum panis caseique frustum accepit statimque se eripuit. Tum Angelus audivit clavatas caligas in angiporti pavimentis resonantes ; tempus ei datum est condendi cultri crustulamque antequam vidit erumpentem eum longurionem tristi supercilio quem in oppido invenerat.

    « Pacem et salutem ! Iveram porcos nutritum, in inferius saeptum. Non tam cito te exspectabam. »

    In stabulum inierunt, ubi elatus asinus et asina optimum fenum pascebantur quod e copiosa patina  extrahebant. Nonnullae caprae haedique post clastra vehementer balabant. Pecus sanum erat, copiose nutritum et intelligeres dominum id amare diligentissimeque colere. Asina tam pulchra erat quam meminerat. Detersa erat ut pretium ejus paulum augeretur. Cujus dentes et oculos et ungulas Angelus explorabat, tergumque et poplites palpabat. Videbatur esse optima asinarum et sine calcitratu tractabatur. De pretio aliquamdiu

agitabant et, pretio pacto, pecunia inter manus commutata, asinam loro tententes exierunt. Postquam eam alligaverunt ad ferreum annulum in muro haerentem, prope anticam januam, intraverunt una vinum potatum venditionemque perfectum.

    Interim, domina redierat. Erat prandium paratura. Odor quidam cuniculi cocti et castanearum polentae, tam suavis odor ut salivam moveret, Angelum cepit naribus.

    « Leporis cocti », secum putabat cum adspexisset, tentam in vimineis formis, pulchram leporinam pellem aresentem.

    Ad cibum tamen non vocatus est nec a domino nec ab uxore, contra Corsorum hospitii morem, tam largum advenis.

    Domina  erat ignava muliercula, lassis gestibus, cujus vultus morositatem ostendebat.

 

    Angelus avebat domum revertere nec morari volebat. Sed, cum maxime limen transibat, in mentem ei subit pueri facies animum sollicitans cui occurrit in planitie.

    « Nuper vicini tui filium vidi. Pro pudor, di magni ! sic relinquere miserum pusionem in tantis angustiis et derelictione ! A me istis hominibus dicas id non a Christiano fieri !

    - …Vicini nostri senes sunt, liberi eorum connubio sociati sunt.

    - Quis tum est iste macellus et verminosus puer quam in planitie vidi. Estne ejus nepos ?

    Femina autem, quae adhuc vocem non miserat, habitum suum improvise mutavit. Saltatim surrexit statimque restitit, rabida :

    « Quidnam facere possum, quod sordidus sit semper sicut gallinarum pertica, iste nebulo ? Hic ades, tu, sicut simulacrum atque me increpas, ego autem sum confecta ! Omnia facio ! Sed iste nequam solum humi cum pecudibus semper se volutat ! Domi satis laboro, mihi crede ! Et insuper num vis sterceja fiam ?

    - Estne filius voster ?

    Angelus obstupefactus erat. Nitent aedes et bene politae erant, pecus dilectum et bene cultum. Num iste neglectus puer posset iis esse ? Cum consternatus videretur, vir se purgavit :

    « Iste est puer a Publico Praesidio, quem etiamdum infantem recepimus. Difficilis tamen est regendi, nam incultus est. Erga quoque liberos nostros asperum se praebet. Cum pecude tantum beatus est. Eum misericordia moti servamus. »

    Angelus tum miserationis atque irae aestu  est affectus. Cum placidus esse soleret, sentiebat tamen se stomachari. Tam timebat ne compos esset sui ut nihil responderet et valere heros celeriter juberet et exiret.

 

    Foris, capite prono ad puerum haerentem se et sussurantem, asina leniter tepidum spiritum ad eum flabat. Veteres amici inter se secretas res concredentes videbantur. Dominus ejus loram solvit discessitque. Puer autem se disjunxit stetitque defixus. Postquam angiportus angulum praeterivit, Angelus audivit magnos singultus qui eum descendentem sequebantur. Asina aures erigebat.

    Repente Angelus rem sustinere non jam potuit, revertit redivitque ante domum. Pusio adhuc erat ubi eum reliquerat. Lacrimae in ejus sordidda cute latos caenososque tractus ducebant defluitque mucus. Vir jumentum ad robiginosum muralem annulum denuo alligavit. Alte animam recepit ut iram leniret, et ostium pulsavit et intravit.

    Ubi exivit, longum temporis spatium praeterierat. Tandem solus erat. In animo tum novam et immotam pacem cum maxime sentiebat.

    « Luci ! Nominaris quidem Lucius ? Equitabis in asina, satisne vales ? Deinde domum redibimus. »

 

    Puerum arripuit posuitque in pecudis tergum quae caput quatiebat quasi consentiret. Pusio lacrimare desierat. Post benignum tactum in asinae clunes, protinus ito !

    Angelus voce demissa quoddam religiosum carmen cantilabat murmuris simile placansque animi sollicitudines. Properabat, magis festinans ad suos. Cui non erat cordi frui, sicut matutino, singulari locorum ante oculos pulchritudine, neque delectari spatio ubi, procul, in cyaneo nitore, mare adspicitur, neque etiam animadvertere aves volantes neque tenues sonitus bestiolarum quae, more suo eundi, per vepres rimantur.

    Post horam plenam, ad eam molinam pervenerunt ubi nonnullos castaneae farinae sacculos emere solebat. Molinaria, quaedam honesta mulier, a puero mota est jussitque eum scutellam caprilis lactis plenam haurire atque comedere laganum a prandio relictum. In tepido molestrinae aere, cum contento ventre, molestrina fremente hominibusque garrientibus, puer somnum vix tenere coepit. Cum discederet, Angelus in jumenti clitellam tum eum posuit et pusio cito in somno omnino lapsus est. Pecus autem caute progredi videbatur Angelusque non jam cantabat.

 

    Ubi, sub vesperum, intravit in amplum domi cenaculum, sensit jucunde olere intritam cum faseolis quam Joanna optime coquebat.

    Omnes cervices ad eum converterunt. Majores in subsellio ante focum sedebant. Avus placide atratum fumisugium sugebat,  u maltera manu nodosa paulumque tremula in gremio catulum blanditur ; avia autem lentes excerpebat. Pueri duo, humi sedentes in aedium angulo, ossiculis ludebant. Joanna ignem sub intritae plena olla concitabat. Cum  sollicitum vultum animadverteret, Angelus clare intellexit eam angorem cepisse. Nam bonam spem certe habuerat eum domum multo maturius reversurum esse et secum ipsa quaerebat quid eum tam remoraretur.

 

    Ab acia et acu omnia narravit. Inoffensum iter dicebat, et viculum in jugo situm. Occursum cum ruricola dicebat, quam diligenter pecudes colerentur, dicebat et asinam cujus pulchritudo pristinam ejus animi cupidinem affirmabat. Dicebat par hominum humilium honestorumque sed parum hospitorum, et celeriorem pactionem emptionis.

    Denique postremo dicebat puerum Publici Praesidii, qualis miseria ei esset tam corporis quam animi.

    Joanna silentio eum audiverat. Madidis cum oculis, os eum tum figebat neque rogata edebat.

 

Rolanda FALLERI (1952 anno nata) InFontium Garritu, 2016.

bottom of page