GENERATIO Y
Generatio Y glomerat homines, natos circiter inter initium annorum 1980 et finem annorum 1990. Nomen originem suam trahit ex diversis investigationibus, alteri putant ortum esse ab adverbio interrogativo anglico « Why = Cur », alteri putant nomen ortum esse a forma Y quam fingebat filum ambulatri (walk-man/ baladeur)
Alia nomina sunt :
- « juvenes Millenarii » sive « millenarii »
- prima « generatio digitalis »
- "e-generatio"
- "net-generatio" sive latine rete-generatio
- « generatio Nos » et non jam « generatio Ego » quae fuit psychologia illorum Baby Boomers
- « mutuantes « quia mutationem socialem effecturi sunt ope novae normalitatis sui conformatûs psychici
Generatio Y secuta est duas generationes , primam generationem illorum« babyboomers » usque ad annum 1965 et postea generationem X usque ad 1980. Generation sequens erit generatio Z
Quae particularitates possint huic globo adscribi in litteraturâ scientifica et mediis saepe disputatum est
De notione generationis enim assentiuntur in demographiâ sed non in ceteris scientiis socialibus Vinculum inter participationem generationalem et habitûs generationales disputatur. Haec notio « generationis Y » eventum invenit in negotiis quia magna differentia extat inter necessitates et expectationes juvenum hujus generationis et modum translaticum operandi in mundo Negotii. Fossa generationalis explanari possit acceleratione mutationum, exortu NTIC (Novarum Technologicarum Informationis et Communicationis ) et alterâ hierarchizatione transmissionis valorum : Ecclesia, Exercitus et etiam Familia minus momenti haberent quam Interrete, Televisio et Retia socialia.
Conceptus Occidentalis
Anno 2016 generatio Y capit 15 centesimas populationis Europae et 40 centesimas hominum laborantium in Francia
•Haec generatio apocalypsim atomicam Belli Frigidi non formidavit
•mundum sine SIDA non noverunt
Tempore quo informatica et electronica portabilis ( telephonica mobilis , photographia numerica GPS) publicum generale attigit satis junvenes erant ut pares essent ad eas moderandas modo intuitivo cum res difficilis adhuc parentibus eorum maneat
•Nati sunt cum jam Ecologia publico generali placebat ( quae antea tantum parvae minoritatis negotium esset)
•Ludi video eis oblectationi quotidianae sunt, generatio X hos nonnumquam rem esse secundariam censebat
Europa orientalis
•Parvuli erant aut nondum nati erant tempore Communismi, hac de causa facilius eis est se ad notiones ante 1989 ignotas accommodare: laboris suspensionem, consumerismum, libertatem se exprimendi et negotium inceptandi
•linguam russicam discere non jam coacti sunt et linguae anglicae studere malunt
Ambo sytemata noverunt et utrius commoda et incommoda secreverunt (non sine nostalgiâ saepe)
Notandum est « somnium americanum » in Europa occidentali in hac generatione mitigatum esse cum eodem tempore in Europa Orientali ortum sit
Generatio Y melius instructa est et per totam vitam adultam discere pergit
Generatio Y optimista est et sui conscia
Generatio Y crises obsistere parata est
Generatio Y improvisare in vita scit
Generatio Y independentiam professionalem et otium : « tempus liberum » diligit
Generatio Y juribus hominum et aequalitati mulierum et virorum favet
Generatio Y in labore sollertiam professionalem auctoritati et hierarchiae anteponit
Generatio Y censet nova media esse partem vitae quotidianae
Generatio y cupit res transformare non societatem evertendo modo revolutionario sed vincula socialia et conscientiam hominum in vitâ quotidianâ paulatim mutando;