top of page

Fredericus Mistral anno 1830 natus nostrae pulcherrimae regionis Provinciae poeta est qui dicitur  provincialis linguae culturaeque pater quia  linguam suam pertinaciter defendit et promovit. Qui Provinciae suae traditionibus et moribus gloriabatur.

Olim haec verba ante catalanos poetas anno 1868 clamavit :

Quod volumus

 



 

(...)

Sed aliqui quidem nobis verba facient : Terrae Cicadae, latorum agrorum aves, quid vultis, cum vestris canticis in nostris exarmatis tristissimisque temporibus labori dicatis ?

 

Quid volumus ? Audite me.

 

Volumus filios

Ço que voulèn

 

Discours de Sant-Roumié i felibre catalan

(9 de setèmbre 1868)

 

 

(...)

Mai, n'i'a que van nous dire : Cigalo de la terro, aucèu campèstre, que nous voulès, vejan, emé vòsti cansoun, au mitan d'aquesto epoco atravalido e maucourado e maugraciouso ?

 

- Ço que voulèn ? escoutas-me.

 

Voulèn que nòsti

nostros in nostrae linguae contemptu non educari (quia postea terram, almam maternam terram in quà Deus eos genuit, contemnent).

Volumus filios nostro linguam terrae loqui pergere, linguam quà gloriantur, quà superbi sunt, quà liberi sunt !

 

 
 

Sciat populus noster  nostros antiquos libenter sed digniter generosae Franco-Galliae se junctos esse : digniter, i.e servando omnia jura linguae suae et morum et usuum provincialisque nominis.

 
 

Valens popule, ecce quod te docere volumus : Tibi ut victo  in conspectu nullius,  erubescendum est !  Tibi de historia tuà non erubescendum est,  tibi de naturà tuà non erubescendum est ! Tibi autem  ordo,  primus  ordo tua inter meridianas regiones restituendus est !

Et cum Provincia  dignitatem suam reperiet, videbitis  urbes nostras civitates fore. Porro, ubi nihil nisi pulvis est, videbitis artes oriri, videbitis litteras crescere, videbitis nationem vigere.

drole, au-liò d'èstre eleva dins lou mesprés de nosto lengo (ço que fai que, plus tard, mespresaran la terro, la vièio terro maire ounte Diéu lis a fa naisse), voulèn que nòsti drole countùnion de parla la lengo de la terro, la lengo ounte soun mèstre, la lengo ounte soun fièr, ounte soun fort, ounte soun libre. (…)

 
 

Fau que sache, nosto pople, que se soun, nòsti rèire, apoundu libramen, mai dignamen, à la generouso Franço : dignamen, valènt-à -dire en reservant sa lengo, si coustumo, sis us e soun noum naciounau. (…)

 

Pople valènt, vaqui ço que voulèn t'aprene : à pas rougi, davans degun, coume un vincu, à pas rougi de toun istòri, à pas rougi de ta patrìo, à pas rougi de ta naturo, à reprene toun rèng, toun premié rèng entre li pople dóu Miejour…

E quand chasco Prouvènço aura d'aquelo sorto recounquist soun ounour, veirés que nòsti vilo redevendran ciéuta ; e mounte noun i'a plus qu'uno póusso prouvincialo, veirés naisse lis art, veirés crèisse li letro, veirés grandi lis ome, veirés flouri uno nacioun.

Poetae Mistral vitam vobis non narrabo : Mistral ipsum audire melius erit , qui librum cui titulus « Mémoires et Récits », i.e de memoria et historiis, scripsit.

 
 

A. De poetae memorià.

 
 

Nunc Mistralem audite :

 

1. De Maillanae pueritià meà

 

«  Meus vicus, Maillana, ante parvas Alpes in medio campi, lato et diviti campo, stat. Ecce aliquos versus quos incolis scripsi :

 

Maillana pulcher est,

Maillana nobis placet

Maillana non oblivisci potest

Maillana,  regionis decus

Habet e Maii mense ejus nomen.

 

Patria nostra non vallum habet

Nisi nostros cupressos

Quos Deus fecit

Et cum ventus Mistral oritur

Nihil movet, nisi saepes…

 

In alta villa, Judicis Mas appellata, ortus sum ubi  parentes cum ancillis agricolisque agros arabant et metebant et  vindemiabant .

 

Pater in vità suà tantum tres libros legerat : Novum Testamentum, Imitationem Jesu Christi et Don Quichotte.

Erat autem pius, etsi signum crucis facere didicisset a quodam paupere qui domum venisset, eo juvene.

Vespere, aestate hiemeque, genuens, capito nudato, solebat magnà voce pro omnibus orationes dicere. Porro autumno pueris domesticisque Evangelium legebat.

 

Cum octo annos natus fui, in scholam missus sum. Eo tempore, nos omnes volebamus quamdam fugam cui nomen provinciali linguà « lou Plantié » facere ut a nostris sodalibus collaudarentur !

Cum autem pater meus didicisset a magistro fugas meas, mihi verberavit !

 

Ideo parentes videntes quam multas fugas libenter fecissem, dixerunt : « Fredericus claudendus est ! »

 

Post aliquas septimanas in locum Sanctum Michaelem Frigoletensem vocatum missus sum.

2. De Abbatià Sancti Michaelis Frigoletensis

 

Sancti Michaelis  agri per  Franco-Gallicam Revertionem venditi sunt ita ut Abbatia, relicta, desolata in montibus aperta erat ventis et feris. Pastores in ecclesia oves collocabant et fures illuc clam conveniebant ut biberent, ederent et convivia pararent ubi blasphemiae imprecationesque pro psalmis resonarent.

 

Anno 1832, aliqui fratres sedem collocatum venerant. Campanam emerant, quae vanum sonabat cum nemo  officiis adesset, nulla fide in eis fratribus relicta.

 

Propterea venit Dominus Donnat e Cabellione (Cavaillon) in Abbatiam Santi Michaeli Pedagogium fundatum : Is pius vir qui pauperrimus erat, invenerat singulem modum ut hanc scholam discipulis implereret !

Quotidie ibat per agros vicosque et exempli gratià vocabat hunc agricolam arantem.

- Ave, domine ! Ecce in loco Sancti Michaelis optima schola quam aperui :  Nunc potes  liberos tuos docendos illuc mittere .

- Eheu ! respondebat agricola. Non habeo satis pecuniam et non sum solvendo ! Praeterea  filiis libros aperire non opus est ut terram arent !

- Audi me, bone agricole ! Da mihi  liberos et faciam eos doctos divitesque viros ! Pro pecunià mihi dabis magnam frumenti vinique copiam !

Et agricola Domino Donnat  liberos committebat.

Sic implevit moderator scholam. Tantum nonnulli discipuli, cujus ego,  debitam pecuniam solvimus.

In hoc conventu, dulcis erat vita : post studium solebamus in montem ambulare ludereque.

Schola autem Domini Donnat pecunià carente, clausa fuit, ita ut ultimis thymi foliis collectis, tristes domum reversi essemus.

 
3. In Avenionis scholà

 

Postea parentes Avenionem me miserunt quo cum avunculo Benoni in curru iter feci.

Olim, anno exeunte, omnia studii pretia obtinui quae a moderatore timidus et erubescens accipiebam : transibam turbam parentium plaudentium ut jacerem gloriam meam in matris manus ; et omnes Avenionis cives mirabantur hanc pulchram provincialem mulierem quae in sacculo suo  feliciter filii sui lauros ponebat. Deinde rursus domi, illos lauros post candelabra posuimus  quos mox obliti sumus : sic transit gloria mundi…

 

Cum, adhuc in Avenione, 14 annos natus erat, agrorum et meae provincialis linguae memoria numquam me reliquit, ita ut quondam e scholà fugiens, prope Rhodanum iter feci usque ad nostram villam, i.e le Mas.

Eheu ! Mater non assentit et postero die a pastore rursus Avenionem ductus sum.

Ibi claro Domino Roumanille occurui : Dominus Roumanille cum in ecclesià eramus, in libro meo haec scripta verba vidit :

Que l’isop bagne ma caro,

Sarai pur : lavas me lèu

E vendrai pu blanc encarao

Que la tafo de la nèu.

 

Fortasse hoc cognoscitis : sunt versus e Paenitentiae Psalmo :

 

Asperges me hyssopo et mundabor

Lavabis me et super nivem dealbabor..

 

Fuit initium amicitiae quae incommutabilis perpetuaque per totam vitam mansit.

 

4. Quomodo  baccalaureatum obtinui.

 

Anno 1847 mihi Nemausum eundum est baccalaureatum obtentum. Pedibus ibam Nemausum cum petaso in capite et vinei baculo in manu.

Cum in urbe adveni, occurui copiis discipulorum cum parentibus, nobilibus gentibus tenentibus litteras in quibus commendationes Domino Rectore vel Domino Praefecto vel Domino Vicario erant. Ideo omnes, praeter me, feliciter procedendi certi videbantur.

 

Clausi sumus in magna aulà ubi vetus magister latina scripta nobis dictavit quae in franco-gallicam linguam nobis revertenda erant.

 

Postea deversorium parvo pretio inveni cui titulus « in parvo Sancto Johanne » erat, aliquid esum et ibi dormitum.

 

Illic erant tantum olitores (olitor est vir qui hortos curabat) qui tantum de hortis loquebantur :

- Ô Benezet (hic erat nomen cujusdam olitoris), quanti tua solana lyopersica vendidisti ?

- Paulum. Erant tanta solana..

 

Ego autem nulla verba feci .

- Et tu, juvenis, esne olitor ? Non mihi videtur…

- Minime. Veni Nemausum baccalaureatum obtentum.

- Baccalaureatum ?

- Ita. Cum e scholis eximus, postquam magistri omnia nos didicerunt : franco-gallicam et latinam graecamque linguas et rhetoricam et physicam et artem chemicam et philosophiam et astronomiam et mathematica, id est quodcumque mente concipere potes, tum Nemausum missi sumus ubi doctissimi magistri nos interrogant.

- Ita. Simile est cum ibamus catechismum auditum et quaerebamur : estisne christiani ?

- Ita. Et si bene respondemus, medici vel judices fieri poterimus.

- Et quid a te quaesituri sunt ?

- Fortasse dies omnium pugnarum quae in orbe terrarum acciderunt : Judaeorum pugnae, Graecorum pugnae, Romanorum pugnae, Araborum Germanorum, Hispanorumque pugnae...

Non tantum de pugnis sed etiam de nominibus imperatorum, de nominibus regum, reginarum, eorum liberorum et etiam adulterinorum liberorum !

- Sed quare tam docti viri quodcumque evenit e tempore juventutis Joseph, memorià tenere volunt ? Si quotidie agros arare debuissent, non tempus perdidissent de Arabis vel de regis Herodis adulterinis liberis disputare!

Tu autem , perge !

- Deinde nobis scienda sunt nomina omnium marium quae sub sole sunt.

- Immo, visne quare mare salis plenum  sit ?

- Quia sulfur continet…

- Minime ! Mihi dixit piscator naves sale oneratos naufragium fecisse abhinc tam multos annos.

- Si hoc tibi placet, mihi quoque. Mihi sciendum est unde venti veniant..

- Scisne unde ventus Mistral exeat ? Semper audivi Mistralem e perforato saxo exire. Si cavum occluserimus,  terribilis Mistral spirare non jam potuerit .

- Respublica huic adversatur ! Si Mistral non jam fuisset, Provincia nostra Franco-Galliae hortus fuisset. Fuissemus nimis divites : quis nos tenuisset ?

- Interrogamur de stellis et de distantià inter stellas et terram…

- Non assentior ! Quis eat usque ad sidera ut istam distantiam metiatur ?

- Tace ! Is juvenis doctissimus est ! Ecce agricola e Maillanà qui baccalaureatum obtenturus sit. Sumus Nemausi. Hic maneamus ut cras sciamus  si eum obtinuerit !

 

Et postero die, baccalaureato obtento, felix fui : Ibam per urbem, quasi ab angelis sublatus. Et cum in diversorium inii, mei olitores me exspectabant et magnà voce clamaverunt :

- Baccalaureatum obtinuit !   Maillanae incolae, felices sumus : Doctis civibus ostendisti non tantum formicas sed etiam homines e Provincià nostrà exire!

Et laete in saltatione, quam « farandole » vocamus, moveri coepimus.

 

 

B. De Felibrigio.

 

Postquam poeta Mistral juris studium perfecit, domum Maillanam rediit et plura decrevit . Voluit enim :

- suscitare in Provincià patrum animam quae in falsà et a naturà remotà scholae educatione evanescebat

- hanc resurrectionem suscitare restituendo naturalem ac historicam linguam quàcum scholae usque ad mortem pugnant

- vivam et dilectam provincialem linguam facere divinae poesis gratià.

 

1. De poetarum conventu

 

Poetà Roumanille praeside, aliqui provincialis linguae fautores bis convenerunt. Primum Arelate anno 1852 et secundo Aquis Sextiis anno 1853.

Voluerunt non solum impedire ne provincialis lingua evanesceret sed etiam aliquas grammaticas regulas unà instituere : Nobis recolendum est linguae provincialis usum a medio sexto decimo saeculo prohibitum esse.

Nihil autem exiit e duobus conventibus.

2. De Felibrigio

Ideo constituerunt anno 1854 quamdam academiam condere ut  eorum linguam, eorum mores, eorum nationalem indolem Provinciae servarent.

Haec academia dicitur Felibrigia cujus participes felibri appellantur e populari cantico :

 

Ecce illa antiqua fabula quae vespere Maillanae ab antiquis provincialibus cantabatur :

 

« Sanctus Anselmus legebat et scribebat…

Quondam in caelum ascendit et,

Prope infantem Jesum, preciosum filium,

Virginem sedentem invenit

Et statim eam salutavit.

-Tu benedictus, dixit Virgo

-Pulchra comes, dixit Virgini ejus puer,

Quare dolens es ?

-Septem dolores tibi passa sum,

Quos tibi narrare volo.

Primum dolorem, ô fili, passa sum

Cum sanctus Simeo cors meum transfixit

Gladio nuntiante tuam mortem…

Quartum dolorem tibi passa sum

Cum per tres dies te perdidi : ô mi fili, eras in templo

Ubi certabas cum septem legis sapientibus.

 

« sapiens » dicitur provinciali linguà « félibre »

 

Inter hos felibros erant praeclari viri : Roumanille, Aubanel et noster Mistral qui nomen mutaverant ita ut Roumanille « le Félibre des jardins», et Mistral « le félibre du mas » vocarentur.

 

Quotannis Felibri  quoddam diarium , cui titulus « Armana Prouvençau » est, in quo poemata, Felibrigii historia, fabulae, quaecumque scripta de Provincià e antiquorum patrimonio collecta sunt.

 

Anno 1855,  patre mortuo, reliquerunt Fredericus materque villam «mas du Juge » ut in vico Maillanà in villà Lacerti (« mas au lézard ») habitarent.

 

C. De poetae Mistral operibus

 

•  Felibrigio orto, Mistral dictionarium, « Lou Tresor doù felibrige » per 8 annos conscripsit , quod etiamnunc « Bibliam » provincialis linguae fautorum remanet. In hoc libro sunt circiter 80 000 verborum e provinciali linguà.

 

• Anno 1859  id clarum carmen « Mirèio » tandem perfecit in quo provincialis anima renata est. Lutetiam iit poeatae lamartine occursum, qui de libro illa verba scripsit:

 

« Hodie vobis pulchram novam rem : novus epicus poeta natus est ! (…)

Ejus carmen est  Mistral ipse ; est ejus regio, arida et saxosa Provincia ; est cereus Rhodanus ; est ille campus, est ille Campi Marii (Camargue) sol ardens herbas graminasque : ille regio finxit carmen. (…)

O Mistral, epicum carmen tuum artis miraculum est !

O Maillanae poeta, in una die floruisti, poetica anima tua Avenionem, Arelatem, Massiliam, et mox totam Franco-Galliam unguentis inficit… sed libri tui suavis odor per saecula non evanescet ! »

Haec dixit anno 1859 Lamartine postquam Mistral Lutetiae ei occuruit

Immo Mistral « Mirèio » poetae Lamartine dedicavit.

 

Anno 1875 Mistral novam villam aedificatam Maillanae habitat, quae nostrum Museon Frederi Mistral est.

 

D. Pretium Nobel

 

Anno 1904 Mistral pretium Nobel libri Mireio gratià accepit : ita provincialis lingua  videbatur ut  regionalis vivaque lingua ! Fama Felibros ut officiales provincialis linguae fautores designabat. Tum  Mistral constituit pecuniae pretium Museo Arelatensi  dedicare.

 

Anno 1909 aedificatur Arelate poetae statua, eo adhuc vivente.

 

Anno 1914 Mistral, clarus feliber Maillanae periit.

 
 

E. De carmine Mireio

 

Non possum hanc acroasim de Mistral facere nisi aliqua de Mireio vobis narrem.

 

 

  

 









 

Ideo desolata puella e villà clam effugit tres sanctas Marias oratum. Eheu ! Sol ardens et ingens sudor Mireillam exhauriunt : ante ecclesiam cadit puella, parentibus Vincenteque pro ei orantibus.

Mireilla Mariarum navem appropinquantem videns, ultimum spiritum exit.

Mireilla, dives agricolae puella, pauperis juvenis amore capta, tres procos recusat, inter quos est invidus  Ourrias qui cum pulchro Vincente certat.

Vincentus, vulneratus, cum incantatore ad infernos descendit unde validus exit.

Mireillae autem pater, iratus, eam claudere constituit.

Pauper Vincentus pulcherrimam Mireillam ducere non potest.

« Noun, more pas ! Ieù, d’un ped proumte

Sus la barqueto deja mounte…

Adiéu, adiéu !... déjà nous emplanan sus mar !

La mar, bello plano esmougudo,

Doù Paradis es l’avengudo,

Car la bluiour de l’estendudo

Tout à l’entour se toco emé lou toumple amar. »

 
 

Sic est pulchra epica fabula Mireillae quam pinxit Mistral renovando Provinciae nostrae linguam.

Et fortasse hic poeta exemplum  fieri potest omnibus hominibus qui latinam linguam vivam servare volunt.

Simus novi latinae linguae fautores !

 
 

Hanc sententiam in ejus libris semper scribebat :

 

Lou soulèu me fai canta

 

Ut Mistral, solis gratià, cantemus latine !

 


 

Anna Clara

bottom of page