Germanicus ingeniarius Andreas Broessel delineavit et elaboravit sub formâ sphaerae solaris, apparatum ad energiam electricam producendam cujus exitûs multo superiores sunt quam laminae photovoltaicae quae hodie adhibentur. Quamquam productio industrialis adhuc non extat ,sphaera solaris hanc provinciam economicam subvertere possit et prodesse incremento usûs energiae solaris per totum mundum

 

Sphaera solaris, novum aquacaldarium maximae effectionis

 

Rawlemon vocatus, hoc mechanismus formam habet globi perlucidi qui lumen solis decies millies in unum cogit. Energiam mundam cum tenui vestigio carbonico producit

 

Effectiones technicae optimae

 

Sphaera optimos redditûs in usu et conversione energiae solaris ostendit. Fortasse 35 centesimis efficacior quam laminae solares traditionales. Primae probae demonstrant eam posse energiam solarem in electricitatem convertere 70 centesimis magis quam laminae solares .

Praeterea  optio datur, ad arbitrium,  lumen in electricitatem aut in energiam thermicam convertendi.

Tempore quo cursus ad majorem efficaciam energiae mundae producendae festinat  , sphaera solaris solutionem elegantem proponit ad aquam calidam domûs et pîscinae calefaciendam .

 

Jam coagmentata traditur (Ikeani generis non est !! ) et facilis est  incorporatu in hortum aut solarium quia pulchra est. Facillima quoque collocatu, oportet tantum derivare adventum aquae frigidae in sphaeram et connectare exitum aquae calidae in fistulam assuetam.

 

Notae peculiares ; technicae sphaera solaris

 

In Italia delineata et confecta, paret omnibus regulis et certificationibus  in Francia et Europa vigentibus .

Certificatio  EN 12 976 . beneficio crediti vectigalium crédit d’impôt CITE frui potes si ad sphaeram collocandam  hominem professionalem adis

 

- Superficies  captoris : 2.07M2  semper luci exposita

- Receptaculum internum 150 litrorum cum optima isolatione in 55mm

- Fulcimen ex chalybe inox humi positum

- Mensurae : 1200 mm X 1650 mm

- Potentia: A novembri ad Februarium 900W/ a Marte ad Octobrem exeuntem 1500W (uno die 180 litra aquae calefiunt

 

Quanti constat Sphaera aquacaldaria solaris  ?

 

- Sphaera simplex ( optima ad piscinas calefaciendas  ) 3729 euro TTC tradita.

- Sphaera cum receptaculo sanitario et mutatrum integratum 4735 euro TTC tradita.

 

Ad situm exstructoris visendum , hîc clica : http://www.rawlemon.com/

Très compacte, la sphère Rawlemon regroupe tous les éléments nécessaires à son fonctionnement en un seul bloc.

Adde huc quod Sphaera solaris nocte quoque operatur

vocabularium

 

Exitus-ûs.m : succès, résultat

Provincia economica : secteur économique

Lamina solaris photovoltaïca : panneau solaire

Proba.f : test

Incrementum.n : développement

Decies millies : 10 000 fois

Energia munda : énergie propre

In unum cogere : concentrer ou concentrare

Vestigium carbonicum : empreinte carbone

Coagmentare : emboîter, assembler

Connectare : connecter > brancher

Fistula : tuyau

Ikeanus, a, um : de Ikea

Mutatrum.n : échangeur

© Cercle Latin de Provence 2016

  • Google+ Clean
  • Twitter Clean
  • facebook
This site was designed with the
.com
website builder. Create your website today.
Start Now