top of page

                                                          De electrica vi  

 

                      Haec fabula mihi tradita est in Lemovicum lingua sed omnes narratas res in Nicaiensem regionem transposui.

Circa medio priore saeculo fuit pastor quidam, nomine Clodius, qui inhabitabat in montibus supra vallem Vesuvii rivi ; rare autem, necessitate coactus, in proximum vicum descendebat. Fingere vobis licet quam eum taederet cum quadam de causa deberet in magnam urbem ire, Nicaiam. Semel enim illuc praeterierat, cum juvenis esset, paucosque dies in castris manebat antequam domum remissus esset. Sed ei abeundum erat !

Itaque ex armario albissimam tunicam, bracasque fere novas qua solum utebatur in amicorum obsequiis detraxit ; caligas lustravit et tandem paratus fuit. Per horam degressus tramitibus, in vicum pervenit ubi sedit in vetere publico vehiculo quod, vacillando et fumando, vallem descendere solebat. Longum post iter ecce Clodius Nicaiae. Simul ac in magnam urbem pervenit, subito aures ejus discrepantibus sonitibus obtusae sunt, oculi praestrincti omnibus coloribus et luminibus et motibus in viis ; numquam tam multos homines in eodem loco viderat omnes in huc illuc currendo occupatos.

Maxime autem mirabatur quo nam modo quaedam vehicula in ferreis viis moverentur : nam non solum scilicet deerant equi vel boves qui ea traherent, sed etiam non cernebatur nec vapor nec fumus a camino emissus, nec audiebantur graves sonitus quos solita publica vehicula emittere solebant ; Clodius tantum videbat ferreos funos supra tecta vehiculorum quos tangebant aliqui rami. Multum de eis cogitans, appropinquabat globum hominum qui exspectare videbantur, inter quos stabat vir caerula veste vestitus et capite cooperto. Clodius humili vultu adivit eum et quesivit :

« Quid faciunt isti homines ?

- Tramen exspectant.

- Quod tramen, domine ?

- Tramen quod eos vehat usque ad Civitatis Mansionem et ad alios locos. »

Ad Civitatis Mansionem forte Clodius ire debebat.

« Tum eo ascendam ; sed res quaedam me sollicitat, domine : quomodo ea tramina quae nuper vidi se movent et ascendere colles possunt ? Nam neque fumum neque sonitum ea emittunt. Miror num quid divinum sit !

- Nihil divinum neque maleficum, ridens respondit alter. Id est enim tantum electricae vis effectus.

- Egel… elegica vis… quae est ista ? Mihi videtur jam audivisse, sed non clare scio. »

Vir, qui erat, sicut jam intellexistis, verificator… caput suum… quaerebat quomodo eam rem explanaret isti simplici rustico. Tandem suscipit :

« Vides, electrica vis est quae inest lampadibus qui tantum lumen et fragorem faciunt. Artium magistri modum invenerunt quo illam vim domentur et in funos includerent : ita utuntur ad apparatus diversos adhibendos et ad tramina trahenda, quae sine fragore nec fumo moveri et asperissimas colles quoque ascendere possunt.

- Ah ! Ah ! nunc intellego, repondit Clodius. Tibi multas gratias ago pro comitate tua. »

Deinde tramen ascendit et negotia sua tractavit, multa tamen cogitans de sermone cum…

Ad vesperem in vallem suam rursus rediit et coepit iter pedibus facere. At caelum paulatim atris nubibus cooperiebatur, frigidus ventus a montibus deflabat. Clodius celerius incessit sed longe adhuc a domo sua erat ubi coorta est vehemens procella. Fulgur arbores feriebat, tonitrus terram tremefaciebant, omnes res lampadum lumine illucebantur ; crebra imber decidere coepit. Clodius autem constitit et, cum manibus in ilia positis, caelum respexit ubi lampades vehementius saeviebant, et dixit :

« Ah ! Ah ! Hic, inter ignaros agricolas et pastores, ferus fis, saevis, vim tuam ostendis ut timorem injicias rudibus mentibus, sed Nicaiae, in urbe, artium magistri te ceperunt et te cogunt ad tramina trahenda sicut boves. »

bottom of page