top of page

DE MEDICO APUD CUCUNIANUM

 

    Medicus erat qui multarum rerum erat peritus quod multum didicerat ; Cucuniani tamen, ubi tres jam annos consederat, non ei credebatur. Quid vultis ? Incolae ei semper occurrebant librum aliquem tenenti, et dicebant :

« Nihil prorsus scit, medicus noster ; in omne tempus legit. Si libris studet, ei est discendum ; si opus est ei discere, nihil scit. Nisi scit, ignarus est ».

Ab eo deducere  non poterant, ei non credebant. Medicus autem sine aegris sic est ut lucerna  sine oleo. Necesse est tamen vitam merere sed miser noster eam aquam non merebat quam bibebat.

Tempus quidem erat istius rei desinendae. Quodam die, ut ea desinerentur, medicus per omnem vicum nuntiavit scientiam suam adeo certam esse adeoque potentem adeoque supremam ut posset non solum aegrum curare, quod esset nugae, sed etiam mortuum hominem ad vitam revocare, quod posset dici magnum divinum miraculum !

« Equidem, mortuum, dixi, mortuum et sepultum  !... Et eum ad vitam revocabo cum volent, in luce, medio in sepulcreto , ante omnium oculos ! »

A ! pauci ei credebant ! Minus tamen creduli inter se dicebant :

« Quid est nobis periculum si eum experimur ? Opera est experiendus : opera operatorem denuntiat. Bene succedere potest : ille vir tantum legit ! Tanta et tot multa hodie reperta sunt !... Deinde, si miraculum eveniet, plaudemus ; si frustra aget, eum explodemus . Revocet unum ! Tum videbimus num sit e bona stirpe. »

Ne multa dicamus, conventum est proximo Solis die, meridie, medico, in medio Cucuniani sepultero, ad vitam revocandum esse mortuum, duos, si oporteret. Etiam erant mulieres quae dicerent novem vel decem.

Itaque, longe ante horam certam, illo ipso Solis die, sepulterum tam frequens erat quam ecclesia in sacris sancti diei Paschae. Meridiei signa  nondum pulsata erant cum medicus, dictis fidus, in nigra veste, veniret. Vix cubitos movens adfectabat  crucem et spatium aliquod in podio.

Tunc salutem dedit, vocem clariorem fecit, et :

« Amici mei, inquit, vobis sum pollicitus mortuum ad vitam me esse revocaturum : fidem servabo. De hac re juro. Videamus ! et favete linguis  !... Mihi equidem non est difficilius revocare Jacobum vel Johannem quam Annam vel Isabelam, quam Claudium vel Simonem… Num vultis me ad vitam revocare… Simonem ? Quomodo eum nominabatis ?... Simonem Cabaniem… qui mala pleuritide  mox annum jam unum obiit ?

- Excusa, medice, Catherina dixit, vidua  miseri Simonis. Scilicet fuit honestus, felicitatem meam fecit, eumque plorabo dum Deus mihi servet oculos capitis mei ! Ne tamen ad vitam eum revoces, sis, quod, hoc extremo mense, lugubrem vestem deponam… quod parentes cupiunt nubeam elato  Pascalo. Proxima septimana fiet publice praenuntiatio . Dona accepi. »

- A ! Opportune mihi dixisti, Catherina ! Quid ? Tum si revocarem Annam, rubro pilo, quam Candellarum die sepellerunt ?

- Cave ne id facias, medice, clamavit Jacobus Lamela. Anna uxor mea erat. Per decem annos una viximus, decem Tartareos annos, id omnes Cucunianenses sciunt. Maneat Anna ubi est, ad requiem suam et meam. Furia mera, domine, pertinax sicut asinus et pigra et sordida et immunda, et simul prodiga, et lingua praedita serpentis, domine, ob quam manus conseruisset Sancta Virgo cum Sancto Josepho ! Et si omnia dicerem…

- Sed, amici mei…

- Da mihi veniam, medice, si te interpello… Mortua uxor, nova vestis : cum Anna mihi reliquerit tres liberos qui certo non similes sunt patri suo, et, ut mihi, intellegis, sustinendi sint, alteram uxorem duxi. Ergo utilissimum est…

- Bene est. Intellego. Patet enim tibi futurum esse horridum cruciatum si domi tuae uxores duae versarentur. Satis est una, et plus quam satis !... Age ! tum ad vitam revocabo, - nam, amici mei, uni est vita denuo danda… Immo, honesto Domino Petro.

- Domino Petro a Vetere Villa ? Felix Bonopugnus dixit.

- Ipsi.

- Heu, miser pater meus !... Deus illi requiem det, medice !... Sanctus vir, certo ! Noli eum ad vitam revocare, quod, si vivus rediret, inveniret multa negotia in rebus nostris et cor ejus discruciaretur  cui, mehercule ! tam placuit nos videre concordes. Inter nos enim, post multa jurgia et longam litem , et molesto modo, paucas agri particulas in vicino dividimus. Sex liberi sumus, quattuor filii et duae filiae. Nobis omnibus sunt multi liberi, et unusquisque res ad se trahit et curat molinae suae aquam. In gente nostra nusquam est opulentia.

- Igitur non poterit esse… ?

- Da veniam !... Si nobis ad vitam eum revocares, nobis omnibus annua  essent praestanda misero seni, nihil justius. At anni ita mali sunt, medice ! Sicut scis, bombyces abortus gignunt, nihil edunt  ; vites morbosae sunt, frumentum non crevit, olivae vermibus vitiantur, non pluit, rubia  sordet …

- Sane ! Dormiat Dominus Petrus. Cum autem hic non adsim ad nugandum neque vos ad me spectandum, e morte quemquam excitabo. Quem ergo vultis excitem ?

- Catullam ! excita Catullam meam ! tum clamavit mulier cum effusissimis lacrimis.

- Immo contra ! medice, puella dixit. Heu ! pulchra virgo mea, quam melius est tibi obire  ! Ante mortem mihi omnia dixit… Et illi candidam stolam indui et in capite coronam florum !... Novissime nuptae similis erat. In sancto solo eam relinque, nam cum altera amator  ejus nuper abiit !

- Miseram, miseram Catullam !... Sane, est molestissimum… Denique Delicatum excitaturus sum, qui mense priore linguam suam sorbuit cum gadum  ederet.

- Nolo, ego nolo ! clamavit Ludovicus Gallicinus, tollens duas manus ! Mihi vendiderat vitem suam villulamque maximo sumptu. Cui solvi majoris quam valeret per decem continentes annos, probis nummis, atque nunquam ei as unum defuit. Mihi autem denuo solvenda sint annua ? Non sit justum, medice.

- Si res ita sunt… Heu ! esto !... Unum certo cognovi qui mortuus est relinquens nec uxorem neque liberos, neque fratrem neque sororem, nisi exemplum omnium virtutum et paucos nummos suos ad hospitia vestra : bonum sacerdotem vestrum, qui vos tam diligebat, quem tantum deplorastis ! qui, pro vobis, meministisne ? molestissimum iter in alterum mundum fecit quaerens, miser peregrinus, in omnibus angulis recessibusque Cucunianenses suos quos universos ibi repperit, infandum  ! in apertis Inferis ?  Num eum ad vitam revocemus ?

- A ! Minime ! minime ! clamaverunt hic et illic nonnullae religiosissimae mulieres. Minime ! minime, medice !

- Edepol, dixit Domicella Rosselina, Congretationis Mater, senex erat, a ! miser, et tam surdus quam olla, tam surdus ut, quoties peccata confitebar, si de

ficis dicebam, mihi responderet de uva. Eum in Dei gloria relinque ! nam nobis nunc est juvenis et jucundus sacerdos ; est splendidus ut aureus, cantatque ut Siren, praedicat ut angelus et se praebet ut oportet.

- Quid vobis dicam ? Cum ita res se habeant, aliorsum vertamus : ecce, agite, ante nos, parva lignea crux ? Diceres floridum gramen candidasque cochleas voluisse tristem et nigrum colorem abscondere, tot ubique cochleae ad eam agglutinatae sunt et tantum circa crevit floruitque gramen ! Ea est hujus vici infantis crux. Mortuus est decem menses natus : libellus nos monet. Peccatum esset si eum ad vitam revocaremus : tam beatus est quod mortuus est nec vivit inter homines inter quos audiuntur quae mihi dixistis, amici mei !... Si tamen vultis me ad vitam eum revocare, consentio ut eum revocem.

- Medice, tum dixit cum lacrimis bona anus , noster est ille mortuus infans, heus ! ego autem sum avia ejus. Filia mea nondum eum removerat , et dens canina ejus gignebatur ubi, vae, est mortuus. A ! si vidisses quam pulcher esset, infans noster !... Deus a nobis eripuit, age ! fiat Ejus voluntas !... Vide, nunc nobis est alter qui mammam  suget. Deus bene facit quod facit manuque una reddit quod altera eripit. Noli eum ad vitam revocare, quod non possimus duos nutrire et pauperiores sumus quam ut eum nutrici mandemus. »

Tum medicus :

« Satis est nunc, nimis etiam ! inquit. Cum non velitis vobis miraculum ostendam, id facere alio die conabor, non mortuo ad vitam revocando – nam videtis me re vera non posse, - sed defendenda vita a morte offensa. Valete. »

Et discessit.

Quod vobis non dixi, ab illo insigni Solis die, medicum nostrum miracula Cucuniani fecisse. Mortuos ad vitam non revocabat, sed vitam servat plus quam unius. Cucunianenses multum ei credebant, - quod denique, dicebant, nisi in sepulterum fidem servavit, non propter eum, justi simus, res accidit.

Sic desinamus.

 

JOSEPH ROUMANILLE (1818 – 1891), Provinciales Fabellae, 1884 – 1889.

Vocabularum

 

  deduco,is, ere, duxi, ductum : détourner, faire revenir (d’une idée).

  lucerna, ae : lampe (à huile).

  sepelio, is, ire, peli(v)i, pultum : ensevelir.

  sepulcretum, i : cimetière.

  explodo, is, ere : huer, siffler.

  signum pulso, as, are : sonner les coups (d’une heure).

  adfecto, are : chercher à atteindre

  favete linguis : taisez-vous (formule rituelle pour empêcher toute parole néfaste).

  pleuritis, idis : pleurésie.

  viduus, i : veuf.

  elatus, a, um : grand, de grande taille.

  praenuntiatio, onis : ban (du mariage).

  discrucio, are : écarteler, torturer.

  lis, litis (f.) : procès, litige.

  annua, orum : rente annuelle.

  edo, is, ere, edidi, editum : produire ; le terme « abortus, us » s’applique aux larves de ver à soie mal formées.

  rubia, ae :  garance (plante tinctoriale cultivée en Provence jusqu’au milieu de XX) siècle).

  sordeo, es, ere : être misérable, ne rien valoir (cf. « sordidus, a, um).

  obeo, is, ire : mourir (comme « pereo, ire »).

  amator, toris : amoureux, amant.

  gadus, i : morue.

  infandus, a, um :  indicible, horrible à dire.

  Hoc repetit fabulam de Cucunianensi sacerdote qui, contra bonam spem suam, omnes suos fideles in Inferis invenit (J. Roumanille, Cucunianensis sacerdos, « Le Curé de Cucugnan » Les Contes provençaux, 1905).

  anus, us (f.) : vieille femme.

  removeo, ere, movi, motum : mettre à l’écart, d’où : sevrer.

  mamma, ae : mamelle, sein.

bottom of page