top of page

                                           DE VERBORUM JUNCTURA (VEL OXYMORO)

                                                     IN ECOLOGICO CONDIMENTO

 

Memoremus verborum juncturam vel oxymoron esse tropum in quo duo dissentia vocabula consociantur. Qui tropus saepe in operibus antiquorum scriptorum reperitur, sicut apud Sophoclem cujus Antigone dicitur οσια πανουργησασ(α), « sancte peccans », vel apud Horatium Flaccum (« concordia discors », in Epistula, I, XII, 19). Quoque in modernis scriptoribus reperitur : cogitemus de Juliet, in fabula Britannici poetae Shakespeare, definiente discessum sicut « sweet sorrow », « dulcis tristitia », vel fere eodem tempore de Corneille describente noctem : « cette obscure clarté » (« obscura claritas »). Idem autem tropus in usu quotidiani sermonis versatur, seu velut in communibus vocabulis (« clair-obscur », id est « luminum umbrarumque ratio », vel « doux-amer », « simul mite et amarum »), seu ad sermonem illustrandum, praesertim in diariorum lingua (« un silence assourdissant » : « silentium aures obtundens », vel « les inconnus célèbres », « clari ignoti »). Non opus est exempla frequentare.

 

Scilicet verborum junctura sibi aliquid vult, non est inanis neque absurdus jocus : Horatius enim ipse in Arte poetica dicit « notum si callida verbum / reddiderit junctura novum » (v. 46 – 47). Quae figura, generaliter, sub duplice forma res ostendit: Antigone noxia est quod Creonis legem violet, sed sic agit ut divinas leges servet. Eadem probatio de ceteris exemplis dici potest. Figurae autem vis e brevitate et discrepantia inter verborum oritur : quae res mentem ad cogitationem advertunt, si saltem nova est junctura.

 

Quid ea poetica figura ad naturam servandam pertinet, saltem ad ecologicas opiniones ? Dico de vocabulo « durabile / tolerabile incrementum », « développement durable . tolérable ») quo primum usus est relatio Internationalis Conjunctionis ad Servandam Naturam, scilicet a conversione Angloamericanae linguae « sustenaible developpement ». A quo tempore ea verba tam florent ut in Francogallia sit « Ministerium Ecologiae et Durabilis Incrementi et Naturalium Potestatum » (« Ministère de l’Écologie, du Développement durable et de l’Énergie »). Quae sententia in ore est omnium diariorum, fabricantium, venditatorum philosophorumque et adeo sacrosancta videtur ut nuper disciplina sicut historia vel mathematici in Collegio et Lycaeo facta sit.

 

Quid autem ea sententia est verborum junctura ? Possumus loqui de « incremento » vere « durabili » si de aliquo infinito cogitamus, sicut numerorum sequentia ; censere quoque possumus incrementum esse durabile si detinerermus opes universi mundi vel partis ejus mundi. Sed a sexto decimo saeculo Terram nostram in spatio sicut in opibus finitam esse scimus. Cum Occidentalis cultus et modus vivendi per Terram manavisset, cum artium potestas et opera variarum materiarum necessitates adeo auxissent ut quaedam ex natiuralibus divitiis mox exhauriantur. Docti  existimant a Julio mense humanum genus consumere omnia quae Terra producit in omnem annum : quomodo, rebus ita se habentibus, de « durabili incremento » possumus loqui ?

 

Verba tamen talia non inania sunt sed aliquid significant. Mihi videntur dicere : « Ne solliciti sitis ! Satis est si naturalium divitiarum dissipationis aliquem modum facitis ; de cetero fere nihil est vobis mutandum in vivendi ratione vel in rebus efficiendis modis ». Ita qui potestatem efficiendi detinent sub viridi crusta possunt celare fere easdem actiones quae saeculum unum abhinc naturam rerum delent, crusta quam Angloamericani vocant « greenwashing ». Idcirco « durabile incrementum » factum est argumentum novum ad melius et magis vendendum, adeo ut viridis color libellos venditatorum invadat. Quae discrepantia inter speciem (« natura est defendenda ») et res (« pergamus negotia ») praesertim perspicua est in hodierno Francogalliae gubernatione : cum sit, sicut supra diximus, « Ministerium Ecologiae et Durabilis Incrementi… », recens lex vocata lex Macronis praeponit inter urbes portationes per vias quam per vias ferratas, cariores sed minus aera inquinantes ; ex ea lege cives minus facile poterunt obstare operibus quae laedunt naturam, sicut inutilis aeroportus apud Namnetes, vel Mille Vaccarum Villa apud Atrebates. Ipsa ministra Ecologiae, de qua jure quaeritur quid utilis sit, eos non conducit qui silvam montesque defendant (Silvarum Nationale Officium, Office National des Forêts, cujus divitiae et ministri minuuntur) sed venatores colligit ut lupos, ferarum genus protectum, interficiant.

 

Erit scilicet proxima hieme Lutetiae apud Parisios « Terrae Culmen » (« Sommet de la Terre ») sic vocatum in grandiloquis vocabulis. Omnes publicae voces nisus fere universorum gubernationum, etiam Unitarum Americae Civitatum et Vaticani, proferunt, ut terrae calor non augeatur magis quam duobus gradibus serveturque « durabile incrementum » quoddam. Omnia ergo bene videntur, nisi quod praecipua legata de temperiei mutatione quoque religata est cum magnis societatibus (vis electricae vel vaporis olei, vel chemicae, vel gypsi fossi…) quibus naturae custodia non curae primae est. Jam autem 1997 anno, in Japonico culmine in urbe Kyoto, is qui concilium commiserat laboraverat (et postea laboravit) in oleo vivo fodendo, labore qui praesertim in Septentrionali America sola et naturam laedit.

 

Id vocabulum « durabile incrementum » ergo videtur minus simplex candidumque quam primum apparebat. Re vera ea verborum junctura dissentiones ostendit in ipsa ecologia et apud eos qui eam defendunt : utrum oportet defendi naturam rerum adversus omnes injurias etiamsi humani labores vitae condiciones minuuntur, an sententiae mitigari possunt ita ut parcatur opificum artificiorum potestatibus et publicae gratiae, haud paratae ad strenua consilia. Quaestio est num sit remedium istius dissensionis : properemus de illo cogitare !

 

Pierre Falleri

bottom of page