DE MULIERUM DIE
Sicut quotannis, priore Dominico die mensis Martis advenit mulierum Dies, vel potius mulierum jurum Dies. Sicut quotannis hic dies consuetis facetiis vel modo incomprehensibili acceptus est : nonne mulieribus sunt omnia quae poposcerunt ? Ille dies magis et magis quasi ritus sine pondere videtur. Omnia autem non sunt soluta.
Progressus statûs mulierum
Scilicet, in Occidentalibus civitatibus non jam in tali statu sumus qualem videmus in fabula duodevicesimi saeculi « Colonia » (« la Colonie »), in qua viri mirantur mulierum proposita : « Des femmes avocates ? Mulieres patronae ? ». Nunc mulieres fere omnibus muneribus fungi possunt, sive in militia, sive in judicio, sive in plerisque laboribus olim viris destinatis. Praeterea mulieres serius aut citius civilibus juribus adeptae sunt : multae Rei Publicae ministrae vel etiam principes fuerunt aut sunt etiamnunc. In fabricis vel consocietationibus evenit ut mulieres primas sedes teneant. Denique et praesertim, quod accerrimarum pugnarum fuit locus, fere in omnibus occidentalibus civitatibus mulieres licet liberos non parere nisi eos cupiunt, vel praegnationem intermittere. Ubi consideramus mulierum condiciones in praeteritis saeculis, videmus quanti progressus sint facti etiam in cultibus civilibus qui feminas contemnere solebant, sicut apud Seres, vel in Africa Carthaginiensi (« Tunisie »). Leges multae in plerisque regionibus perlatae sunt ad faciendas mulieres viris aequas ; ipsae satis vigilant ut sua jura servent, etiam munerum vocabulis mutandis (in francogallicâ linguâ « professeure » instar « professeur »). Quamobrem viri multi non intellegunt cur ille dies etiam agatur.
Num autem rerum status re vera tam bonus est ?
Omnes enim sciunt in multis civitatibus feminas multo infra despectari : in Arabia et alias civitatibus eamdem strictam fidem colentibus, mulieres carent iisdem juribus ac viri (autocinetum gubernare, solae in viis exire…). In quibusdam regionibus Africae, puellae adhuc ita exciduntur ut minime voluptatem e coitu accipiant. In India et ceteris regionibus propinquis, uxores necantur si earum dos a socero maritove parcior habetur. In multis Asiaticis regionibus, filias gignere horribilis casus a familia ducitur, ita ut feminae in matrum utero interficiantur et marum numerus multo major quam feminarum fit . In plerisque civitatibus Islamicam legem sequentibus, mulierum status deminuitur : cum in Persia vel in Aegypto mulieres abhinc quadraginta annos libere versarentur, nunc libertas earum stricte finitur, coguntur induere vestes quae corpus totum velant. Undique in mulieres viri vim impune afferunt, sicut ostendit exemplum illius Indicae mulieris cujus horribilis mors omnem Indiam movit. Qua in regione, magis quam octies milia mulierum interfectae sunt anno bis millesimo et septimo.
Occidentales civitates quoque ejus regressus exempla praebent. Quibus in omnibus, cum leges vetent ne mulieres minus mereantur, minora tamen stipendia quam viri pro eodem labore accipiunt. Ita magis magisque mulieres incitantur ut domi maneant potius quam laborent, quod libertatem earum finit. Alioquin nonnulla muliebria jura in controversiam vocantur : in Hispania, civitatis gubernatio jus praegnationis intermittendae negare conata est ; apud nos valetudinaria ubi eae intermissiones fiunt in dies clauduntur vel medici negant eas gerere ; in Unitas Americanae Civitates medici qui praegnantiam intermiserunt a fanaticis globis minis pressi sunt vel etiam interfecti. Ubique mulieres feriuntur a viris etiamque necantur : in Francogallia, multae mulieres interfectae sunt a comitibus suis (una mulier interfecta est tertio quoque die, sive centum septuaginta quatuor in anno bis millesimo et duodecimo) ; ne obliviscamur Mexici exemplum ubi plura milia feminarum mortuae inveniuntur, aut in proximo Guatemala ubi duae feminae quotidie interfectae sunt. Praeterea vis erga feminas a publicis custodibus non magni ducitur vel neglegenter tractatur.
Quomodo in praesenti tantus regressus mulierum condicionis evenit ?
Una causa mihi videtur esse in mentibus. Circa octogesimo anno praeteriti saeculi, ubique religiones revixerunt : in Unitis Americae Civitatibus, Reagan praeses novum robur dedit quibusdam sectis evangelistis ; eadem aetate Johannes Paulus Secundus papa catholica fide usus est ut socialista regimina debellaret. In Persia, sectae « chi’ite » fautores imperium occupaverunt et leges secundum islamicam religionem imposuerunt ; contra quos Arabici principes auxilio venerunt iis qui legem « sunnite » indicere voluerunt. In India, factio ducta hinduista religione (« BJP ») creata est anno millesimo nongentesimo octogesimo et potentiam detinuit ultimis annis saeculi.
Religiones autem fere omnes mulieres ducunt non esse viris aequas. Sicut in Graecis fabulas qui narrant Pandoram omnia mala humano generi dimisisse, Eva quoque, ab angue seducta , Adamo suasit ut ederet vetatum pomum malorumque hominum causa fuit. Ita mulieres dimidio minorem hereditatem quam mares in Islamicis regionibus accipiunt ; in Catholica religione, mulieres esse sacerdotes non dignantur; novissime Judaei fanatici vetuerunt ne feminae secum in publica vehicula ascenderent. Saepissime sub umbra religionis antiqui mores absconduntur qui mulieres premunt, sicut in Africa excisiones quas puellae patiuntur, vel in India ubi adhuc viduarum caedes saepe accidit et ubi non nubiles puellae nuptiare coguntur
Alteram quoque causam invenio in crescenti paupertate. Nam per triginta annos post Secundum Universum Bellum, res satis bene operariis se habebant et opes inter divites et pauperes minus impares erant. At cum R. Reagan et M. Thatcher ad primas sedes accessissent imposuissentque novas regulas in opibus producendis, res mutatae sunt : divites divitiores facti sunt, societates industriales maluerunt operarios exauctorare ut majorem pecuniam acciperent : mulieres primae sine labore incederunt, vel solae saepe sunt ad liberos educandos, viri autem praecipue curabant ut munera sua servarent at minime de communi salute vel de muliebri conditione. Eadem eveniunt in pauperibus regionibus : caedes ob hereditates in pauperibus familiis praesertim fiunt ; multae interfectae mulieres in Media America pauperes erant, saepe ad corpora vendenda redactae, quamobrem faciles praedae factae truculentorum virorum. Ergo in universo orbe terrarum, e decem pauperibus hominibus, septem feminae sunt
Haec pictura obscurior et tristior videtur: sed suntne remedia ad majora mala curanda ?
Non sunt omnia reficienda, sed quod pertinet ad divitias creandas dividendasque emendari potest. Nonne pars pecuniae qui nunc manet penes possidentes jure redire possit ad eos qui divitias creant ? Ita conditio laborque operariorum securior fiat ; laboris cessatione minuta, mulieribus sint majores opes majorque securitas. Exemplum mentem retinens datum est a quâdam institutione in nonnullis Indiae regionibus : Nobeli praemio donato A. Sen incitante, parvae pecuniae mulieribus creduntur quo meliores faciant omnes res ad agros colendos necessarias : ita viris non est pecunia qua bibere vel aleâ ludere possint. Paria instituta ubique in pauperibus regionibus crescere possunt quo in dies mulierum conditio melior fiat.
Existimo vero mentes esse praesertim mutandas. Viri scilicet suas mentes sponte sua non facile mutabunt et religionum pondus in humanis societatibus more antiquo viventibus non cito levabitur. Itaque feminas ipsas causam suam suscipere necesse est: in primis schola videtur quam maxime necessaria. Quod bene fanatici in Africa vel in Afganistania Indiaque intellexerunt cum discipulas interficiant. Puellae Malalae exemplum omnes movit effecitque ut Nobeli Pacis praemio donata esset postquam ab Islamistis graviter vulnerata est : illa enim virgo voluit ipsa in ludum ire et suadere ceteris virginibus ut per scholam mentiumque institutionem e paupertate ignorantiaque exirent. Sicut in Unitis Americae Civitatibus medio praeterito saeculo Rosa Parks exemplum edidit eis qui volebant pro Nigrorum hominum juribus certare, ita Malala viam ostendit omnibus viris et feminis qui pro aequis juribus inter viros et mulieres certant
Si multa etiam sunt impedimenta ad aequa jura inter viros et mulieres, multum quoque effectum est ita ut bona spes remaneat : aliquando certo non opus erit mulierum jurum Die. Sed interim semper memorandum est quantum relinquatur ut mulieres aequales viris sint