top of page

DE AMICITIA

 

Ut pauca de amicitia dicam, potius de communibus et publicis rebus quam de privatis scribam, quasi more eorum qui de gentium historia vel de civium societate scribunt.

 

Mihi enim videtur amicitia maxime viguisse in illis civitatibus et illis temporibus ubi bellum militarisque virtus maxime valebat, ubi viri inter se validissimis vinculis jungebantur quo aciei robur majus esset.. Alioquin quae maximi ponderis in amicis sibi jungendis habebantur, id est fides, virtus honosque, ea in bello militiaque quoque magni existimabantur. Eadem res etiam in alia bellatrice gente, id est in antica Japonica natione,invenitur ubi virilis amicitia « amae » verbo appellatur. Idcirco clarissima amicorum exempla bellatores sunt, velut in poetarum fabulis Achilles et Patrocles, Orestes et Pylades, Nisus et Euryales apud antiquos poetas, vel in medio aevo Rolandus et Olivarius ; in Historia quoque multa amicorum exempla invenimus, sicut Epaminondas et Pelopidas, vel Scipio Aemilianus et Lelius quos Cicero memorat.

 

Quippe cum autem matrimonium conjugaleque vinculum plerumque pro re publica civitateque institutum esset nec saepe aliqui affectus moveretur et insuper mulierum munus solum esset liberos gignere eosque educere, viris aequales in sermonibus vel conversatione esse non poterant ; itaque inter viros amicitiae conjugebantur ut adfectiones inter aequales expremerentur.

 

Quamobrem illi qui de amicitia scripserunt praesertim illis temporibus vixerunt, sicut Plato in dialogo suo « Lysis », vel Aristoteles in « Ethica Nicomacho » tractatu, vel Cicero in « De Amicitia » libro, vel Plutarchus de quo aliquid infra dicam, vel posteriore tempore Burdigalensis Montaneus in « De Amicitia » libello suo, vel La Fontaine poeta in « Les Deux Amis » fabula.

 

In vero aetate nostra, scriptores minus de amicitia quam de amore scribunt vel cogitant. Sunt quidem clara amicorum exempla, sicut A. Camus et R. Char, et philosophorum qui de amicitia disseruerunt, sicut M. Foucault, J. Derrida vel Maurus T. ben Jelloun in sua « Amicitiae Laude ».

 

Amicitia quidem verbis etiamnunc magni habetur, sed quod nunc praesertim in re animadvertimus est amicitiae dignitatis imminutio. Nomen enim « amici » cuilibet primo occursu datur. Cujus clarissimum exemplum editur a Face book (Faciei Libello) editur, quo in loco facillime est adipisci multorum amicorum. At quanti valent isti casuales amici ?

 

Quae nimia facilitas libelli me commonet quem Graecus scriptor Plutarchus scripsit « De Multis Amicis Faciendis », graece « Peri polujiliaV », cujus locos nonnullos vobis trado : « Inter multas causas ob quas paucas firmissimas amicitias gerimus praecipua est cupiditas multorum amicorum nobis instituendorum, sicut meretrices facere solent, quae, cum quotidie novas amicitias sibi jungant pristinosque amicos neglegant, eos neglegentia sua repellunt. […] Quales autem sunt amicitiae nummi ? Sunt benevolentia et gratia cum virtute, quibus nihil in orbe terrarum est rarius. Idcirco validae inter multos amicitiae institui non possunt.[…] Equidem in amicorum numero non existimo, ut nunc facere solent tot ,homines, eos quibuscum semel forte cenavimus vel lusimus vel cohabitavimus. » Nonne talia verba ad nonullas hodiernas consuetudines omnino referri videntur ?

 

Petrus Falleri

bottom of page