BOVINA CARO* PROVINCIALI MODO

 

1.Res necessariae sex convivis

 

- quattuor librae* bovinae carnis* (potius poplitum* et genae*) ; unus vituli pes (liber est ejus usus) ;

- una libra laridi* nuncupatus « petit salé » ; unum frustum* recentis tergillae* (circa quattuor unciarum* quoquoversus) ; dimidium librae arvinae* ;

- duo cochlearia* farinae* ;

- tres caepae*, septem alii nuclei*, tres carotae ; unus ramus apii* graveolentis, quattuor virgultae petroselinii* ; paucum nucis* moschatae, quattuor baccae juniperi* tritae, unum                   frustum mali Arauntii* siccati putaminis* ; fasciculus lauri et thymi ; sal maris*, piper ;

- una lagoena* vini ; unus scyphus* aceti.

 

2.Modus coquendi

 

- pridie, seca* carnem in frusta* ; seca laridum et tergillum ;

- para condimentum* : purga* caepas et allium et carotas (in bacilla*) ;

- pone carnem in excipulum* cum ceteris rebus atque vino (larido et arvina exceptis) ; adde tria cochlearia aceti. Fac ut omnia per noctem intingant*.

- postridie, funde condimentum in amplum colum*. In ferrea olla* coque arvinam et laridum ; adde carnem cum farina ;

- post quartam horae partem adde omnia aromata*, deinde condimenti jus* ; fac ut omnia haec leviter fervant*.

- cooperi ollam et in levissimo igne coque quattuor minimum horas.

 

Vituli pes non est necessarius sed cibum magis alligat.

Hic cibus pridie vel etiam nudius tertius parari potest et ad cenae diem refoveri. Reliqua caro usui est pastillis fartis* (« raviolis »)