top of page

CUCURBITAE IN FURNO COCTAE

 

Hic est privatus meus faciendi modus : sunt enim multi alii modi ejus cibi faciendi qui in Provincia nuncupatur « tian ».

 

1.Res necessariae quinque / sex convivis

 

- fere decem recentes cucurbitae* potius Nicaeenses (minus aquales) in aestate vel tres librae siccae cucurbitae (hieme) ;

- duae caepas* ;

- quattuor ova ;

- libra una minutalis* ad lucanicas* ;

- caseum tritum* ;

- scyphus* unus oryzae* ;

- panis in particulas diductus* ;

- sal, piper.

 

2.Modus coquendi

 

- concise* caepas ; seca cucurbitas in tessellas* ;

- ambure* caepas ; in ollam* cucurbitas pone et leni igne* dissolve ;

- interdum, coque oryzam dimidio temporis minus quam solitum (coqui desinet in furno) ; coque minutal ;

- ubi cucurbitae dissolutae sunt, adde sal piperque ; misce eas cum ovis, oryza, minutale caseoque. Fac ut omnia coeant ;

- pone in patina* ad furnum apta et butyro* uncta ; cooperi pane in particulas diducto ;

- coque in furno circa dimidium horae centum et octoginta gradibus.

bottom of page