top of page

 

Nonnullae e " De Amicitia " Ciceronis abstractae sententiae.

VI : Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consentio. […] Haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest.[…] Principio qui potest esse vita " vitalis ", ut ait Ennius, quae non in amicis mutua benevolentia conquiescit ? Quid dulcius quam habere qui cum omnia audeas sic loqui ut tecum ?[…] Nam et secundas res splendidiores facit amicitia et adversas partiens communicansque leviores.

 

VII : Verum etiam amicum qui intuetur tam quam exemplar aliquod intuetur sui.

 

VIII : Quapropter a natura mihi videtur potius quam ab indigentia orta amicitia, applicatione magis animi quodam sensu amandi quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura.

 

IX : Ut enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime virtute et sapientia sic munitus est, ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita judicet, ita in amicitiis repetendis colendisque maxime excellet.

 

XII : Haec igitur lex in amicitia sanctiatur, ut neque rogemus res turpes nec faciamus rogata.

 

XIII : Haec igitur prima lex amicitiae sanctiatur, ut ab amicis honesta petamus.

 

XIV : Concedetur profecto verum esse ut bonos boni diligent adsciscantque, sibi quasi propinquitate conjunctos atque natura. Nihil est enim appetentius similium sui nec rapacius quam natura.

 

XVII : His igitur finibus utendum arbitror ut, cum emendati mores amicorum sint, tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum, voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut, etiamsi qua fortuna acciderit ut minus justae amicorum voluntatis adjuvandae sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via sit modo ne summa turpitudo sequatur, et enim quatenus amicitiae dari venia possit.[…] Virtus, quam sequitur caritas, minime repudianda est.

 

XVIII : Firmamentum autem stabilitatis, constantiaeque ejus quam in amicitia quaerimus, fides est : nihil enim stabile quod infidum est. Simplicem praeterea et communem et consentientem, id est qui rebus isdem moveatur, eligi par est, quae omnia pertinent ad fidelitatem.[…] Ita fit verum illud quod initio dixi, amicitiam nisi inter bonos esse non posse.

 

XXII : In talibus [viris bonis] ea quam jamdudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia conjuncti primum cupiditatibus iis quibus ceteri serviunt, deinde aequitate justitiaque gaudebunt, omniaque alter pro altero suscipiet, neque quicquam umquam nisi honestum et rectum alter ab altero postulabit neque solum colent inter se ac diligent sed etiam verebundus. Nam maximum ornamentum amicitia tollit qui ex ea tollit verecundiam.

 

XXIII : Omnes ad unum idem sentiunt […] sine amicitia vitam esse nullam.

 

XXVII : Virtus, virtus, inquam, C. Fanni et tu Q. Muci, et conciliat amicitiam et conservet.[…] Amare autem nihil est aliud nisi eum ipsum diligere, quem ames, nulla indigentia, nulla utilitate quaesita

CICERO

bottom of page