De Carpentoracte.

                     

 

                De parva urbe nostrae Provinciae quae quondam urbs caput totius Christianitatis facta est

 

 

 

A. Historia Carpentras

 

Carpentoracte Meminorum

 

Ante adventum Celtorum ?  prisci incolae Provinciae Ligures fuerunt qui in Italia septentrionali et Gallia meridionali habitabant, (adhuc non compertum est an e stirpe indo-europaeâ oriundi essent).

Postea Celti sive Galli advenerunt a septentrionalibus regionibus, in duobus migrationibus , prima quae Hallstatt dicitur VIII saeculo a.J.C, secunda La Tène vocata circa 450 a.J.C quae usque ad Hispaniam meridionalem se profudit

 Celti cum Liguribus paulatim se miscuerunt et Celto-Ligures facti sunt . confoederationem instituerunt Confoederationem Salluviorum nominatam quae assidue bellum gessit cum Graecis qui Massiliam incolebant.

 

 

 

 

 

Expansion celtique :

  •      Coeur de la civilisation de Hallstatt avant 500 AEC

  •      Expansion celtique maximum auiiie siècle AEC

  •      "Celticité" incertaine (côte atlantique de l'Aquitaine et Lusitanie)

 

Massilienses a Romanis auxilium multoties contra Salluvios petiverunt sed anno 125 post eorum victoriam contra Gallos ? Romani constituerunt in Gallia meridionali  manere ut transitum haberent inter Italiam et Hispaniam quam nuper in suam potestatem , Poenis victis,  subjuxerant

Tempore quo Romani Provinciam romanam condiderunt tribu gallica « Memini » in hac regione vivebat quae nunc « Comtat Venaissin » nominatur .

Urbs caput Carpentorate quod nomen  linguâ celticâ  « curruum oppidum » significat (carbento : currus rate : oppidum ) jam erat magnum nundiniarum forum

Et adhuc nostris temporibus in « Carpentras »  quoque Veneris die tempore matutino adhuc sunt maximae nundinae « in aperto »   totius Franciae

 

Carpentoracte dignitatem « Coloniae Juliae Meminorum » accepit, Eodem tempore natae sunt illae in Provinciâ civitates quae cognitae sunt sub nominibus Apta Julia (Apt), Avenio (Avignon), Cabellio (Cavaillon) et Vasio Vocontiorum (Vaison La Romaine).

Hoc nomen postea perdidit et « Forum Neronis » vocata est , ultimum  et denuo prisco nomine celtico.  

Tempore imperatoris Tiberii erectus est Arcus Romanus quem etiam nunc videre possumus. Hic arcus aedificatus erat in alto foro ubi duae viae junctae erant : Via Cardo a septentrionali regione ad meridiem ibat cum via Decumania ab Oriente ad occidentales regiones duceret.

In arcu infeliciter valde corrupto quatuor captivos  discernere possumus:  captivum germanicum pelle ferinâ indutum, in medio tropaeum  variis armis ornatum  et  captivum cum pileo phrygio et bracis persicis, in altero latere stant alius captivus orientalis, demissis capillis,  more parthico et captivus hellenisticus obesus chlamydi hellenistica et diademate indutus. Erant omnes hostes Romanorum primo saeculo ineunte

 

 

Carpentoracte, episcopatus

 

1. Secundo saeculo post natum Christum, dicitur quidam angelus caeli Sancto Andeolo apparuisse ut ab eo requireret Carpentoracte evangelizare. Andeolus obediens profectus est, et in itinere evangelizare coepit. Non autem Carpentoracte attigit quia Romani eum ceperunt et occiderunt. Etiamnunc exstat prope Rhodanum urbs nominis Vici Sancti Andeoli (Bourg Saint Andeol).

Tradunt quoque Sanctum Antoninum ( ?) in silvas montis Ventosi fugisse ut  longe ab hominibus Dominum oraret, cum  de caelo vocem audiret jubentem se Carpentoracte evangelizandum esse . Obediens, in urbem venit et episcopus Carpentoractis factus est.

 

2. Postea, septimo saeculo Carpentoractis incolae Sanctum Siffrenum episcopum delegerunt. Siffrenus enim  advenus erat : in Campania quinto saeculo exeunte natus erat, quam reliquit cum monachus in insula Lerina (Lerins) esse constituit. Dicitur hic monachus daemonios expellere potuisse. Cujus fama totam Galliam implevit, ita ut Carpentoractis incolae ab eo peterent ut suus episcopus fieret, munus quod usque ad mortem implevit, i.e per quinquaginta annos. Cujus reliquiae, a quodam canonico, anno 1793 servatae, in ecclesia etiamnunc sunt.

 

3. Frenum Sancti Siffreni

Fabula de freno quod appellatur Sancti Siffreni frenum, miranda est : In ecclesia cathedrali Sancti Siffreni hoc frenum videre possumus quod in omnibus civitatis scutis figuratum est.

Hoc frenum fictum fuit cum clavo quo milites Romani usi sunt ad Jesum crucifigendum Helena, imperatoris Constantinis mater illos clavos in sanctis locis invenerat. Helena unum e clavis cepit ut filii sui equo frenum fingeret. Quae reliquiae  diu cultae sunt in civitate Constantinopolis. Anno 1204 autem  frenum a militibus crucesignatis raptum et Carpentoracte allatum est, etiamsi nescimus quomodo in nostram civitatem iniverit.

Episcopus Siffrenus qui septimo saeculo vixit, Carpentoractis sanctum frenum cognoscere non potuit quia in Carpentoratis episcoporum scutis tantum tertio decimo saeculo apparuit : fidelium autem fides  maxima est !

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Comitatus  Venascinus sub autorictate Papae.

 

Pars Provenciae ubi nunc  sunt Carpentoracte et Avenio,  erat Marquisatus  Provinciae qui per matrimonium possessio comitis Tolosae anno 1125 facta est. Sed post expeditionem sacram in Albigienses sive Catharos et cladem sui exercitus  comes Tolosae Raimundus VII qui Catharis faverat

 

 

Promissio comitis Raimundi VII (ad dextram partem) a legato Romano de Sancto Angelo exacta, observante regeLudovico IX. Commentarium in Consuetudinario Tolosano:Bibliotheca Nationalis Francica MS Latin 9187 f. 41 (saec. XV)

 

promissionem  Lutetiae fecit (1229) Ludovico nono (Sancto Ludovico) observante  quâ omnes regiones quae ultra Rhodanum sunt, Ecclesiae Romanae perpetue cederet. Quae regiones ab episcopo Carpentoractis primum regebantur.

Post multas dissensiones cum regibus francogallis , Comitatus Venascinus proprietas integra anno 1274 Sanctae Sedis factus est et Papae rectores cum plenis potestatibus nominaverunt ut regionem regerent.

 

 

  Carta comitatus venascensis in Magna Galeria Cartarum in Vaticano

 

Italia illo tempore dilacerabatur discordiis inter Guelfos « partem Ecclesiae » et Ghibelinos « partem  Imperii » sed etiam Romae,  magnae familiae romanae maximâ cum violentia de Sancta Sede et munere papali  certabant . Hac de causâ Papae Sedem in Avenionem movere contituerunt ut securitate  et libertate tandem frui possent

 

1309 : Avenio sedes Paparum fit sed primus Avenionis Papa Clementus  (francogallus origine) maluit Carpentoracte vivere, quod « deliciarum hortum » vocavit.

 

1320 : Quia novus Papa Johannes XXII existimat hanc florentem civitatem sedem potestatis esse debere, Carpentoracte Comitatus Venascini caput nominatur. Episcopus autem spiritualem juridictionem et fere omnia sua vectigalia servat.

 

1314 : Poeta Petrarquus in Carpentoractis schola  studuit antequam prope Fontem Vallis Clausae habitare constituit.

 

Postquam Papae sedem suam in hac regione collocaverunt, multae  dissensiones inter Franciam et Comitatum Venascinum ortae sunt

Primum Carpentoractis incolae  Judaeos acceperunt cum e Francogallica anno …. expulsi essent.   Illi « Papae Judaei » vocati erant quia Papa eos, adversus poenas quas in Francogallico regno dabant, tuitus est.

 

1432 cum Papae Romam redissent, Carpentoractis incolae a Papae legatis usque ad annum 1793  recti sunt.

 

Fuit quoque magna dissensio inter Francogallicum regem et Papam septimo decimo saeculo cum rex vectigal Papae imponere voluit. Ad hoc addita est magna copia Jesuitorum qui, e Francogallica expulsi, in Comitatum Venascinum confluebant. Regis copiae  Comitatum invaserunt antequam Societas Jesu eversa est.

 

 

Pestis Murus

 

Multae pestes  urbem vastaverunt ita ut incolae moenia circum Carpentoracte aedificare constituerent Haec moenia postea deleta sunt praeter unam portam, quam « Arausionis Porta » hodie appellatur.

 

Anno 1720 propter periculum pestis a Massililia oriundae, decretum est murum,  totum Comitatum Venascinum circumdantem (36 chiliometra) aedificare, quod per quinque menses quingenti viri erexerunt. Mille Comitatus milites vigilias agebant. Sed in irritum evasit: Magna Pestis usque ad annum 1722 Comitatum Venascinum invasit, quae circiter centum milia hominum occidit.

Hic murum  etiamnunc in nonnullis locis videri potest.

                                                         

 

Comitatus Venascinus Francogallicae ob Reversionem conjugitur.

 

Anno 1790 renascunt altercationes inter illas duas praeclaras Papae civitates, i.e civitas Avenionis et Comitatus Venascinus cujus caput Carpentoracte est.

Avenionis incolae cum Francogalliâ congregari volebant, cum in Carpentoracte omnes nobiles Papae fideles manere mallent.

Avenio celeriter Francogallicae conjuncta est, etsi Parisii paulum dubitarent, metuentes ne Vaticanum offenderent.

Deinde nonnulli Carpentoractis incolae  e plebe orti conventum in ecclesia Sancti Siffreni habuerunt ut Eversionem rerum francogallicam sequerentur et Papae administrationem relinquerent. Itaque anno 1791 Avenionis exercitus Carpentoracte obsedit ut incolis auxilium adversus Carpentoractis nobiles afferrent.

Lex mensis Septembris anni 1791, a rege Ludovico XVI rata, concessit Comitatus Venascini civitatibus jus ad Francogalliam pertinendi, omnibus civitatibus in una provincia conjunctis. Quae provincia « Vallis Clausa » appellata est, cujus caput Avenio fuit.

 

 

De Papae Judaeis

 

Presentia Judaeorum Carpentoracte  et in Comitatus Venascini vicis a tempore Romano  probabiliter incipit, sed a tertio decimo saeculo testatur.

Primum Judaei e Franco-Galliae regno a  Philippo  « Le Bel »  anno 1306 expulsi sunt. Postea Papa Clementus VI denuntiat eos qui Judeaos accusant de Peste famibusque. Ideo constituit eos in suis pontificalibus terris accipere. Inde natum est nomen Papae Judaeorum.

 

Ab eo tempore Judaei Carpentoracte rediverunt et domos prope hodiernam synagogam collocaverunt ut cultum colerent.

Anno 1367 permissionem aedificandi novam synagogam obtinuerunt.

Circiter anno  1460, conventus Judaeorum circum Musae viam (hodie Place Maurice Charretier) conveniunt. Haec via a duabus portis custodita  anno 1486.clausa est  

Haec voluntas Judaeos claudendi sexto decimo saeculo perfecta est a lege quà Judaei a pontificalibus terris expulsi sunt. Anno 1546 , Judaei solum in quattuor civitatibus habitare debebantt. Quae civitates sunt : Avenio, Cabellio, (Isle/Sorgues), et Carpentoracte. Non in totà urbe habitare poterant, sed tantum in certis viis, cujus nomen in Comitatu Venascino « carrière » est.

Quia Judaei in his civitatibus includebantur , eis difficile fuit mercaturam facere.

.Ideo Judaeorum populus multo pauperior factus est .

Carpentoracte vivunt anno 1555°, 496 Judaei. Sunt 914 anno 1788. Tamen haec « carrière » Carpentoractis maxima ex omnibus « carrières » in Comitatu Venascino.

 Franco-Gallicae Eversionis gratiâ, Judaei hanc urbem relinquere potuerunt, ita ut Judaeorum communitas paulatim decresceret, usque ad recentem adventum Judaeorum a septentrionali Africa.

 

II. De notione « synagogae »

 

Secundum templum Jerosolymae, quod anno 70 a Tite exercituque Romano destructum est, aedificatum erat, ut Sanctam Arcam et Candelabrum cum septem brachiis acciperet. Hoc templum erat media pars cultûs toti Hebraico populo. Deinde in loco sacrificiorum  orationes supposuerunt ( ?) . Postea schola, et « Mikvé », i.e rituale balneum, et feriarum aedes, et lanenia et Pistrinum addita sunt.

Ex hoc « synagoga » loquitur.

Verbum synagoga significat Graece « conventus », Hebraice « orationis aedes » (Beth Tefila ) aut « consilii aedes (Beth ha knesset) aut « studii aedes » (Beth ha midrach).

 

III. De Carpentoractis synagoga.

 

Duodevicesimo saeculo, Carpentoractis synagoga  bis  aucta est:

Primum id factum est ab architecto Antoine d’Allemand inter annos1741-1746. Deinde inter annos 1774-1776, synagoga aucta est cum orationis aedibus cujus aspectus similis illi est  quem nunc videre possumus.

 

 

Frons synagogae

Anno 1909 aedificata est haec frons quam sine ostentatione facere voluerunt.

 

 

                                            

 

Vestibulum

 

In vestibulo ut antea in Templo,  ablutionum fontem qui hodie non jam in usu est, mirari possumus.

 

In pedeplano est antiquissima pars synagogae, in qua  effossionis gratia anno 1992, res Romani Temporis et  Mediae Aetatis  repertae sunt.

 

 

Planus tabulatus ?

 

In plano tabulato est primum magna aedes quam Jerosolymae aedes dicitur  In his magnis aedibus  conveniunt fideles ut concilium habeant vel studeant. Religionum caeremoniae hîc fiunt, antequam novae orationis aedes in primo tabulato aedificatae sunt

 

E Jerosolymae aedibus mesaulâ uti possumus quae ad « mikvé » ducit quod rituale balneum significat.

Feminae enim mundandae sunt : haec purificatio eis licet renasci secundum Hebraica lege. Hoc « mikvé »  cavatum recte in solo est . Praeterea naturalis fons utendus est ut hoc balneum impleatur.

 

Hoc Mikvé tribus partibus constat :Primum balneum, secundum balneum et pediluvium.

 

- Primum balneum  est parvum lavacrum quod unum et triginta metra altum est.

Habet scalas  constitutas cum septem gradibus, et antliam quae calefactam aquam e proximo labro ducit.

 

 

- Secundum  balneum  decem metra  altum in  saxo excavatum est et sicut primum balneum  aquam e naturali fonte accipit.

Mulieribus  sex scalae utendae sunt ut in lavacrum intrent.

 

Duobus lavacris pediluvium  prope Jerosolymae aedem additur.

 

- Pistrina

 

Inter hebraica multa praecepta, Scriptura ritualia mandata de cibo Judaeis imponit, qui « cachere », ut hebraice dicitur, esse debet, i.e praeceptis congruens.

Ideo oportuit synagogam dua pistrina habere.

 

Primo pistrino utitur ut Sabbati dierumque ordinariorum panem  coquant : etiamnunc  furnum cum tholo et tabulam subigendi videre possumus.

 

Secundo pistrino tantum utitur, ut  azymum panem coquatur. Haec azymona « coudoles » in nostra Provincia et « matzoths » alibi vocantur. Per octo dies hebraicae Paschae, tantum hae panes Judaeis edendi sunt.

 

- Laniena

Est quoque parva aula cum sordidarum aquarum fossa ut hebraica praecepta  de carne serventur, quae utitur ut volatiles bestias rituale occidantur.

 

Primum tabulatum

 

In primo tabulato est orationis aedes, quibus fideles in Sabbati officiis aut in feriis conveniant.

 

Mezouza

Super portam possumus videre quod hebraice « mezouza » dicitur. Quod est parva manu scripta membrana quae in lignea aut metallica theca collocatur, in quà excerpta e « Torah »  scribuntur. Hoc « mezouza » super portam ponitur ut fideles protegat.

 

 

 

                                                      

 

 

Sancta Arca

 

In Sancta Arca in orientali muro collocata servantur multa exemplaria libri « Torah ».

Hic liber « Torah » e quinque Mosis libris constat qui in membranis manu scripti sunt.

Quisque liber opulenter ornato linteo  et aurea pulchra lamina operitur, ita ut Jerosolymae Templi principium sacerdotum pectorale  commemorent.

 

In sinistra parte Sanctae Arcae est lampas quà per ferias Hanoukae  i.e luminum ferias utitur. Quae « Menorah » commemorat hoc praeclarum candelabrum cum septem brachiis quod sublatum est cum Templum anno 70 deletum esset.

Luminum feriae commemorant Jerosolymae Templum a Juda Maccabéo anno 165 ante Christum natum, in quo olei ampulla per octo dies ussit.

 

In dextera parte Sanctae Arcae est parva prophetae Eliae cathedra quia Elias ad omnes circumcisiones  favendas vocatur. Ita puer cum circumcidatur, in Abrahamae foedus  init.

 

 

 

 

 

 

C. De Dei Valetudinario

 

Postquam  Dominus d’Inguimbert altum valetudinarium quod intra muros erat, vidit, decrevit novum monumentum aedificandum esse. Cum sua pecunia, in suis terris  hoc in tantum decem annis erectum est.

Pharmacopola etiamnunc miranda est : Misericordiae sorores qui medicamentariae erant, in 178 vasis quaecumque medicamenta conservabant : herbas, aromata, plantas, cancri oculos, ebur et caetera…

In hoc Valetudinario sunt quoque  multa picta tabulata quae benefactorum dona commemorant. (« donatifs » francogallice)

Et in capella Valetudinarii est sepulchrum benefactoris qui locuples pistor fuit.

 

                         

 

D. De Romano Arcu

Triumphi Arcus primo saeculo post C.N aedificatus juxta antiquam episcopalem aedem est. Captivi sculpti sunt. Nemo autem dicere potest quales captivi sint. Alii de Gallicis captivis loquuntur, alii de Germanicis, alii de orientalibus captivis verba faciunt.

(Multa de Carpentoracte dicere possimus, sed tempus non habebimus omnia invisere.

Opto ut post synagogam in Cathedralem Sancti Siffreni Ecclesiam invisuri simus.

 

25 annos prope Carpentoracte vixi sed pro dolor meam urbem nunquam invisi. Ideo laeta sum vobiscum aliquae monumenta  prospectare !)

© Cercle Latin de Provence 2016

  • Google+ Clean
  • Twitter Clean
  • facebook
This site was designed with the
.com
website builder. Create your website today.
Start Now