ARTOCREAS* CUM JECORE*( caillettes )

 

1.Res necessariae

- duo cochlearia* siccatarum aromaticarum herbarum* (salviae*, thymi*, satureii*) ;

- quinque allii nuclei* ;

- duo nuclei caeparum* Ascalonarum ;

- pauca folia petroselinii* ;

- quattuor librae* porcini jecoris ;

- una libra recentis laridi* ;

- duae librae viridium partium blitorum* foliorum :

- nux Moschatae* ;

- duo lauri folia ;

- unum cochlear vini Lusitani* ;

- unum omentum* ;

- viginti gramma* salis, tria gramma piperis.

 

2.Modus faciendi

- Fria aromaticas herbas ;

- Una conseca alium, caepas petroselinumque ;

- Minute conseca jecur laridumque ;

- Omnes res in patinam pone (carnem et herbas et sal et piper et laurum et caepas et vinum) et linque per totam noctem minimum ;

- Coque in ferventi aqua blita nonnullas minutas, ea conseca et adde ceteris cibis ;

- Deme lauri folia eaque pone in imam formam ; ejus fundum et latera vesti omento ;

- Pone cibos in forma, reduc omenti lacinias in summam partem et operi ;

- Pone formam in aquae plenam patinam (« bain Marie ») et coque in furno unam horam centum et quinquaginta gradibus ;

- Ut primum formam e furno eduxisti, impone tabulam eadem mensura ac forma pondereque imprime eam ita ut pinguia jura exprimantur ;

- Pone in frigidario et biduum exspecta antequam eum cibum edas.