BREVIA

 

1

 

Nuda virga tremit

in rubro vento

vesperi.

Quo discesserunt

folia ?

 

 

2

 

Ultima nocte

Domus silet.

Fit lux.

Sonat clamor subitus

pullorum.

 

3

 

Omnes ad operam suam

 abeunt.

Vacuane ampla domus ?

 Impletur larvis.

 

4

 

Ex ima nocte

ab aeterno

bolis petit

   viam.

Homines dormiunt

 inscii.

 

5

 

Immanes beluae

per milia saeculorum

vixerunt,

evanuerunt.

Mortales somniunt

  posteritatem.

 

6

 

In summis fagis

ventus sibilat

   et tacet.

Mons sopitur

in clamore lupi.

Pierre Falleri. Novembris 2016