INTRITA CUM SAXATILIBUS PISCIBUS ( Bouillabaisse )

 

1.Res necessariae sex convictoribus usque ad octo

a.Ad intritam faciendam :

- quatuor librae saxatilium piscium* (girellae*, sares*, labres* ocellares, capita caudaeque congrorum* vel muraenarum, scopaenae*, scombri* trachuri, mugiles* labrosi, gobii*, blenii*…) sine ullo crustato animali ;

- unum album porri* ;

- duae albae caepae* ;

- duo alii nuclei* ;

- unus fasciculus* petroselini* ;

- quinque cochlearia* olei ;

- duo capsia anuum (« piment de Cayenne ») ;

- duo solana lycopersica* ;

- unum parvum cochlear* solani lyc. spissati* ;

- quattuor flores siccati feniculi* ;

- duo lauri* folia ;

- unum frustum* mali Arauntii* siccati putaminis* ;

- quatuor portiones croci* ;

- unum cochlear marini salis ;

- tritum sal*, piper.

 

b.Ad panis crustam* :

- unus panis hesternus ;

- unus alii nucleus in singulos convictores.

 

c.Ad robiginis intictum faciendum :

- quattuor capsia anuum ;

- unum vitellum* ;

- duo cochlearia juscelli* ;

- sal.

 

d.Ad intritam parandam :

 

- Lava pisces, eos desquama et exentera.

- Lava et seca* solana lyc. in quartas portiones. Decoria* porrum, caepas, aliumque eaque cum petroselino conseca*.

- Oleum in ollam funde et assa* id minutal* pauca temporis puncta. Adde solana lyc., capsium anuum friatum* solanique lyc. spissatum. Fac ut id pauca temporis puncta aduratur*. Salli* et pipere condi*. Feniculo et lauro, et mali Aruntii putamine ea odora. Cochleari paulum ea verte.

- Adde pisces, pone in acrem ignem et ligneo cochleari misce dum piscium carnes solvantur.

- Funde quattuor aquae libras*. Misce crocum marinumque sal et circa tertiam horam partem elixa*.

- Interim sicca* (vel potius assa) in furno panem consectum, et sepone*. Unusquisque convictor curet ut alii nucleos in crustas ipse scabat*.

- Interim robiginis intinctam in mortario* para : tere* capsicum, salli, adde vitellum, vix misce ; omnia requiescant parumper ; oleo auge simul ac mixtura prompta est ; deinde sepone.

- In lebete* cola* intritam per colum* vocatum « sericum* » ; cura ut apprimas* rudis dorsum ut jus sucosque e pulte extrahas. Id age capiendis parvis portionibus ; jace pultem* condensam post unumquemque transitum et vas toties elue*.

- Praecipe* duo calida cochleraria et funde ea in mortarium. Cito misce ad robiginis intinctam* conficiendam.